Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Previous section

Next section

Vita diui Hieronymi pręsbiteri a Marco Marulo ędita: adiectis miraculis quę de illo Cyrillus Nazarethi episcopus commemorat in summamque redactis breuiorem.

Legimus diui Hieronymi pręsbiteri uitam autore incerto. Quisquis tamen ille fuit, primo non satis narrandi ordinem tenuisse mihi uidetur, cum pleraque ante dicantur postea dicenda, ita ut confundat potius legentis mentem quam instruat, deinde nonnulla memoratu digna omississe, quę et sanctitatem hominis plenius indicare et nobis exemplo esse poterant. Quam ob rem illa eadem, suo in quo gesta sunt ordine, perscribere et alia quędam quę minime tacenda esse duxi, adijcere decreui, breuiter quidem cuncta perstringens, pręter illa quę uel ipsum de se loqui continget uel aliorum testimonijs affirmare oportebit, hoc est Augustini, Eusebij, Cyrillij, Seuerique Sulpicij. Nihil intactum prętermittam quod de illo usquam legere potui, ne tantus ac talis uir sua laude (quantum in me est) fraudetur; non quod illi quicquam nostra addere possit laudatio (quem nemo satis digne laudauit), sed ut eius acta quomodo possumus recensendo, tum ad amandum tum ad imitandum magis accendamur. Nemo me, quod de illo scribere audeam, temeritatis accuset. Debet enim non tantum disertissimi cuiusque, uerum et omnium ore prędicari, in quo nihil quod omnibus optandum sit desyderatur. Sed iam quod proposuimus, narrare incipiamus.

Hieronymus pręsbiter (ut ipse de se testatur in calce libri illius quem De uiris illustribus inscripsit) patre Eusebio natus, oppido Stridone, quod a Gotthis euersum Delmatię quondam Pannonięque confinium fuit, una cum parentibus Romam uenit. Puerullus adhuc litterarum studijs traditus in grammatica Donatum habuit pręceptorem, in rhetorica Victorinum. Et iam Gręca Latinaque litteratura excultus, cum nondum XX annorum esset, scholam ad se publice delatam aperuit et pręcipere coepit. Sic enim ad uirgines deo dicatas de ipsarum institutione scribens ait: Me ante quam uicesimum ętatis annum attingerem urbs Roma in summum elegerat magistrum in omnibus pęne liberalibus artibus. Quum igitur tantum in tam tenera ętate profecisset, nouem deinde et uiginti annos natus a Liberio Pontifice Maximo pręsbiter cardinalis est creatus. Post hęc Liberio in Arrianam heresim delapso et Constantio Imperatore catholicos persequente, cum plerique metu perculsi latebras peterent, ipse constanter pro ueritate stetit nullum ueritus periculum, pręterquam ne alij uel territi uel decępti subuerterentur. Et quoniam persecutionis procella iam ecclesię turbauerat bona, a Paula uidua Romana, quę et genere et sanctitate nobilis erat, uitę sustentamenta accepit, eamque non minus caste quam familiariter coluit. Multa extant quę illi et Eustochio eius filię pręcipienda conscripsit. Eandem postea de Blesillę et Paulinę filiarum obitu consolatus est. Hinc sane captata occasione clerici quidam carpere famam eius coepere, qui ante ipsorum uitia fuerat insectatus. Proteruorum enim est, dum uitam corrigere nolunt, non solum non obedire correptoribus, uerum etiam irasci. Aiunt cum antelucana hora ad ecclesiam laudis sacrificium Deo oblaturus ire consuesset, pro uirili tegumento muliebrem tunicam sibi ab inuidis suppositam indutum processisse atque ob hanc ignominię notam Roma decędere decreuisse. Vtcunque fuerit, propius mihi uero uidetur, ea quę dicenda restant consyderanti, non tam malorum inuidiam, qua nusquam caruit, eum pertimuisse, quam locum ubi liberius expeditiusque Deo seruiret quęrere uoluisse. Hanc suam ab urbe profectionem ad Ruffinum ita ipse describens Mense, inquit, augusto, flantibus ethesijs, cum sancto Vincentio pręsbitero et adolescente fratre et alijs monachis, qui nunc Hierosolymę commorantur, nauim in Romano portu conscendi, maxima me sanctorum frequentia prosequente ueni Regium, in Syllaceo littore paululum steti, ubi ueteres didici fabulas, et pręcipitem fallacis Vlissis cursum et Syrenarum cantica et insatiabilem Carybdis uoraginem. Cumque mihi accolę illius loci multa narrarent darentque consilium, ut non ad Prothei columnas sed ad Diones portum nauigarem: illum fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum - malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Vbi susceptus a uenerabili episcopo Epiphanio ueni Antiochiam. Fruitus sum communione Pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hyeme intraui Hierosolymam. Vidi miracula multa, et quę prius ad me fama pertulerat, oculorum iudicio comprobaui. Inde contendi ęgyptum, lustraui monasteria Nytrię et inter sanctorum choros aspides latitare perspexi. Hęc ille.

Porro dum nimio plus gentilium librorum maximeque Ciceronis lectione delectaretur et Hierosolymam uersus nauigaret, diuinitus mulctatus omnem curam ad diuina perdiscenda conuertit. Qua de re in epistola ad Eustochium sic ipse de se confitetur et ait: Cum annos plurimos domo parentibus sorore cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter cęlorum regna me castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bibliotheca quam mihi Romę summo studio ac labore confeceram, carere non potui. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam. Post noctium crebras uigilias, post lachrymas, quas mihi pręteritorum recordatio peccatorum ex intimis uisceribus elliciebat, Plato sumebatur in manibus. Siquando in memet reuersus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen cęcis oculis non uidebam, non oculorum culpam putabam esse, sed solis. Dum itaque me antiquus serpens illuderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie (quod dictu quoque incredibile est) sic infelicia membra depopulata est, ut ossibus uix hęrerent. Interim parabantur exequię et uitalis animę calor toto frigescebat corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terra sursum aspicere non auderem. Interrogatus conditionem Christianum me esse respondi. Et ille qui pręsidebat, 'Mentiris', ait, 'Ciceronianus es, non Christianus. Vbi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum.' Illico obmutui, et inter uerbera (nam cędi me iusserat) conscientię magis igne torquebar, illum mecum uersiculum replicans, 'In inferno autem quis confitebitur tibi?' Clamare tamen coepi et eiulans dicere: 'Miserere mei, Domine, miserere mei.' Hęc uox cum inter flagella resonaret, tandem ad pręsidentis genua prouoluti qui astiterant precabantur ut ueniam tribueret adolescentię, ut errori locum penitentię daret, exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui tanto constrictus articulo uellem etiam maiora promittere, deierare coepi et nomen eius obtestans dicere, 'Domine, si unquam habuero codices sęculares, si legero, te negaui.' In hęc sacramenti uerba dimissus reuertor ad superos, et mirantibus cunctis oculos aperio, tanto lachrymarum imbre perfusos, ut incredulis fidem facerem ex dolore. Nec uero sopor ille inanis fuit, aut uana somnia quibus sępe deludimur. Testis est tribunal ante quod iacui, iudicium quod timui – ita mihi nunquam contingat incidere in talem quęstionem ! – liuentes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnium, et tanto dehinc studio diuina legisse, quanto mortalia non ante legeram.

Hoc somnium sibi tanquam periuro a Ruffino pręsbitero obiectum ita diluit ut dicat non esse credendum somnijs, et si credendum sit, iurasse se nolle legere gentilium litteras, non autem antehac lecta uelle obliuisci, quod factu impossibile erat, cum etiam senes reminiscantur quid in puerili egerint ętate. Quod autem hoc ita sibi contigerit, libro in epistolam Pauli ad Galathas III. cum Paula et Eustochio loquens ait: Nostis et ipsę quod plus XV anni sunt, ex quo in manus meas nunquam Tullius, nunquam Maro, nunquam gentilium litterarum quilibet autor ascendit. Et siquid forte inde dum loquimur obrepit, quasi antiqui per nebulam somnij recordamur.

Cum ergo omne studium ad diuina contulisset, Constantinopolim profectus Gregorium Nazanzenum eiusdem urbis episcopum sacrarum scripturarum habuit pręceptorem. Quibus deinde alijs in discendo magistris usus fuerit, quadam ad Pamachium epistola declarat dicens: Dum essem iuuenis, miro discendi feruebam amore, nec iuxta quorundam pręsumptionem ipse me docui. Apollinarem Laodicenum audiui Antiochię frequenter et colui. Iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat, perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum. In multis ei gratias ago, quia quod nesciui didici, quod sciebam, illo docente non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursus Hierosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pręcio Barabanum nocturnum habui pręceptorem? Timebat enim Iudeos, et alterum mihi exhibebat Nicodemum.

