Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Previous paragraph

Next paragraph

Hęc Blondi uerba cum legissem, monachi Bergomensis pium simplicemque affectum mecum excusare coepi, et Discipuli, inquam, error magistri culpa est. Magister autem parum (ut mihi uidetur) scrutandę antiquitatis curiosus, nominis similitudine decęptus, Stridonem olim fuisse putauit quod nunc Sdrigna dicitur. Et tamen hoc saltem secum animaduertere debuerat: si Sdrigna Stridon est, quomodo Hieronymus dixit oppidum hoc inter Pannoniam et Delmatiam esse, et non potius inter Pannoniam et Istriam? Quęnam igitur ista nouitij autoris audacia, ut putauerit sibi magis quam Hieronymo de se loquenti homines credituros? Sibi, inquam, in Italia, et quidem post mille et ducentos annos genito, plus fidei habituros quam illi ipsi, qui patrię suę fines multo plenius exactiusque et uerius nosse potuit, tum a parentibus tum ab indigenis edoctus, quam quisquam alius externorum etiam illa sua ętate uiuens?

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.