Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Previous section

70.

Et alium medium fuit de sancto Petro, dedit illum mihi presbiter et omnes serui sancti Petri ut illum laborarem ut fieret medietas mihi et alia medietas illis; coram duo filii Cacaumti et duo filii Riuelli.

70a

Omnia ista quę hic prelibata sunt uolumus in sempiternum ęcclesiam habere. Nostris autem filiis ad regendum hęc omnia comittimus, sed tali modo ut quę ibi sunt oblata, regant, custodiant, conseruent, et ab omni perturbationis incursu defendant. Cotidianum ut habeat officium, elaborent non ad opus suum, sed ad ęcclesie et ibi seruientibus illud custodiant. Quod si, quod absit, aliquis eorum aliter preter quod precipimus egerit, ut ad suum opus illud retinuerit, iratum habeat trinum et unum deum, et maledictionem CCCX. et VIII. sanctorum patrum consequatur et in perpetuo nostram possideat maledictionem.

71.

+. Memoratorium facio ego Brana una cum filiis meis uidelicet Dragus prior Tragurinus, nec non Ulcina, de terris, quę sunt a Sekyriza suptus Stilbiza. Volumus et confirmamus ut sit in monasterio sancti Petri,

-- 222 --

principis apostolorum pro 8ro remedio animę nostrę meique uiri nec non filiorum meorum. Quod si, quod absit, aliquis preter quod precepimus, egerit, iratum habeat trinum et unum deum, et nostram maledictionem consequatur. Hęc oblata sunt coram Duymo priore et Georgio Usdischa et omnes monachas sancti Benedicti.

72.

+. Breuem recordationem facio ego Rusinus qui et Morsticus de terris quę sunt in Tristenico. Pars que mihi contigit, uolo et iubeo ut sint in monasterio sancti Petri pro remedio animę. Nam si quis eam subtrahere, iratum habeat trinum et unum deum et meam maledictionem. Oblata sunt autem hęc coram Preda filio Stepaniti et Dragisse.

73.

Denique post mortem prefati Marstici uenit uxor eius et affirmauit prefatas terras: coram presbitero Uilcana et filio Milese, et Rusello filio Souinnę et Desimiro filio Dreuaro nec non Deuiaano

74.

Postea uenit Slauiz rex et corroborauit prenominatas terras; coram Petro bano et Sarubba iupano et Ded filio Climini, et Uelcano setnico et Iuuano filio brauaro, et Zurra filio Tripuni238; presbiter Panesa, Budimir tepciza, et presbiter Uilcano.

75.

Ibidem Slauiz ante eosdem testes sicut partem fratris sui affirmauit sic suam partem que ibi habebat in eadem ęcclesia pro remedio animę suę nec non sui fratris perpetualiter contulit.

76.

Denique ego filio Draganego 8vo Prodano offero terra supra Saline in monasterio sancti Petri, quod mihi precepit dare pater meus pro remedio animę suę; coram auunculo suo Nictla nec non eiusdem ęcclesię abbate.

77.

+. Post hęc uero in ipsum monasterium Paulus et Petrus, filii Palunduzuli, fratrique nostri abbati dederunt terras pro remedium animę suę. Inprimis a Zunano uineam et aliam in Calamito supra uineas Petracca et uineam a sancto Ysydoro, et uineam a Ballo, et a sancto Casiano uineam quam habuit inpignatam Susazo pro IIII. solidis, et a sancto Casiano agrum in Spalazulo uero II. petie de terra, a Spinunti quoque I.

-- 223 --

agrum et medietatem de domo in Spalato que fuit de Anzulo. Ista omnia supra scripta dederunt pro remedio animę sue et quartam partem de terra eorum.

78.

+. Comparaui curtem in Brazza de Tessen Pupazuso a Gomilie omnes agros et uineas; coram omnibus insilanis

79.

+. Comparaui uineas in To nico de Cipriano; et aliam comparaui uineam ab ipso Cipriano ad uiam quę ducit ad uicum pro IIII. solidis pro fine; coram Vsemmiro.

