Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Nequid autem huic lucubratiunculę nostrę deesse uideatur, libet in fine
singula, quę ab eruditissimo sanctissimoque homine conscripta sunt,
cursim referre, et quidem eorum primo indicem texere quę ipse confitetur
a se confecta usque ad XIIII. Theodosij Principis annum; deinde simul
cuncta quę adhuc extare comperimus et perlegimus recensebuntur, pręter
illa quę uel temporis longitudine uel Gothici belli uastationibus uel
hereticorum inuidia intercępta ad nostram usque ętatem perdurare
nequiuerunt. Igitur libro De uiris illustribus se in fine
subscribens ita ait: Vsque in pręsentem diem, id est annum Theodosij
principis decimum quartum hęc scripsi: Vitam Pauli monachi.
Epistolarum ad diuersos librum I.Ad Heliodorum exhortatoriam.
Altercationem Luciferiani et Orthodoxi. Chronicon omnimodę historię.
In Hieremiam et in Ezechielem homilias XXVIII quas de Gręco in
Latinum uerti. De Seraphim et Osanna. De frugi et luxurioso filio.
De tribus quęstionibus legis ueteris. Homilias in Cantica canticorum
duas. Aduersus Helvidium de uirginitate Marię perpetua. Ad
Eustochium de uirginitate seruanda. Ad Marcellam lib. I.
Consolatoriam de morte filię ad Paulam. In epistolam Pauli ad
Galatas commentariorum lib. III. In epistolam ad Titum lib. I. In
epistolam ad Philemonem lib I. In Ecclesiasten commentarios.
Questionum Hebraicarum in Genesim lib. I. De locis lib. I . De
Spiritu Sancto Dydimi in Latinum transtuli lib. I. In Lucam homilias
XXXIX. In psalmos usque ad sexdecim, tractatus VI. Captiui monachi
uitam et beati Hilarionis. Nouum testamentum Gręcę fidei reddidi.
Vetus iuxta Hebraicam transtuli. Epistolarum autem ad Paulam et
Eustochium, quia quotidie scribuntur, incertus est numerus. Scripsi
pręterea in Micheam explanationum lib II. In Sophoniam lib. I. In
Naum lib. I. In Abacuch lib. II. In Aggeum lib. I. Multaque alia de
opere prophetali, quę nunc habeo in manibus et necdum expleta sunt.
Aduersum Iouinianum lib. II et ad Pamachium apologeticum et
epitaphium.
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
|