Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Reuerendo in Christo Domino Iacobo Grassolario, versio electronica (, Split), Verborum 328, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist15070404].
Previous paragraph

Next paragraph

De hoc autem, quod nunc in manu est, ut perficere possim, Tu me pręcibus Tuis adiuua! Quando quidem non modicę speculationis est de imitatione Christi uelle scribere et uitę perfectioris disciplinam tractare. Si mihi Dominus, in cuius laudem talia euoluuntur, adiutor fautorque fuerit, spero infra anni spacium de illo, sicuti postulasti, me Tibi satisfacturum; et iam satis (ut puto) fecissem, nisi me domesticę rei cura fratre absente impedisset. Nunc in eius aduentu hac molestia liberatus operi absoluendo, quod intermiseram, accingar, eoque libentius, quia ipse prouocas, qui me, cum nondum uideris, amas.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Reuerendo in Christo Domino Iacobo Grassolario, versio electronica (, Split), Verborum 328, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist15070404].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.