80.

+. Et emi terram ubi dicitur a Praszo quę fuit auio meo Michazzo, quam uendidit mulier eius, et ego redemi eam ex illorum nepotibus, qui eam comparauerunt, uidelicet a Vrascana Matazza et de consobrino eius Uilcai, et a Michazza filio Jadrei pro X. 9ro solidis et II. argentei ac II. galetas uini pro fine; coram Astrizo podsuppo, et Togedrago cluzaro, et Uilcana brauaro, Damiano filio Matana, Petrana filio Scurpune, Balla, Duymo Dragauiti.

81.

Post hęc uero Suinimir rex dederat Stresi auunculi sui totas terras quę erant in Masaro, et incipente a Salona usque Biaki, ut ipse tolleret tributum ab eis. Denique uolebat mihi per uim tollere memoratam terram ita dicendo, quod essent regales Nam ego statim iui ad Suinimirum in Subenico, et duxi mecum uenditores terrę, et... recti quod ipsa terra non esset regalis, nisi illorum qui eam uendiderunt, tam de ista terra quam et de illa, quam comparaui in Uranna a Cillaua Niuua Vnde mihi confirmauit prefatus rex nominatas terras ut nullus deinceps inde querimonias faceret; et etiam maledictionem dedit omnibus qui eam quesierint; ante Laurentium archiepiscopum, abbatem sancti Bartholomei, Duymum priorem, abbatem sancti Stephani, Dabrum Platichlebi, et Iacobum Marsticum, Dauarado duornicum, Ulcina sagorsticum, presbiterum Petrum cardinalem, Iohannem capellanum, Duymo podsuppum.

82.

+. Ad hęc emi terras a filiis Uiseni, Desizo et Bogdano, et aliis fratribus, in loco ubi dicitur Podspilize cognomento 9vo Mirizo, terra et silua et petras, totum quod est in Mirizo, pro VI. solidis pro fine, et

-- 224 --

medium besuetie: coram his testibus: presbitero Dabro filio Telina, diacono Micha Iurre filio, diacono Cernata filius Pradani Pecce, diacono Dabro filius Petrici, Ulcina filio Climni, Grubo filio Bipirelle, Paulo Acina. Drase et Gauzulo nepus Zune, Stano filio Petrici. Et ego Diti filius, diaconus Dabro, sicut audiui a prefatis testibus sic scripsi.

83.

+. Denique emi de Germano presbitero nepote Tamali tertiam partem Ecclesię sancti Martini que est sita in Monte Grasso et totas terras quę pertinent de Tamali pro III. solidis et medium pro fine; coram his testibus: Nyciforo nepote Cini, Gauzulo filio Scanacani et Cegayta, Trunzanni filio Rugate, nec non Paulo Acina, Dominicus abbas sancti Stephani, Iohannes filius Putipani, et Sennica atque Cicla

84.

+. Emi uineas de Uilcumiro, fratre Prede suptus ęcclesia sancti Maximi, quę fuit Arabizo pro XII. galetas uini et I. porca pro fine coram Germano Tamali et Paulino monacho, et ceterorum monachorum.

85.

+. Post hęc uero emi ex Girdana medietatem de uinea, quę est ubi dicitur in Bresti totam quę sibi pertinet, pro I. solido et medium, pro fine modium de grano; coram Zirnugo et Clonimiro 10ro frater Grubti et Uitan frater duornico, et abbas cum suis monachis. Et ego Dabrus diaconus, sicut audiui ex memoratis testibus, sic scripsi.

86.

Denique emi de muliere Benede et ex filiis suis uinea, quę est subtus sancta Maria, quę uocatur Nache, prope mare, pro I. modio de grano et I. staro pro fine; Girdana et omnes monachi testes.

87.

Comparaui filia Scarane cum filio suo Nadeia pro I. solido et II. stara de grano pro fine; Pradano duornico et frater eius testes.