Hebraicis itaque perdiscendis litteris operam dedit, ut diuinis adhuc scripturis plenius erudiretur. Hoc ad Rusticum monachum scribens testatur cum ait: Dum essem iuuenis et solitudinis me deserta uallarent, incentiua uitiorum ardoremque naturę ferre non poteram. Quę cum crebris ieiunijs frangerem, mens tamen cogitationibus ęstuabat, ad quam edomandam cuidam fratri qui ex Hebreis crediderat me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluuios grauitatemque Frontonis et lenitatem Plinij, alphabetum discerem, stridentia anhellantiaque uerba uix meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperauerim, quotiesque cessauerim et contentione discendi rursus incęperim, testis est conscientia tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum uitam duxerunt. Et gratias ago Domino quod de amarissimo semine dulces fructus capio.

Cęterum pręter hanc Hebraicam Caldaicam quoque linguam sibi quęsisse, ut Danielem interpretari posset, confitetur in ipsa huius prophetę pręfatione ita dicens: Post Quintiliani et Tullij lectionem et flores rhetoricos cum me in linguę huius pistrinum inclusissem et multo sudore multoque tempore uix coepissem stridentia anhellantiaque uerba resonare, et quasi per criptam ambulans rarum desuper lumen aspicere, impegi nouissime in Danielem, et tanto tedio affectus sum ut desperatione sumpta omnem ueterem laborem uoluerim contemnere. Verum adhortante me Hebreo et illud sua lingua crebrius ingerente, 'Labor improbus omnia uincit', qui mihi uidebar sciolus inter eos, coepi rursum esse discipulus Caldaicus. Et ut uerius fatear, usque in hodiernum diem maius possum sermonem Caldaicum legere quam sonare.

His igitur apprime instructus disciplinis Vetus instrumentum prius de Gręco, deinde de Hebreo in Latinum transtulit sermonem, et quę Latina fecit, maiorem eorum partem ęditis commentarijs exponere curauit, ut suo loco monstrabimus.

In Syria cum iuuenis adhuc monachorum lustraret tuguria, ad papę Euagrij possessionem deuolutus cum Malcho monacho iam sene colloquitur, et sicuti ab ipso audierat, uitam eius conscribit. Reliquos quoque ibi monachos contemplatus imitari coepit. Tutum se fortasse ab hominum iniuria in solitudine putabat, sed etiam illic ipsum inuenit inuidia: ab Arrianis infestatur, pugnas hereticorum patitur. Et cum molestias uix ferret, ad Damasum Pontificem maximum lamentabundus ita scribit: Ego Christi uestem Romana in urbe sucipiens, nunc barbaro Syrię limite teneor. Verum (ut ait gentilis Poeta) cęlum non animum mutant qui trans mare currunt. Ita me incessanter inimicus post tergum insecutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar. Hic enim pręsidijs fulta mundi Arriana rabies fremit. Hic in tris partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. Monachorum circa commanentium antiqua in me surgit autoritas. Ego interim clamito: 'Siquis cathedrę Petri iungitur, meus est.' Hęc ille.

Quam autem uere sincereque de religione senserit atque scripserit, testis est Gelasius Pontifex in suis Decretalium libris ita inquiens: Ruffinus uir religiosissimus plurimos ecclesiastici operis ędidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrij libertate notauit, illa sentimus, quę per dictum beatissimum Hieronymum sentire cognouimus, et non solum de Ruffino, sed etiam de uniuersis quos uir supra memoratus zelo Dei et fidei religione repręhendisset. Item Origenis nonnulla opuscula quę beatus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua uero omnia cum autore suo dicimus reijcienda. Hęc Gelasius.

Quantum autem uel eloquio uel eruditione pręstiterit, opera eius quę in manibus habentur indicio sunt. Quid tamen et alij insignes doctrina uiri de illo senserint, hic referre operę precium puto.

Beatus Augustinus episcopus in Iulianum hereticum scribens ita illum alloquitur: Nec sanctum Hieronymum pręsbiterum contemnendum arbitreris, qui Gręco et Latino insuper et Hebreo eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens ecclesiam in locis sanctis atque sacris litteris usque ad decrepitam uixit ętatem. Cuius nobis eloquium ab oriente in occidentem ad instar solis lampadis resplenduit. Omnes denique, qui ante illum aliquid ex utraque orbis parte de doctrina ecclesiastica scripserant, legit. Nec aliam hac de re quam prędixi tenuit prompsitque sententiam. Si sic Augustinus, quis aliter audet uel dicere uel sentire?

Seuerus quoque Sulpicius, qui ijsdem temporibus fuit, in suo de beati Martini episcopi miraculis dialogo (eius enim discipulus fuit) Posthumianum monachum de beato Hieronymo adhuc in terris degente inducit sic loquentem: Inde digressus, inquit, {Bethleem oppidum petij, quod ab Hierosolymis sex milibus separatur, ab Alexandria autem XVI mansionibus abest. Ecclesiam loci illius Hieronymus pręsbiter regit. Nam parochia est episcopi qui Hierosolimam tenet. Mihi iampridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus facile obtinuerat ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer. Vir enim pręter fidei meritum non solum Latinis atque Gręcis, sed Hebreis etiam litteris ita est institutus, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare.} Et post pauca:Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui, cui iugis aduersum malos pugna perpetuumque certamen consciuit odia perditorum. Oderunt eum heretici, quia eos impugnare non desinit. Oderunt eum clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina. Sed plane boni eum omnes et admirantur et diligunt. Nam qui eum hereticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim: catholica hominis scientia sanaque doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est. Non die, non nocte requiescit: aut legit aliquid semper aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum Deo teste propositum eremum adire, uel exigui temporis puncto a tanto uiro discedere noluissem. Hactenus Posthumianus.

Pręterea quanta illi ingenij promptitudo, quanta dictandi facilitas affuit, ex dictis eius discere possumus, ita ut quędam diu multumque meditatum crederemus, nisi ille ex tempore prolata atque ędita fassus fuisset. Libellum ad Fabiolam, in quo longo disertoque sermone de uestibus Pontificis ac sacerdotum, de tabernaculo uasisque sacrificij pertractans tropologiam eorum explanat, sic concludit, ut dicat: Hęc ad unam lucubratiunculam, cum iam funis solueretur a littore et nautę crebrius inclamarent, propero sermone dictaui quę memoria tenere poteram, et quę diuturna rationali pectoris mei lectione concesseram, satis intelligens magis me loquendi impetu quam iudicio scribentis fluere et more torrentis turbidum proferre sermonem.

Idem ad Dardanum exponens terram promissionis iuxta anagogen, sic in calce epistolę ait: Hęc tibi, uir eloquentissime, iam duplicis pręfecturę honore transacto, nunc in Christo honoratior tumultuaria et breui lucubratione dictaui, ne uiderer omnino reticere. Eodem enim tempore, immo eodem mihi die, et litterę tuę redditę sunt et meę expetitę, ut aut tacendum fuerit aut incompto eloquio respondendum. Quorum alterum pudoris, alterum charitatis est. Denique aliam quandam satis longam epistolam concludens: Hęc lucubratiuncula, inquit, tanta est ad lucernę lumen celeritate perfecta, ut notariorum manus lingua pręcurreret.

Hęc de eruditione, studio ingenioque uiri et in persecutionibus patientia et in fide constantia satis dicta sint. Nunc ipsam uitę sanctitatem consyderemus explicemusque primum eius ad solitudinem secedendi desiderium, deinde secessum ipsum et inter ferarum cubilia cęlestem hominis conuersationem, ut appareat (sicuti initio diximus) non tam aduersariorum iniuria compulsum quam uoto uitę perfectioris illectum Romam deserere uoluisse. Quam enim offensam illius animus perferendo uincere non potuisset, qui ad Oceanum aliquando scribens Vtinam, inquit, ob Domini mei nomen atque iustitiam, cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet! Vtinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat, tantum ut ego merear a Christo laudari, et suę pollicitationis sperare mercedem!

