Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous section

Next section

De generibus triangulorum: Capitulum septimum

Triangulus aequilaterus est figura tribus aequis lateribus contentus. Primo notandum est, quod non sunt nisi tres species F3 triangulorum: isopleuros, isosceles et scalenon. Inter quos datur analogia, quia primo dicitur de isopleuro quam de isoscele, quia perfectior. Sed contra divus Boethius ponit sex species: quia isopleuros, isosceles, scalenon, oxigonium, ambligonium et orthogonium, ergo plures quam tres. Solutio: triangulus dupliciter considerari potest: primo penes latera aequalia vel inaequalia, secundo penes angulos: omnes aequales vel inaequales. Et penes istam considerationem duplicem bene erunt sex species: quia secundum primam considerationem sunt tres species et secundum considerationem secundam similiter aliae tres. Tamen tres secundae sola ratione differunt a tribus primis, quia isopleuros habet tria latera aequalia et oxigonium habet tres angulos aequales et isti duo trianguli est unus triangulus realiter et differunt sola ratione. Sic etiam est dicendum de isoscele et ambligonio,

-- --

quia uterque duum aequalium laterum et angulorum. Sic etiam de scalenone et orthogonio, qui duo sunt una species, quamvis secundum diversam considerationem [91] sunt duae species, quia penes considerationem angulorum et laterum fiunt diversae denominationes triangulorum.

Previous section

Next section


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.