88.

Post hęc emi mulier Neuadi cum filia sua pro I. solido et I. libra de lino pro fine; ante Pradano duornico et fratre eius, et Boledrugo de Nacle et Kerna de Tugar cum fratre suo Belata et Girdana. Ego Dabro diaconus scriptor sum et testis.

-- 225 --

89.

Ad hęc comparaui mater Striani de Cirnecha, filio prioris, pro III. solidis, et filium comparaui de Longobardis pro X. solidis in tali tenore, ut sint omnes fratres et sorores in seruitute; Duymo prior et filius eius testes.

90.

Emi de Bratizo filio Chudina uineam et agrum a Bresti, secus me, pro IIII. galetas de uino et media pro fine; Cirnotta et presbitero Cechizo, et diaconus Stephanus, testes.

10vo
91.

Breuem recordationem ego Petrizo facio de conuentione quam feci cum Ludino, filio Miroslauo quando illum retinui Spalato apud me. Nam dimisi sibi duos seruos et trecentos porcos, tali quidem tenore, ut si deinceps michi faceret aliquod damnum, isti parentes eius, scilicet Vilcano de Goynego et Branizo, et Uekemiro, et Ieroslauo et Slauizo frater eius, et duo nepotes filii Casari, et omnes parentes iurauerunt, etiam ipse Ludinus, ut michi componerent damnum proneminati parentes; insuper et nepta dedi ei baptizare.

92.

Post hęc habii ad monasterium, sed ipse non quieuit facere michi damnum. Uenit et deuastauit totam uillam meam, cepit quatuor seruos et duas ancillas, et patrem ancillarum flagellauit usque ad mortem; et cepit duos optimos equos, et unum mulum et tres boues, et due uacce, et quinque telę de sagis, habentes unaquaque uiginti cubiti et quatuor bela et nouem camise, et una racana, due cucure, et quatuor spate et quinque para...313 et duodecim marre, et sex uomeres, et quinque delatoria et sex saga, octo putatoria et duodecim sicli, et sex porcos. Post hęc habii ad prenominatos parentes eius, uidelicet et per manu 11ro prisos ita dicendo: reddite michi damnum quę fecit uester consanguineus. At ipsi responderunt: uerum est sicut tu dicis; iam nos te rogamus ut accipias totam hęreditatem illorum que pertinet illis ex suo patre. Sed ego nolebam, nisi michi uinxeritis terra a Belay quę terra incipiente a muris usque ad meas terras, quas emi a Tomizay et de fratre suo Sbina. Denique dederunt michi totam hereditatem ipsorum et ipsa terra a Belay; ante presentia horum testimoniorum, presbiterorum Iohannes Kerne filio, Micha de Suliza, Michune monacho, Sauida, Uratinna de Malla. Nam ipsi prenominati testes, presbiter Iohannes et filio Suliza, et Sauida et filio Malla Uratina, ambulauerunt per totam terras, quas michi dederunt parentes illorum. Postea iuimus

-- 226 --

a Raccinico et dederunt totum, quod est in Raccinico et in Iessenemo totas uineas et ubicumque quę pertinet illis.

93.

Post hęc dicebat Susalo de Bilsoy: quia non est uerum, non dedit a Racinico. Sed prescripti testes testificauerunt in Clisa coram iudice Volenno et Vlcina filio brauari nec non et Vlcina de Stresazza, Tesseno de Sittimiro, Tomidrugo filio Naiesda, Dimitro filio Stocolle quod Racinico et omnia quę illis pertinent in 11vo in sempiternum.

94.

Denique emi terra de Tomizay et de fratre suo Sbina in loco ubi dicitur a Belay ex uno torrente usque ad alium pro trecentos uellera de lana et quinquaginta dedi eis pro fine.

95.