Quanto autem intimi cordis desyderio eremum affectarit, epistola ad Theodorum abbatem reliquosque in deserto commorantes missa ostendit. Quam hic apponere, cum breuis admodum sit, non erit molestum:

Hieronymus pręsbiter Theodoro cęterisque Anachoritis in Domino salutem. Quam uellem nunc uestro interesse conuentui, et admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur, aspicere, tota cum exultatione complecti! Spectarem desertum omni amoenius ciuitate, uiderem desolata ab accolis loca quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri! Verum quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput, iccirco obsecro, quia uos impetrare posse non ambigo, ut me ex istius tenebris sęculi uestro liberetis oratu. Et ante dixeram pręsens, et nunc per litteras uotum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur. Nunc uestrum est, ut uoluntatem sequatur effectus. Meum est ut uelim, obsecrationum uestrarum est ut uelim et possim. Ego ita sum quasi a cuncto grege morbida aberrans ouis. Quod nisi me bonus pastor ad sua stabula humeris impositum reportarit, lababunt gressus et in ipso conamine uestigia concident assurgentis. Ego sum ille prodigus filius, qui omni quam mihi pater crediderat portione profusa necdum me ad genitoris genua submisi, necdum coepi prioris a me luxurię blandimenta depellere. Et quia paululum non tam desiui a uitijs, quam coepi uelle desinere, nunc me nouis diabolus ligat rethibus, nunc noua impedimenta proponens maria undique circumdat et undique pontum. Nunc in medio constitutus elemento nec regredi uolo nec progredi possum. Superest ut oratu uestro Sancti Spiritus aura me peruehat et ad portum optati littoris prosequatur.}

Vt igitur carnis petulantiam spiritui repugnantem uitę asperitatibus edomaret, eremum petijt. Vbi qualiter se habuerit, ad Eustochium uirginem scribens docet, cum ait: Quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa uasta solitudine, quę exusta solis ardoribus horridum monachis pręstat habitaculum, putabam me Romanis interesse delicijs. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia et squalida cutis situm ęthiopicę carnis obduxerat. Quotidie gemitus, quotidie lachrimę, et siquando repugnantem somnus imminens obrepsisset, nuda humo uix ossa hęrentia collidebam. De cibis uero et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid comedisse luxuria sit. Ille igitur ego qui ob Gehennę metum tali me carcere ipse damnaueram, scorpionum tantum socius et ferarum sępe choris intereram puellarum. Pallebant ora ieiunijs, et mens cogitationibus ęstuabat. In frigido corpore et ante hominem carne iam pręmortua sola libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lachrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non erubesco confiteri imbecillitatis meę miseriam, quin potius plango me non esse qui fuerim. Memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse uerberibus, quam redisset Domino imperante tranquillitas. Ipsam quoque cęllulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Sicubi concaua uallium, aspera montium, rupium pręrupta cernebam, ibi meę orationis locus, ibi illud miserrimę carnis ergastulum collocabam. Et ut mihi testis est Dominus, post multas lachrymas, post cęlo inhęrentes oculos, nonnunquam uidebar mihi agminibus interesse Angelorum et lętus gaudensque cantabam: 'Post te in odorem unguentorum tuorum curremus'.

Hunc suum in spiritu raptum ineffabilemque uisionem etiam in illo opere, quod ad uirgines Deo dicatas scripsit, confitetur dicens: Scio quid loquor, charissimę: nam ut meam insipientiam loquar, ego homunculus sic abiectus, sic uilis in domo Domini, adhuc uiuens in corpore angelorum sępe choris interfui, de corporis per hebdomadas sustentationibus et nutrimentis nihil sentiens diuinę uisionis intuitu. Post multorum forte dierum spacia pręscius futurorum corpori redditus flebam quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam. Testis est ipsa trinitas quam cernebam nescio quo intuitu, testes sunt et ipsi beati spiritus qui aderant, testis et conscientia mea, qui tantis bonis ipse fruebar, quanta et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Cum igitur tantam solitarię uitę dulcedinem degustaret, iure suo dicere potuit ad Rusticum monachum scribens: Viderint quid alij sentiant. Vnusquisque suo sensu ducitur: mihi oppidum carcer et solitudo paradisus est; et rursum ad Heliodorum in illam prorumpere uocem: O desertum Christi uernans, o solitudo in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi ciuitas magni regis construitur, o eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis frater in sęculo, qui maior es mundo? Quamdiu te tectorum umbrę premunt? Quamdiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina corporis abiecta ad purum ętheris uolare fulgorem, et reliqua quę ibi ille non minus eleganter prosequitur quam uere, nihil omittens quod ad persuadendum possit desyderari. Hinc etiam discimus quantopere illum solitudo delectarit, cum tam ardenter alios ad ipsam post se incolendam hortatus sit.

Cęterum quanuis in eremo manens de cęlestis beatitudinis contemplatione ingentem caperet animi uoluptatem, ne tamen magnitudo reuelationum ipsum extolleret, extremi iudicij recordatione, quasi qui se peccatorem agnosceret, non parum terrebatur. Vnde homeliam quandam scribens ait: Quoties diem iudicij consydero, toto corpore contremisco. Siue enim comedam siue bibam siue aliquid aliud faciam, semper mihi uidetur illa tuba terribilis insonare auribus meis: 'Surgite mortui, uenite ad iudicium!'. Et iterum ad Cromatium et Heliodorum: Ego, inquit, in scelerum meorum latens sepulchro, et peccatorum uinculis colligatus quotidie dominicum illum de euangelio clamorem expecto: 'Hieronyme, ueni foras'. Ego denique omnia tuta timeo.

Demum annis in eremo quattuor transactis, uel Dei iussu uel quod sibi ita uisum, ut alij quoque suo exemplo suaque doctrina instructi salutem consequerentur, Hierosolymam reuersus a Cyrillo episcopo impetrauit ut ad Bethleem oppidum, quod sexto ab ea urbe distat lapide, iuxta pręsepe Domini posito monasterio habitaret. Ibi primum ab eo institutum matutinale officium ecclesia retinuit, et psalmos per ferias et horas diuisos die noctuque decantare coepit. In fine cuiusque 'Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in sęcula sęculorum amen'ab ipso additum ferunt. Multos ibi habuit discipulos, in quibus Eusebium Cremonensem, et uitę sanctitate et doctrina pręcipuum. Quem decedens monasterio in locum suum suffectum pręesse iussit.

Cęterum quanuis ad proximiorem humano cultui sedem transisset, nihil tamen de pristinę uitę rigore remisisse uidetur, cum epistolam illam legimus, quę Augustini ad Cyrillum episcopum esse creditur. In ea quidem ab ipso Eusebio Cremonensi sibi de Hieronymo significatum scribit, quod postquam in solitudinem secessisset, uinum nunquam gustarit, carnem nullam comederit, nec coctum aliquid in cibum sumpserit, nisi bis in uita ęgritudine compulsus, quod pręterea nudum corpus cilicino sacco texerit, ut carnis mollitiem uestis quoque asperitate domaret, tunica uili rudique desuper indutus, quod denique ad captandam quietem humi dumtaxat cubitarit et quotidianis ieiunijs usus fuerit, semel tantum in die comedens, nec aliud quam panem, fructus, olera, radices. Ait etiam eum semper post uesperum uacasse orationi usque ad horam noctis secundam, et cum inde ad mediam noctem quieti indulsisset, reliquum tempus aut legendo, aut scribendo consumpsisse, tantisperque negotium istud ab ipso interpollatum, donec cibum sumeret. Siquid se aliquando deliquisse meminisset, leuem etiam culpam ueluti graue crimen lugere solitum et ad castigandum corpus flagello usum maximeque cauisse nequod uerbum superuacaneum, inutile, ociosumue proferret.

Proinde ut ab ijs qui uitam eius conscripsere relatum legimus, iam non solum hominibus admirabilis uideri coepit, sed etiam a bestijs sanctitatem eius nescio quo intellectu sentientibus coli et obseruari. Die quadam cum fratribus (ut solebat) nonnihil de scripturis dissereret, leo rugiens claustra coenobij irrupit. Territi fratres diffugiunt. Ille nihil ferocię prę se ferens pedem Hieronymo porrigit aculeo ligneo saucium, quem Sanctus intrepide manibus contrectans exempto aculeo efficaciter curat. Fera iam mitis nusquam discedit. Fratres confidentius accedere, seruitio eius uti. Cumque monasterij asellum ad pascua missum custodiret, somno corripitur. Illo dormiente quidam negociatores iuxta iter agentes uisum asellum secum abduxere. Reuersus leo aselli amissi partes cogitur subire, onera ferre coepit. Post dies aliquot ad pascua profectus forte conspexit eum ipsum asellum cum camellis pondere grauatum uenire (negociatores illi redibant ex ęgypto cum iumentis oleo oneratis) et infrendens accurrit. Homines in diuersa diffugiunt, ipse asellum cum camellis ante se agens ad monasterium compulit. Videntes monachi mirantur. Hieronymus camellos curari iubet hospitibusque parari, ut benigne accipiantur. Mox illi uenientes et peccatum confitentes ueniam impetrant, partemque olei monasterio cędunt, insuper uouent in annos singulos cadum oleo plenum eidem se oblaturos. Ex quo cognitum est, ei qui Deo fideliter seruiret et feras bestias obsequium prębere, et homines uitę alimenta impendere.

