Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
6.
+. Nam post multorum annorum curricula decidi in infirmitate, ut nulla
spes euadendi esset; ideo uotum uoui in ipsa infirmitate, ut si ego conualescerem de
infirmitate, in prefata ęcclesia Petri apostoli ibi me totonderem et
habitum beatissimi Benedicti reciperem. Igitur dispensante diuina clementia surrexi de
lectulo et consilio et adiutorio Laurentii archiepiscopi ceterrorumque
clericorum in supra nominata ecclesia domnum Gregorium nostrum nepotem abbatem2vo ordinauimus; et hoc quod uoui auxilio dei adimpleui. Sed cum
cępimus ędificare domos quas necessaria erant fratribus
aminiculo dei consumauimus. Quapropter consilio memorati abbati aliorumque
fratrum uoluimus in nominato Monticellum, quod comparaui a Miroslauo et a filiis
Michahelis, uicum construere nostris famulis, ceperunt Uilkiki nec non Prodanus duornico
cum omnibus Tugaranis causa inuidie zeloque diaboli inflammati resistere dicentes: Non
licet tibi construere uicum in Monticellum quia noster est! Et ego illis:
Uallem et montem incipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia
emi a Miroslauo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore uenire in nostris
partibus Slauizo rex et Petrus banus, nec non Sarubba causa discordię quę erat inter
Slauzo et Lubomiro. Vnde uocauerunt nos ante hos nominatos uiros omnes
Tugarani; residentibus in ęcclesia beati Petri quę sita est in Olmisi, scilicet coram
Slauzo nec non Petro et Sarubba, ceperunt altercare nobiscum, et ita
nobis iudicauerunt, ut ego uocarem tres meliores ex prefatis testimoniis,
uidelicet presbiterum Petrum Piseniza, et Forminum Platimisse, nec non diaconum Duymum
Bocę. Igitur habii Spalatum, mecumque adduxi eos et ad nominatas 3ro Petras ascenderunt et ita, ut supra scriptum est, quia
Monticelum et uallem, et incipiente a Saline usque ad uineam Tilsto Cosse,
totum nostrum esse, testificauerunt coram Dabro diacono filio Diti,
presbitero Dominico Macica, presbitero Runtino, Duymo filio Iezamoza,
Oliuerio, Rugata, Ulcina Damanego, Dabro Petriti, Kerna de Tugari,
Drugana Tilsto Cosse.
-- 215 --
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
|