Et eodem die comparaui de Uilcmiro et de fratre suo Preda curtem in Sirnouniza et uinea in Peruno pro uno equo; ante presentia horum testium: presbiter Vilcana, Teodorus Pudisini, Sauida et filio, Malla et filio Souinna 339 et filio eius Rusello, Vecemiro et filio eius Cernugnuo et omnes parentes eius. Et commedi cum prefatis testibus unam porcam et unum modium de farina et duodecim galetas uini, in loco ubi dicitur a Cobilahc De duobus emtionibus isti prenominati sunt testes, et de Tomizay et de Preda.

96.

Ego Gregorius abbas sancti Petri recordationem facio qualiter interpellaui cum Teobaldo preposito Laurentii Strigonensis archiepiscopi in synodo Iaderensis, coram archiepiscopo Crescentio et Gregorio Iaderensi episcopo, nec non Lupo Arbensi episcopo, atque Petro Absarensi episcopo, et Dominico Ueclensi episcopo, et Iohanne Tragurensi 12ro episcopo, et Duymo abbate sancti Stephani, et Desa sancti Grisogoni abbate, et Damiano Tragurensi abbate, et alii plures qui ibi interfuerunt. Nam Teobadus dicebat, quod totas terras illas incipiente a Geseniza usque ad Tessemil dub pertinet a sancto Moysen. E contra ego hęc respondebam: non est uerum. Nam sunt ibi terre de sancto Domnio et de sancto Martino et de sancto Gregorio, et alię sunt de nobilibus Chroatensis et ignobilibus insuper et de priore Valiza. Et contra ipse dicebat: habetis testes? Ego

-- 227 --

respondi: plures testes habeo, presbiteros et laycos. Denique sic iudicauerunt prephatus archiepiscopus, et alii episcopi ut sicut presbiteri et alii seniores dixerint: sit ratum et firmum, quod et factum est. Postea pereximus utrique ad testes, ego et Teobaldus, et cepimus interrogare illos ita dicentes: Sunt omnes terre iste de sancto Moysen, an non? Qui dixerunt: non omnes sed solumodo insula quę infra Montem Grassum est, pertinet sancto Moysi. Histi sunt testes qui testificauerunt: presbiter Ponesa, et frater eius Belzo, Pradano domiquo, presbiter Clemente de Srenina, et omnes Srenani. Isti testificauerunt coram Crescesntio archiepiscopo et Dabro diacono 12vo et presbitero Iohanne filio Kerna, et presbitero Ulcina, et Fusco iudicatore, Nicyforo filio Cino, Lucaro filio Benetie, Gaudio Frucci.

97.

In Christi nomine. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi, millesimo centesimo septuagesimo sexto, inidictione uero nona. Regnante domino nostro Manuele sanctissimo inperatore et in sede beati Domnii presidente domino Rainerio, uenerabili archiepiscopo, et in ciuitate Spalatina existente comite Martino, et in buccaratu Miche filii Predani hoc actum est. Cum instantis temporis omnia sint momentanea et transitoria et queque dilapsa nullum ulterius possint habere recursum, congruum ualde ac laudabile fore asseritur, ut quecumque sunt digna memoria, ea sollicitudine et cautela priuilegiis annotentur, quod presentibus fidem faciant, et pro his que scripta fuerint, omnem ambiguitatem et errorem a cordibus audientium plane remoueant. Eapropter ego Johannes sancti Domnii sacrista et procurator monasterii sancti Petri de Gomai, una cum Roberto eiusdem monasterii preposito et cum iuppano Talmazo, et cum consensu omnium fratrum predicti monasterii et de uoluntate uniuersorum parentum hoc memoriale scribere fecimus. Factum est quod in prenominato tempore quidam Sclaui Adrianiki, uidelicet Predanus scilicet cum parentibus suis Sclauis et quidam Latini, uidelicet Jacobus de Aprizi, qui fuit eorum aduocatus, Dabrali Cascarus, Prodanne de Cicla, Psaulus et Nicolaus de Caloianni et omnes eorum parentes, insurgentes aduersus monasterium sancti Petri de Gomai, ceperunt petere terras que sunt in loco qui dicitur Stilpiza asserentes utique quod prenominate terre eisdem pro suo parentatu pertinerent et hereditario iure ipsas possidere uolebant. Tandem uero ad placitum deuenimus, et in presentia domini Rainerii uenerabilis Spalatensis archiepiscopi et aliorum nobilium uirorum tam laicorum quam clericorum, nomina quorum inferius leguntur, placitum habuimus hoc modo: conquerebantur itaque predicti Adrianiki de prefato monasterio quod memoratas terras sibi per uiolentiam et usurpationem retineret, quibus denique iuppanus Talmazo, noster aduocatus, de uoluntate et mandato omnium