Hieronymus tandem assiduis diutinisque laboribus, legendo, scribendo, ieiunando, deprecando fatigatus, nunquam conquiescens nisi cum somnum caperet, et iam longa ętate fractus non poterat de stratu suo sese erigere, nisi fune manu appręhenso, qui de tigno pendulus iacenti imminebat. Et tamen iam decrepitus senex, quoquo modo poterat, suo erga discipulos officio fungi nunquam cessauit. Cum enim effoeto corpore consumptisque uiribus tremebundus pedibus incędere non satis ualeret, sensuum tamen uigore in finem usque integro atque inoffenso fuit. Sed cum iam tempus esset, ut, qui tam diu in mundi huius agone decurrendo semper uicerat, coronam acciperet immarcessibilem, febri ęstuare coepit. Cumque nosset diem sibi imminere postremum (sicut Eusebius de illo traditum nobis reliquit, ad Damasum Portuensem episcopum et Theodonium Romanum senatorem scribens), de lectulo in quo languens positus fuerat, humi se collocari sacco suo coopertum iussit. Conuocatisque discipulis monere atque hortari illos non destitit: Deum timeant, humilitatem seruent, paupertatem colant; maioribus obediant, prępositos honorent; ipsi autem prępositi delinquentes corripiant, et illi qui deliquerint penitentiam agant; nunquam de Dei misericordia diffidant, pro Christi nomine (si ita casus feret) mori ne timeant; honestis pijsque laboribus exerceantur, gulę, uentri, ocio ne indulgeant; ieiunent, orent, uigilent; fidem operibus probent; laudati ne se efferant, contempti ne indignentur, cęteris omnibus documento sint; misericordiam custodiant, iustitiam nunquam deserant, sed semper proficere nitantur; diabolo resistant, amicos inimicosque diligant, contra omnia aduersa patientię uirtute se arment; ueritatem colant, mendacium fugiant, uerbis ociosis abstineant; de Deo assidue loquantur, Christum semper cogitent, sanctos imitentur; malorum consortia deuitent et iustorum consuetudine utantur.

His et huiusmodi pręceptis cum illos instruxisset, Filiolli mei, inquit, ego Domino iubente hinc decessurus Eusebium uobis abbatem relinquo, ipsum tanquam me audite. Ac postquam eos lugentes satis consolatus esset, ad Eusebium conuersus eum quoque qualiter fratribus pręesse debeat docuit. Et uidens ecclesiam Christi adhuc hereticorum impietate non parum infestari, gaudere se dixit quod Augustinum acerrimum post se illi relinqueret propugnatorem. Tunc Eusebio mandat ut eidem Augustino et Theodonio senatori et omnibus orthodoxis plurimum se commendet rogetque ut pro ueritate stent, erroribus resistant et dum Christum ducem sequantur nullius uim formident. Consolatis rursum discipulis datoque singulis pacis osculo, totus ad Iesum conuertitur. Peccata confitetur, misericordiam implorat, pręces cum lachrymis offert iniungitque discipulis, ut repente cum spiritum reddiderit, corpus exanime humi iuxta pręsepe Domini sepeliant et terram reddant terrę. O admirandam hominis humilitatem: cum tantus esset, ut omni honore dignus haberetur, in puluere iacere uoluit, non in lapideo sepulchro quod parauerat!

Mox carnis et sanguinis Domini sacramento (sicuti iusserat) sibi allato pronus in terram prosternitur, et indignum se confitens multa cum humilitate ueniam precatur nec a pectoris cessat uerberibus, donec ipsum Dominum suum et Deum suum confitens ore sumeret, et iam ei se in terra coniungeret, quo cum regnaturus erat in cęlo. Sumpto sacramento humi unde surrexerat, se reclinat et quasi iam efferendus cancellatis supra pectus manibus: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, inquit, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israel. Vix uerba finierat, cum lux repenti fulgore locum replens omnium perstrinxit oculos, nec quisquam illum cernere potuit, dum animam exhalaret. Quidam ex ijs qui aderant angelos testabantur sibi apparuisse, quidam uocem se audisse inuitantis ac dicentis: Veni, mi dilecte, ut a me mercedem capias, pro cuius amore tot labores tam libenti animo sustinuisti!. Alij dicebant suis auribus ipsius Hieronymi uerba se hausisse cum diceret: Ecce iam ad te uenio, pijssime Domine Jesu, suscipe seruum quem sanguinis tui precio redemisti! Lux abijt et ipse cum luce relicto corpore cęlum ascendit, ab eo feliciter susceptus cui tam fideliter seruiuit. Per dies multos eodem loci ubi iacuerat odor suauissimus fragrauit.

Ipsa transitus eius hora Cyrillus episcopus in spiritu raptus uidit sanctam illam animam Christo et Angelis comitatam ferri ad cęlum, cumque tacitus miraretur et stuperet quid hoc esset, audiuit animam esse Hieronymi pręsbiteri modo uita defuncti; proinde ire Bethleem maturaret et quę uiderat referendo discipulos eius consolaretur. Visio disparuit, et episcopus ad se reuersus iussa nihil moratus peregit.

Eadem hora et Augustinus in epistola, cuius fecimus mentionem, sibi Sancti animam Hippone apparuisse fatetur. Dum enim ad eum scribere coepisset nosse uolens qualis quantaque illi uideretur esse beatorum gloria, lux in cubiculo refulsit, uocem ipse audiuit, quę diceret se esse illius animam ad quem scribere parabat et iam ad illam beatitudinem fruendam properare, quam ipse qualis et quanta sit discere uellet. Eam autem tantam ac talem esse ut nec lingua dicere nec auris audire nec oculus uidere nec mortalium mens possit comprehendere. Ad hęc interrogata sitne aliquid quod beatae animę cupiant et assequi non possint, respondit beatos nihil aliud uelle, nisi quod Deus uult; quod autem Deus uult, illud et haberi; quicquid ergo uolunt, habent. Aut quid unquam eis deesse potest qui omnia habentem habent - Deum uidelicet - a quo, in quo, et per quem omnia et sine quo nihil?

Post hęc Augustinus ijsdem litteris illa ipsa hora Turone Sęuerum Sulpicium cum duobus monachis audisse scribit canentium et cytharizantium choros multa cum luce cęlum uersus euntium, uocemque inde delapsam quę nunciaret, Hieronymi pręsbiteri animam ab angelis ad beatitudinis loca tunc portari pro laboribus pręmia recepturam.

Subiungit etiam Augustinus quarta deinde nocte post primam uisionem sibi dormienti magnum angelorum agmen apparuisse. Inter quos duo uidebantur luculenta admodum ac uenusta effigie uiri, per omnia pene similes, nisi quod alter unam plus altero laureolam capite pręferret. Hos autem quodam de turba referente didicit Ioannem Baptistam et Hieronymum pręsbiterum esse, atque hunc duas quidem coronas accepisse, alteram doctrinę, alteram castitatis, illum autem tres, eo quod et ipse quidem docuerit ac uirginitatem seruarit, sed insuper pro asserenda ueritate tuendaque iustitia occisus esset; tertiam itaque laureolam fuisse martyrij.

Tale est etiam quod Cyrillus ad Augustinum scribit, post laudes matutinales ante altare Ioannis Baptistę (erat enim solennis natiuitatis eius dies) obdormienti sibi uisum. Vidit enim (ut ipse ait) multos ecclesiam intrare luce quadam cęlesti insignitos. Inter quos duo pręcipui pręclarique uidebantur et hi erant Ioannes Baptista et beatus pręsbiter Hieronymus qui solus omnibus cęteris considere iussis exurgens de Ioannis laudibus, ut natalem eius diem honoraret, sermonem fecit. Deinde se erigens Ioannes gratias illi egit et cum multis ipsum uerbis coram commendasset, in omnibus fere sibi similem fuisse dixit. Cyrillus postea uisionem hanc, quę quanta essent Hieronymi merita testabatur, publice populo enarrauit.

Sed redeat unde digressa est oratio. Sanctissimi uiri corpus elatum condere uolentes, quanuis sepulchrum uacuum astaret, quod ipse uiuens in saxo intra uestibulum speluncę sibi excidendum curauerat, non longe a sepulturis Paulę et Eustochij, quę ante illum obdormierant in Domino, effossa tamen tellure, quemadmodum iusserat, sepeliunt.

Interim hęc miracula ibi facta Eusebius eius discipulus enarrat: cęcus tacto Sancti corpore uisum recuperat; alius qui surdus mutusque aduenerat, utroque uitio liber redijt; multi quos immundus inuaserat spiritus curati sunt; hereticus quidam ausus illi maledicta ingerere protinus diriguit, mox etiam igne de cęlo tactus interijt. Quo uiso cęteri territi erroremque suum agnoscentes catholicę ueritati adhęsere et ille, quos uiuus impugnauerat, mortuus saluauit.

