Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
4.
+. Insuper emimus Semianum a suis inimicis pro XL romanatis; ipse autem non
habens unde se redimeret, dedit mihi territorium quod sui patris erat ut ego diuiderem
1vo cum filio suo omne per medietatem; et in parte mea
dedit totum territorium super ecclesiam et sibi retenuit territorium in Malcin; et quod
remaneret diuideremus; et sic a me liber abscessit. Et hec conuentio ac
diffinitio facta fuit ante ecclesiam in Nacle coram his nobilibus, scilicet
presbitero Lasca, et alio presbitero Lasca, presbitero Prodano, presbitero Picna et
Girgi de Tugari, et Dragonego, et Habraham, et fratre suo Andrea, et
omnibus eiusdem loci uillanis, ac coram testibus aliis quos a Spalato mecum
duxi: Johanne filio Gastano, Petro filio Salati et Bilza filio Girdeo.
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
|