-- 228 --

nostrum ita respondit: Monasterium sancti Petri de Gomai a longis retro temporibus sepedictas terras possedit, quas quidem terras Rossene Moristicus prius donauit monasterio sancti Petri de Gomai et post mortem ipsius Rossene Moristici, Petrus Slauus, filius eius, et Slauizo auunculus eiusdem Petri Slaui prenominatas terras in sepedicto monasterio confirmauit et eas in pace 13ro et magna quiete hactenus possedit, et quod a predictis uiris donatione et confirmatione prelibate terre nostro manasterio fuerint tradite. Cartam confirmationis demonstrauimus et in presentia omnium assistentium perlecta fuit. Auditis igitur utriusque partis allegationibus et uisa carta confirmationis pariter, et audita ratione ac iuistitia dictante dominus Rainerius uenerabilis Spalatensis archiepiscopus iudicauit: quod ego Johannes sancti Domnii sacrista et procurator cenobii sancti Petri de Gomai et iuppanus Talmazo, predictam cartam confirmationis ueram esse, iuramento firmaremus et terre sepedicte, sicut prius fuerant date et confirmate predicto manasterio ita essent in perpetuum, et eas in omni quietudine ac sine molestia possideret ammodo et usque in seculum. Sic autem prefate terre describuntur et terminantur: ex parte boree est mons, ex australi parte incipiunt a Stilpiza descendendo usque ad magnum lapidem qui est supra fontem et ab illo lapide descendendo usque ad mare, ex occidentali uero parte sunt terre de Serrecla continue istis terris incipiendo a prefato monte usque ad mare. Huius autem placiti pro prelibatis terris duo fuerunt dati pristaldi: Dabre, uidelicet filius Ottoli et Alexander seruiens domini Rainerii uenerabilis archiepiscopi. Huius autem rei isti sunt testes, inprimis Duimus, primicerius sancti Domnii, presbiter Radde, Micha de Mala Uurata et Dragus iuppanus. Et ego magister Gualterius, communis notarius huius cartule scriptor, testis sum.

98.

In Christi nomine, amen. Anno dominice incarnationis, millesimo centesimo octogesimo VII, indictione V., existente Petro filio Chitleni, uenerabili Spalatensi archiepiscopo, Issaac sancti Stephani abbate, predicti archiepiscopi vicario insurrexit Cirne filius Chrappe aduersum monasterium sancti Petri de Gumayo et placitauit cum eius abbate Ruberto ante predictum archiepiscopi vicarium Issaac de terriss que sunt a Belayo ad murum scilicet ad caput pontis, quas terras Cirne dicebat esse suas. Sed quia nullam ostendebat certitudinem, et monasterium eas possidebat et scriptum ostendebat, iudicauit monasterio, quod eas iuramento firmaret et placitum optineret. Quod iuramentum Talmatius sancti Petri iupanus ibidem fecit, astantibus testibus Magerro et Duymo Pinose et etiam predictus abbas Issaac suum prepositum Martinum pristaldum dedit. Ego Sabatius subdiaconus, communis iuratus notarius, precepto abbatis Issaac hoc breue scripsi.

13vo

-- 229 --

99.