Vixit, si Eusebio credimus, annos XCVI; si Prospero in suo Chronicon libro quinque minus; si illi, qui uitam eius conscripsit, adhuc nouem demere necesse erit. Sunt qui ad superiorem numerum tres addant: tam uarie scriptum comperio. In hoc tamen omnes conuenere, anno Honorij Imperatoris XII. defunctum pridie Kalendas Octobres. Peractis iam tandem exequijs affigendum est sepulturę epitaphium, quod nostra rudi Minerua confectum ita habet:

Epitaphium
Condita Hironymi recubant hoc ossa sepulchro;
ipse colit celsi regna beata poli.
Disce quibus meritis, nostro dum uixit in ęuo,
tot bona nemo uni contulit ecclesię.
Correxit sacrę corrupta uolumina legis,
exposuit ueterum mystica uerba patrum,
errorum tenebras ueri splendore fugauit,
assiduus recti doctor et autor erat,
Et Latię et Graię callebat Palladis artes,
nouerat Hebraice Caldaiceque loqui.
His tamen ingenij magnis insignibus olim
sancte actę uitę gloria maior erat.}
Miracula eius post obitum

Post felicem uiri obitum Cyrillus Hierosolymitanus episcopus per epistolam quę nota est omnibus Augustino sciscitanti miracula eius longo admodum sermone studuit recensere. Ea ego in summam redacta breuiorem hoc loco subiungam.

Heresim quandam inquit iam inualescentem, quod nec sanctorum animę beatitudine fruerentur nec damnatorum poenas sentirent, donec in die iudicij suis iterum corporibus iungi illas contigisset, beatus Hieronymus Eusebio discipulo apparens repressit. Trium hominum cadauera die uno ad ecclesiam delata et sacco eius contacta (sicuti ipse pręmonuerat) populo spectante reuixerunt narraueruntque uidisse se et sanctorum gaudia in paradiso et supplicia reorum in inferno, tum demum, qua die una cum Eusebio iterum sibi migrandum esset e corpore, prędixerunt. Hoc uiso miraculo heretici credidere ac tam perniciosus error eodem die interijt, quo hi tres ad uitam redierunt. Eusebius deinde, quo die sibi prędictum fuerat, una cum ipsis tribus qui surrexerant feliciter obijt, hoc est uigesimo post die quam miraculum istud euenisset. Sed interim multa a Cyrillo priuatim interrogati reuelarunt, quotidie tamen ubertim flentes ex eorum recordatione quae uiderant in inferno.

Sabinianus heresiarcha duas in Christo uoluntates ita fuisse asserebat ut pleraque perficere nequiuerit quę uoluerit. Idque persuadere alijs uolens opusculum nomine Hieronymi confecerat, quo illum quoque ita quondam sensisse probaret. Eam heretici fallaciam ęgre ferens Siluanus Nazarethi episcopus, dum cum illo contenderet, paciscitur ut, si die crastini Hieronymus libellum illum minime suum esse miraculo aliquo non ostenderet, sibi moriendum esset, sin autem indicaret, Sabinianus eandem subire poenam cogeretur. Adueniente hora et necdum apparente miraculo Siluanus morti addicitur. Fit hominum conuentus ad spectaculum; exultat hereticus quasi qui iam uicisset. Sed Hieronymus, qui ueritatem semper Domino adiuuante tutatus fuerat, tunc quoque mendacio obuiam iuit. Spiculatoris gladium, ut Siluani ceruicem feriret elatum, illico apparens retinuit, cumque coram affirmasset, nequaquam esse illud a se scriptum, disparuit. Maiusque secutum est miraculum: Sabiniani caput nemine feriente ad terram delabitur. Eo sic miserabiliter corruente tremefacti discipuli errore deposito Siluanum episcopum sequi et ecclesię adhęrere coepere.

Idem Siluanus diaboli pręstigijs, qui sumpta eius forma uim cuidam honestę mulieri inferre conatus depręhendi se fecerat, infamatur, persecutionem patitur, in publicum apparere non audet. Cęterum cum se orationibus beato Hieronymo commendasset, quendam, qui sibi necem inferre uoluit, conuerso in semet gladio mortuum concidisse uidit. Tale facinus et alij nonnulli frustra conati idem passi sunt. Commota ciuitas episcopum, quasi ipse eos peremisset qui perierant, ad poenam deposcit. Sed pręsto illi affuit Hieronymus, manifesto plebi apparens acerrimeque increpans coercuit eorum temeritatem. Conterriti episcopum illesum dimisere. Tunc Sancti iussu diabolus omnibus uisibilem se ostendit, ea forma qua ipsis illuserat, et confessus dolos euanuit. Hieronymus ad Siluanum conuersus laudata eius patientia siquid se uellet interrogat. Petijt ut iam uita decedens ipsum sequeretur. Quo impetrato post horam expirauit uictisque tentationibus beatitudinis pręmia recępit.

Duo nobiles ac diuites uiri Alexandrini, licet gentiles, audita miraculorum fama quę Dominus per sanctum Hieronymum operabatur, pergunt Bethleem uisendi reliquias eius gratia. Incidunt in latronum insidias. Qui dum illos taciti persequerentur, ecce non paruam cum ijsdem armatorum manum incedere uident et territi retro abeunt. Iterum non plures quam duo apparent. Rem mirantur, depositisque armis quid hoc esset sciscitatum post eos rursum currunt. Discunt tandem Sancti meritis, ad cuius corpus uisendum ipsi iter habebant, id sibi contigisse. Hi propere reuersi duci ac reliquis socijs a quibus missi fuerant, miraculum deferunt. Et cum irriderentur opprobarenturque, ne ludibrio quidem habiti tenere se queunt quin omnes palam hortentur ut sceleri et latrocinijs finem statuentes ad inuisendum Sancti corpus Bethleem simul ire festinent. At illi iam ex risu in furorem uersi gladios stringunt. Sed cum stupescentibus membris ferire eos, a quibus se illudi putabant, nequaquam ualerent, uim suis uiribus maiorem aduersum se experti penitentiam agunt. Sanitatem recuperant, ad uisendas Sancti reliquias ire maturant. Deinde ad optatum locum peruenientes credunt, peccata confitentur, baptizantur. Erant numero fere trecenti. Tot igitur saluati sunt, dum duorum salus Hieronymi ope defenditur.

Duo iuuenes Romani ab urbe Syriam uersus reliquias huius Sancti uisendi gratia tendunt. Iam Bizantium aduentantes ab apparitoribus capiuntur. Coram Bizantij pręside homicidij accusati (duo autem ruri occisi inuenti fuerant cędis autore incerto) crimen negant, ut qui eiusce rei nihil omnino conscij essent. Sed dum torquerentur, dolore compulsi fatentur se reos esse mali illius quod non commiserant. Damnati ergo cum se precibus beato Hieronymo commendassent, percussi colla gladio lędi nequeunt, in ignem proiecti ardorem non sentiunt, laqueo suspensi ueluti in solo stantes uiuunt. Die octauo depositi liberantur et Bethleem adeuntes uitam monasticam simul professi Deo in monasterio seruire coeperunt, qui per Sancti sui merita ipsos tam pręsenti periculo toties ac tam mirabiliter eripuisset.

Apud superiorem Thebaidam foeminarum monasterium fuit, satis opulentum, si plus quam satis est non concupissent. His enim quę ibi degebant moris erat nullam admittere in consortium nisi certum pecunię pondus secum afferret. Apparens cuidam ex illis beatus Hieronymus mandat ut reliquis nunciet sororibus, nisi ab auaritię scelere cito desisterent, diuinam in se ultionem propediem expectarent. Admonitę irrident, contemnunt, ludibrio habent nunciantem. Iterum atque iterum per uisum illius, cuius animus a crimine aberat, frustra redargutę corrigere se omnino noluerunt magis pecuniam diligentes quam Deum timentes. Ea una, sicuti monita erat, foras exeunte monasterium protinus collapsum cęteras omnes oppressit ruina. Atque hunc finem habuit pertinax illiciti quęstus cupiditas. Quo tamen exitio per beatum Hieronymum fuissent liberatę, si ei obtemperare uoluissent.

Hereticus quidam Hierosolymis publice disputans, cum sibi beati Hieronymi sententia opponeretur, eum mentitum fuisse respondit, nec ultra quicquam effari potuit, mutus illico et elinguis factus.

Alius Arrianę perfidię hereticus, in eandem incidens calumnię culpam, dolore, quem uisceribus concepit, coactus in clamorem prorupit, se a Hieronymo torqueri dicens atque in eodem clamore perseuerans ad uesperum expirauit.

Alius eiusdem insanię hereticus imaginem Sancti in tabella depictam conspicatus, gutturi illius gladium furibundus infixit. Sed neque manum inde neque gladium auellere potuit, donec iudicis iussu, cui per quietem Hieronymus cum uulnere illo apparuerat, compręhensus poenas daret. Cum autem ad supplicium duceretur (ea perfidi hominis ferocia erat): Penitet me, inquit, quod non ita uiuum ut pictum iugularim!. Quam ob rem, ante quam ad damnatorum locum deductus esset, lapidibus a plebe obrutus interijt et ab imagine illa in testimonium perpetrati sceleris cruor effluxit.

Ioannes ipsius Cyrilli, qui ista quę recitamus miracula memorię prodidit, nepos ac forma ęgregius iuuenis a Persis captus Persarum regi annum seruiuit. Tedio tandem seruitutis affectus beato Hieronymo identidem se commendare coepit. Sed a rege deprehensus quod reditum in patriam desyderaret, carceri traditur. Nocte dormienti Hieronymus apparet qui manu appręhensum atque eductum Bethleemi in domo episcopi patrui sui sistit. Iuuenis a somno excitus uix agnouit se de carcere domum translatum. Mirantibus cunctis et re sicuti contigerat comperta, post Deum beato Hieronymo gratię actę, qui se inuocantibus tam efficaciter adesse soleret.

Quędam monialis iuuencula et forma pręstans uirgo, sed non minus uitę sanctitate insignis, atque secundum Deum Deique Genitricem beato Hieronymo imprimis deuota, cum a iuuene quodam uisa adamaretur, magi incantationibus misso demone frustra tentatur: Demon quippe uiso ibi beati Hieronymi simulachro territus fugit. Magum reuersus uerberat; re autem cognita magus conuertitur. Iuuenis uero propositi sui desperans laqueo sibi uitam eripit.

Ruffus Cyrilli nepos adolescens duo de uiginti annos natus diem obijt. Cyrillus, quia sibi charus erat, quid de anima eius contigisset nosse cupidus, cum beatum Hieronymum pręcaretur, uidit iuuenem igneis cathenis terribiliter colligatum, qui propterea poenam illam se pati dixit quod de aleę crimine, cuius lusu libenter utebatur, nunquam neque penitere neque confiteri sibi curę fuerit; abhorreant ab hac culpa qui tale euadere cupiunt supplicium et ipsum, qui hoc ad aliorum correctionem reuelare dignatus est, obsecrent, ne tale aliquid committant, ac de ante commissis ut penitentiam agant.

Alius aleę lusu amissa grandi pecunia ex animi indignatione maledicta beato Hieronymo irrogare ausus repentino fulminis ictu interijt.

Tres iuuenes apud Tyrum aleę studiosi procaci ausu se etiam inuito beato Hieronymo lusum suum et incepturos et finituros dixerunt. Mox multis cernentibus terrę hiatu absorpti pręstare nequiuerunt quod promiserant.

Erat militi cuidam Hierosolymis filius duodecim annos natus, qui ob nimiam patris indulgentiam licenter talorum lusum tesserarumque sectabatur. Cumque cum ipso patre luderet nec sibi iactus ad uotum succederent, ait: A lusione ista nisi uictor non exurgam, uel inuito Hieronymo, qui aleam prohibet! Vix uerba finierat, cum a demone formam ęthiopis assimulato raptus nusquam comparuit nihilque fuit patri relictum pręter lachrimas moeroremque orbitatis, ne et ipse poena careret, qui suum sic educauerat filium. Crudelis est pater qui delinquentes non castigat liberos.

Hoc quod sequitur, Cyrillus Nicolao Cretense archiepiscopo referente, qui ad uisendas beati Hieronymi reliquias Bethleem aduenerat, se didicisse ait. Cum apud Candidam Cretę ciuitatem sacerdos quidam perditissimis moribus famęque detestandę uita decedens in ecclesia fuisset sepultus, magni atque horrendi strepitus prima et secunda nocte auditi populum terruere. Die tandem illucescente conueniunt ad ecclesiam orantque sibi reuelari quid hoc esset. Iam crassari in plebem pestilentia coeperat. Apparuit ante altare beatus Hieronymus. Iubet scelesti hominis cadauer exhumari et de ecclesia eiectum ignibus tradi; sic enim pestilentiam desituram. Quo dicto ex oculis euanuit. Re autem sicuti iussum fuerat peracta morbus cum fragore illo simul cessauit. Exinde apud Cretenses beatus Hieronymus in magna ueneratione haberi coeptus.

Idem Nicolaus retulit in eadem ciuitate fuisse iuuenem quendam, Tito nomen erat, beati Hieronymi deuotissimum castitatisque amatorem. Qui cum ad uicesimum usque ętatis suę annum seruasset uirginitatem, puellam tandem forma insignem deperire coepit duxitque uxorem. Omnem denique quem in Deum habebat affectum in illam transfudit. Deum ergo deserens a Deo deseritur: fratrem suum cum uxore in lecto depręhendens ambos interimit. Inde fugiens latrocinia per annos decem exercuit. Cum tamen beato Hieronymo orationem facere, sicuti solitus erat, non omitteret, Hieronymus tandem sub mercatoris habitu iuxta iter agens apparuit. At eum ille cum socijs inuadens, ut perimat et spoliet, ubi audiuit non esse mercatorem sed Hieronymum doctorem, cui ipse quotidie preces offerret, simul cum socijs repenti stupore correpti subsistunt. Et ille sui unius causa se uenisse dicens, ut a flagitio desisteret penitentiamque ageret hortabatur; hactenus enim Dei ultionem, ne in eum sęuiret, a se inhibitam fuisse; ultra si peccare pergeret, iram Dei sensurum. Post monita disparuit. Iuuenis autem cum socijs ad penitentiam conuersi et beato Hieronymo se commendantes eremi loca petiere, Deo deinceps seruiendo, cum ante seruissent diabolo. Vno igitur per gratiam beati Hieronymi requisito multi a perditione liberati salutem adepti sunt.

Monachus quidam iuuenis in superioribus ęgypti partibus manens patre ęgrotante et filium suum uidere cupiente, perrexit astititque patri. Et cum eidem simul cum domesticis ministrando forte accidisset, ut sororis manum manu tangeret, diu inuiolata castitas concupiscentię flammam concępit. Longe alius quam recesserat ad monasterium redijt. Iam neque comedere potest, neque dormire, dum cogitationibus ęstuat. Dum ergo reliquos occupat sopor, nocte intempesta ipse exurgens uoluit de monasterio exire, sed claues quibus claustra aperiret non inuenit. Miratur et posthac multo diligentius notat locum ubi repositę sunt, frustra tamen, cum rursum non repertis clauibus ad cęllam redire coactus sit. Sic plures transeunt noctes, nec tamen ille miser a tam foedo proposito conquiescit. Habebat autem secum in cęlla pictam beati Hieronymi imaginem, quam semper adueniens genuflexus reuerenter salutabat. Beatus ergo Hieronymus alteri monacho apparens iussit fratrem moneret ut ab impura turpique cogitatione iam tandem desistere uellet. Se namque ob ipsum salutandi cultum sibi quotidie impensum procurasse ne cogitatum scelus perficeret. Admonitus frater dissimulauit neque se correxit.

Quin immo, quo citius quod iam disposuerat perageret, cessauit ante Sancti imaginem genuflectere. Sancti igitur auxilio ad tempus destitutus claues reperit, reseratis claustris exit, paternas ędis noctu clam ingreditur, seque in lectulo sororis dormientis tacitus collocat. Illa expergefacta et hominem iuxta se sentiens pauida exclamat. Concurrit ad clamorem familia, et priusquam concupitum nefas perpetraret, frater depręhenditur. Quid autem facturus uenerat non confitendo prodit. Abijt animi confusus, et tandem diaboli insidias secum consyderans in se reuertitur, penitentiam suscipit ac beato Hieronymo gratias agit, quod ne in pertinacia quidem sua se perire permiserit. Nam si facto etiam sicuti uoluntate peccasset, haud ita facile ad penitentiam fuisse rediturum. Igitur uigilantior posthac sui custos factus et submissior pręsbiteri nostri cultor, pie ac religiose uitam finiuit.

Ait Cyrillus nuper sibi Damasi Portuensis episcopi litteras redditas, quibus hoc quoque scriptum legit, quod Romę cardinalis quidam nomine Cęlestinus, dum ineffrenis linguę procacitate in coetu Cardinalium publice famam beati Hieronymi laceraret, dolore uiscerum correptus intestinis per inferiora egestis expirarit.

Andreas cardinalis dum sanus in conuentu multorum consisteret fabulareturque, repente concidit exanimis. Postremo cum peractis exequijs iam in eo esset ut sepeliretur, exurexit uiuus. Dixit ob uestium pompam lautitiamque ciborum se fuisse damnandum, nisi beato Hieronymo pro se deprecante impetrasset ut corpori redderetur. Itaque Sancti huius beneficio non tantum reuixit, sed etiam poenas euasit ęternas: uitam enim correxit, ac bene deinde finiuit.

In superioribus ęgypti partibus Helię monacho in solitudine degenti ac sanctitatis fama omnibus noto beatique Hieronymi quondam familiarissimo, post orationem obdormienti uisum est uenisse se in regiam quandam amplitudinis eximię ineffabilisque decoris, tribunal in medio positum et coram iudice ibi sedente ac diuinę cuiusdam maiestatis radijs late refulgente adductam episcopi Anconitani animam, quę clamore et eiulatu sententiam illius pręueniens dignam se poena ęterna fatebatur, ob uitę luxuriem et immodicam indumentorum pompam nimiumque epularum apparatum. Iubente igitur iudice inde ab immundis spiritibus auersam fuisse et ad inferos relegatam supplicijsque addictam sempiternis. Post hęc Theodonij senatoris animam coram sisti et a demonibus quidem acriter accusari, sed a beato Hieronymo defendi, qui eidem impetrauit ut poenis ęternis libera purgatorio traderetur, post delictorum emundationem beata futura, eo quod Theodonius nomen Sancti huius reuerenter in uita habuisset.

Eodem tempore idem monachus uidit adolescentem pulcherrimum ad beatum Hieronymum accurrisse, uotumque Petri patricij eius deuotissimi retulisse, ut uidelicet a Domino sibi filium impetraret generandum; diu enim cum uxore uixerat a patris nomine alienus. Dominus igitur Petri desyderio et sancti precibus annuens prolis futurę gratiam fecit. Et monachus Helias discusso sopore quę uiderat memoriter tenuit fideliterque enarrauit. Denique nato filio Petrus gratias egit quod beati Hieronymi meritis ipse diutinę sterilitatis ignominiam iam pater factus deleuisset.

Sequitur illa Cyrilli uisio, qua Ioanni Baptistę Hieronymus noscitur comparandus. Quam quoniam supra suo loco descripsimus, hic repetere superuacaneum foret. Reliqua ergo uideamus.

Peracto, inquit, mense post depositionem, postridie ab octaua Pentecostes plurimis adunatis episcopis ingentique hominum coetu corpus beati Hieronymi exhumatum, ut in sepulchro marmoreo quod parauerant poneretur. Sed prius in altari collocatum, ut ab omnibus uideri posset, et hęc interim miracula secuta: sexdecim cęci tactu eius uisum recuperarunt; tres a demonum uexatione soluti; filius unicus uiduę cuiusdam, cum exanimis allatus esset, reuixit. Quod alius cernens filium suum, qui iam triduum iacuerat in sepultura, protinus extumulat. Cumque illum in scrobe, de qua corpus Sancti leuatum fuerat, deposuisset, mox uiuum recępit.

Porro soluta funeralis pompę celebritate, cum iam diei uesper esset, beati Hieronymi corpus (ut ait) in illo marmoreo monumento condidere; sed mane rursum in sua pristina fouea iacere inuentum. Nocte sequenti ipsi Cyrillo in quiete Hieronymus apparens dixit, corpus suum humi, ubi primum sepultum fuerat, recubiturum, donec ab infidelibus Hierosolyma capta seruire coeperit; inde ad Italiam translatum Romę diu permansurum. Et hęc quidem Cyrillus partim uidisse se, partim audisse ad Augustinum scribens testatus est.

Opera quae scripsit

Nequid autem huic lucubratiunculę nostrę deesse uideatur, libet in fine singula, quę ab eruditissimo sanctissimoque homine conscripta sunt, cursim referre, et quidem eorum primo indicem texere quę ipse confitetur a se confecta usque ad XIIII. Theodosij Principis annum; deinde simul cuncta quę adhuc extare comperimus et perlegimus recensebuntur, pręter illa quę uel temporis longitudine uel Gothici belli uastationibus uel hereticorum inuidia intercępta ad nostram usque ętatem perdurare nequiuerunt. Igitur libro De uiris illustribus se in fine subscribens ita ait: Vsque in pręsentem diem, id est annum Theodosij principis decimum quartum hęc scripsi: Vitam Pauli monachi. Epistolarum ad diuersos librum I.Ad Heliodorum exhortatoriam. Altercationem Luciferiani et Orthodoxi. Chronicon omnimodę historię. In Hieremiam et in Ezechielem homilias XXVIII quas de Gręco in Latinum uerti. De Seraphim et Osanna. De frugi et luxurioso filio. De tribus quęstionibus legis ueteris. Homilias in Cantica canticorum duas. Aduersus Helvidium de uirginitate Marię perpetua. Ad Eustochium de uirginitate seruanda. Ad Marcellam lib. I. Consolatoriam de morte filię ad Paulam. In epistolam Pauli ad Galatas commentariorum lib. III. In epistolam ad Titum lib. I. In epistolam ad Philemonem lib I. In Ecclesiasten commentarios. Questionum Hebraicarum in Genesim lib. I. De locis lib. I . De Spiritu Sancto Dydimi in Latinum transtuli lib. I. In Lucam homilias XXXIX. In psalmos usque ad sexdecim, tractatus VI. Captiui monachi uitam et beati Hilarionis. Nouum testamentum Gręcę fidei reddidi. Vetus iuxta Hebraicam transtuli. Epistolarum autem ad Paulam et Eustochium, quia quotidie scribuntur, incertus est numerus. Scripsi pręterea in Micheam explanationum lib II. In Sophoniam lib. I. In Naum lib. I. In Abacuch lib. II. In Aggeum lib. I. Multaque alia de opere prophetali, quę nunc habeo in manibus et necdum expleta sunt. Aduersum Iouinianum lib. II et ad Pamachium apologeticum et epitaphium.

Hęc Hieronymus. Postea uero uixit annos XXVII, si Prospero credimus dicenti anno Theodosij iunioris XII ipsum obisse. In his ergo reliqua ędidit. Sed quę nunc in manibus sunt, uel potius quę me perlegisse nouerim, hęc sunt:


Ad Damasum Papam fidei expositio. Ad eundem utrum in trinitate tres hypostases confitendę sint. Ad eundem quęrit cui in Syria communicare debeat. Ad eundem super quasdam quęstiones. Ad eundem de Osanna expositio. Ad eundem in uisionem Esaię. Ad eundem de Seraphim et calculo. Ad eundem de filijs frugi et luxurioso. Ad eundem de quęstionibus Noui Testamenti Ad eundem in Cantica canticorum secundum Origenem. Ad eundem de 'Gloria patri' et 'Alleluia' in fine psalmorum apponendo. Ad eundem de oblationibus altaris et elemosynę. In Montanum hereticum ad Marcellam. In Montanum iterum. In Iouinianum lib. II. In Helvidium de beatę Marię uirginitate perpetua. In Vigilantium de reliquijs sanctorum uenerandis. In Vigilantium iterum. In eundem tertio ad Riparium pręsbiterum. In Lucipherianum dialogus. In Pelagianos de libero arbitrio. In eosdem dialogus lib. III. In errores 'Peri archon' Origenis ad Auitum. In Ioannem Hierosolymitanum episcopum et Ruffinum pręsbiterum, assertores Origenis. In eundem Ioannem ad Theophilum papam Alexandrinum. In Origenianos ad eundem. De uictoria contra Origenianos gratulatoria ad eundem. Iterum de uictoria ad eundem. Ad eundem librum ab ipso ęditum laudat. Origenis opera qualiter legenda sint ad Tranquillinum. In hereticos quęrimonia ad Marcum pręsbiterum. Contra Origenianos de Theophili episcopi strenuitate ad Pamachium et Marcellam. In detractores librorum suorum aduersum Iouinianum ad Pamachium. In garulum monachum detractorem ad Domnionem. De fide et heresi ad Marcellam. Ad Alipium et Augustinum episcopos gratulatoria, quod Cęlestinam heresim extinxerint. In Ruffinum ad Pamachium et Oceanum. In eundem quod dolose ipsum laudarit. In eundem ad Pamachium et Marcellam lib. II. In eundem epistola. Ad Oceanum de unius uxoris uiro. Ad eundem de uita Clericorum. Ad eundem de perferendis opprobrijs. Ad eundem consolatoria de obitu Fabiollę uxoris. Ad eundem et Pamachium exhortatoria. Ad Pamachium de optimo interpretandi genere. Ad eundem consolatoria de morte Paulinę coniugis. Ad Augustinum Hipponensem episcopum de zelo fidei contra hereticos. Ad eundem de hereticorum perfidia. Ad eundem de sua ex Hebreo scripturarum translatione. Ad eundem contentio super epistola Pauli ad Galathas. Ad eundem de eodem. Ad eundem de pace inter se ineunda. Ad eundem epistolę duę. Ad Euagrium de Melchisedech. Ad eundem de pręsbiteri et diaconi dignitate Ad eundem obiurgatoria quod Leuitam lapsum eiecerit et non potius corripuerit cum charitate. Ad Cromatium et Heliodorum episcopos translatio historię Ioachim. Ad eosdem de Eusebij Cęsariensis martyrilogio. Ad Cromatium et Eusebium de Bonoso. Ad Paulinum quod occupatus nondum responderit duabus quęstionibus ab ipso propositis. Ad eundem de translatione Didymi De Spiritu Sancto. Ad eundem de diuinę historię libris. Ad eundem de conuersatione monastica et studio scripturę. Ad Rusticum Narbonensem episcopum de uita et conuersatione episcopi et septem gradibus clericorum ipsi commissis. Ad eundem post promissam cum coniuge continentiam lapsum ut penitentiam agat. Ad Marcellinum et Anapsichiam de origine animę. Ad Ruffinum de iudicio Salomonis. Ad eundem de laudibus Bonosi. Ad Vitalem pręsbiterum de Salomone et Achaz. Ad Dardanum de terra promissionis. Ad eundem de multiplici genere musicorum apud Hebreos. Ad Aglasium de XI quęstionibus Noui Testamenti. Ad Minerium et Alexandrum monachos de resurrectione carnis. Ad Cyprianum pręsbiterum super psalmo LXXXVIII. Ad eundem de 'min' et 'men' apud Hebreos. Ad Desyderium exhortatoria ad loca sancta incolenda. Ad eundem de pręcipuis ecclesię scriptoribus. Ad Magnum oratorem urbis Romę quod sęcularium litterarum exemplis uti licet. Ad Sophronium de ęditione psalterij secundum Hebraicam ueritatem. Ad Ctesiphontem de interiori et exteriori homine. Ad eundem de obedientia, scientia, iuramento, uindicta, electis et reprobis in iudicio. Ad Rusticum monachum de uita monastica. Ad Innocentium Papam de muliere septies percussa. Ad Heliodorum exhortatoria ad eremum incolendum. Ad eundem iam episcopum consolatoria de morte Nepotiani sui nepotis. Ad Exuperantium, ut abiecta sęculi militia Deo militet. Ad quendam militem, ut potius Deo militet. Ad Pręsidium diaconem de ratione cerei pascalis et ut eremum adeat. Ad Castrucium consolatoria de eius cęcitate. Ad Iulianum consolatoria de morte uxoris et filij. Ad Tyrasium consolatoria de morte filię. Ad Gaudentium de Pacatula puella continentię destinata. Ad Florentium epistolę familiares duę. Ad Iulianum diaconem duę. Ad Niciam hypodiaconum una. Ad Chrysogonum Aquilegię monachum una. Ad Antonium monachum una. Ad Theodorum reliquosquę anachoritas una, qua petit ut sibi adiumento sint ad sęculum relinquendum. Ad Riparium una. Ad Apronium una. Ad Paulam et Eustochium de assumptione Marię matris Domini. Ad Eustochium de uinculis Petri apostoli. Ad ambas de psalterio quod correxerat iuxta LXX ęditionem. Ad easdem de psalmis ad festa Saluatoris pertinentibus. Ad Eustochium de uirginitate seruanda. Ad Eustochium consolatoria de obitu Paulę matris. Ad Marcellam de Ephod expositio. Ad eandem de quinque quęstionibus Noui Testamenti. Ad eandem super psalmo CXXVI. Ad eandem sub titulo Paulę et Eustochij de locis sanctis Iudeę. Ad eandem de decem nominibus dei apud Hebreos. Ad eandem de 'alleluia', 'amen' et 'maranatha'. Ad eandem quid sit diapsalma. Ad eandem in Rethicum Gallicum, quibus in locis male exposuerit Cantica canticorum. Ad eandem de collatione ęditionis Aquilę cum Hebreis. Ad eandem de laudibus Asyllę uirginis. Ad eandem exhortatoria ut sęculum relinquat. Ad eandem munerum ab ea missorum expositio. Ad eandem pro muneribus gratiarum actio. Ad eandem de Onaso contra detractores. Ad eandem consolatoria de ęgrotatione Blesillę. Ad eandem de patientia aduersitatum. Ad eandem consolatoria de obitu Leę. Ad Fabiollam de ueste sacerdotali. Ad eandem de XLII mansionibus populi Israel ab ęgypto. Ad Terentiam de uera circuncisione. Ad Hedibiam de duodecim quęstionibus. Ad Principiam uirginem super psalmum XLIII. Ad eandem de uita et obitu Marcellę. Ad Paulam urbicam de alphabeto Hebraico. Ad Suniam et Fretellam in quibus cum Hebreo dissideat translatio LXX super psalterium. Ad Castorinam materteram de odio fugiendo paceque appetenda. Ad Athletam de institutione filię. Ad Demetriadem uirginem de uirginitate seruanda. Ad eandem de uita perfecta. Ad uirgines Deo dicatas exhortatoria. Ad easdem uiuendi regula. Ad Matutam de uirginali institutione. Ad quasdam matrem et filiam in Gallia commorantes. Ad Cęlantiam de modo uiuendi. Ad Furiam de uiduitate seruanda. Ad Saluinam de morte Nebridij. Ad Geruntiam de monogamia. Ad quasdam uirgines Deo dicatas ne quęrant Geruntij patris hereditatem, cum sint mortuę sęculo. Ad Asyllam de amicis fictis Paulę et Melanię familiaritatem sibi imputantibus. Ad uirgines Homonenses conqueritur quod sibi in charitate non respondeant. Ad uirginem exulem consolatoria. Ad Theodoram uiduam Hispanam de morte Licinij. Ad Susanam uirginem a diacono Sabiniano corruptam obiurgatio. Item ad ipsum Sabinianum.

Post hęc quę citra dedicationem leguntur - non enim ad quenquam priuatim scripta apparent - hęc sunt:


De fide et conuersatione Christianorum. De membris Domini. De quęstionibus Veteris Testamenti. De diuersis leprę generibus. De corpore et sanguine Christi. Expositio psalmi XLI. Expositio psalmi CVII. Translatio Origenis in Cantica canticorum lib. II. In Cantica canticorum lib. IIII. Sermo de natiuitate Domini. Sermo de epiphania. Sermo de ieiunio quadragesimę. Sermo de pasca et agni immolatione. Sermo de eodem. Sermo de Domini resurrectione. Sermo de assumptione Marię. Sermo de parentibus honorandis. Tractatus de locis Iudeę per ordinem alphabeti. De decem tentationibus quibus populus Israel in deserto Deum irritauit. De uiris illustribus. De uigilijs. De filijs frugi et luxurioso. De penitentia et quis uere penitens. Pręterea commentarij eius quos perlegi hi sunt: In Genesim Hebraicarum quęstionum lib. III. In Osee prophetam lib. I. In Iohelem lib. I. In Amos lib. I. In eundem lib. II. In Abdiam lib. II. In Ionam lib. I. In Micheam lib. II. In Naum lib. I. In Abacuch lib. II. In Sophoniam lib. II. In Aggeum lib. I. In Zachariam lib. III. In Malachiam lib. I. In Esaiam lib. XVIII. In Hieremiam lib. VI. In lamentationes lib. III. In eius orationem lib. I. In Ezechielem lib. XIIII. In Danielem lib. I. In parabolas Salomonis lib. III. In Ecclesiasten lib. I. In omnes psalmos lib. I Translatio psalterij iuxta Hebraicam ueritatem. In Mattheum lib. IIII. In Marcum lib. I. In epistolam Pauli ad Romanos ad Heraclium fratrem secundum Origenem lib. I. In epistolam ad Galatas lib. IIII. In epistolam ad Ephesios lib. III. In epistolam ad Titum lib. I. In epistolam ad Philemonem lib. unus.

Post hęc uidimus Origenis homilias:


In Genesim. In Exodum. In Leuiticum. In Numeros. In Iesum Naue. In librum Iudicum, omnes numero CXVII;

has quoque a beato Hieronymo Latinas factas constat.

Siquis plura extare nouerit, addat; ego adhuc non comperi. Ista autem quę hic retulimus et multa quidem sunt si numerentur et si consyderentur admiranda. Dabunt itaque mihi ueniam cęteri omnes ecclesiastici scriptores, ita ego sentio, alijs defuisse aliquid peritię, alijs eloquentię; qui autem utraque re sic pręstaret, fuisse neminem. Sanctitatis uero uel meritorum comparationem facere non nostri iudicij est sed diuini. Nouit ille, qui solus omnium sanctorum certissima beatitudo est, quem magis et quem minus sui faciat participem. Ipsi laus et gloria in sempiternum. Amen.

Summa: libri, tractatus, homilię, sermones, epistolę plus minus CCCCXL.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.