In nomine domini incipit nota librorum. Inprimis misalum et duos tefenarios, nocturnales et alios uernales, et uitas patrum, et tres omelias, et matitunalem, et pasionalem, et unum collectarium, et unum penitentialem, et unum ordo ad uisitandum infirmum, et unum textus regule de generibus uel uita monachorum, et unum liminarium, et unum librum pro mortuorum, et salterium, et lectionarium anni circulo, et alium psalterium, et ordo ad penitentiam dandas, et ordo ad monachum faciendum, et librum cum lectionibus dominicis, et cum canticis monasticis, et orationalem de pasca usque in sancti Martini, et alium ymnarium, et ordo de dominicis diebus siue cotidianis secundum ordinem sancti Benedicti, et psalterium cum litteris francigenis

100.

Tempore transacto erat consuetudo in regno Croatorum: erant septem bani qui eligerant regem in Croacia, quando rex sine liberis moriebatur, silicet banus Croacie primus, banus Bosniensis secundus, banus Sclauonie tercius, banus Posige quartus, banus Podrauie quintus, banus Albanie sestus, banus Sremi septimus. Et de sex generibus Croatorum erant bani in Croacia quos eligebant duodecim tribus Croatorum et de aliis sex generacionibus erant comites in comitatibus Croacie: Kacigi, Cucari, Snasci, Cudomirigi, Mogorouigi, Subigi: isti sunt principales quibus pertinet banatum et mitunt sortes cui eorum sors dederit

15ro
101

In Christi nomine et eiusdem incarnacionis, millesimo octauogesimo, indiccione uero octaua. Temporibus quoque domini Laurencii venerabilis archiepiscopi Spalatine sedis, regis Croatorum Suinimiri nec non Uolize prioris. Ego Petrus Cerni qui et Gumay filius, una cum uxore mea domina Anna dedimus omnes terras que sunt in Bylay, incipiendo a muro qui est supra mare et ad alium murum ubi fuit pons, ad torentem qui uocatur Gargenac et usque ad aquam qua uocatur Cripotim et inde ad alium torentem et inde uersus mar ad murum pristinum. Et ego Ysac habas sancti Stefani hoc scripsi.

-- 230 --

102.

Isti fuerunt bani in Croatia de genere Croatorum a tempor regis Suetopelegi usque ad tempus Suenimiri regis Croatorum: Stephanus Cucar,

Saruba (... Mog ... Cacig ... car ... can), Slauaz ... Cucar fuit .....

esimir, Cucar tempore Suenimiri Suenimiri fuit Petrus Snacig banus. Omnes isti fuerunt ... in Croatia. 15vo

103.

Inprimis I. cruce de ramo que fuit facta in Limoza et duo pluuialis:418 unum est purpura et alter examitum, et due418a planete: una bergata et alia purpura, et tertia de banbaco, et I. dalmatica alba, et una stritta, et III. pannis de sirico, et unum pannum inpintum, et III. paratura de lino et IIII. curtine, et IIII nantirzalis, et V. sauatia, et VII. cuperturis de cruce, et II. mapulele de seta et XVIIII mapulele de lino, et duo missalis Et I. omelia de aduento, et I. omelia quadragesimalo, et I. omelia post parasceuen, et I. omelia Gregorialis, et I. vita patrum, et II. antifonariis, et I. mattinalo, et IIII. psalteriis, et II. imnis, et I. canones, et I. liber. Et est aput ecclesianm I. matitunalum et I. imnus, et I. manualum, et I. orationalum et I. psalterius, et I. regula, et I. sermocinalis. Istis rebus damus tenere in manus Talmacius. Testes sunt Petris et Falcus, et presbiter Iuanus et clericus Benedictus

104.

Et hec sunt uestimenta uius ecclesie: Inprimis I-a alba cum frisio, et I. planeta, et II. camisia, et I. nautirzal, et I. pari altaris de zandato, et I. uergato.

105.

In Christi nomine, amen. Anno incarnacionis eiusdem millesimo octauo decimo, indiccione nona. Temporibus quoque domini Laurencii, venerabilis archiepiscopi sedis Spalatine, domini Suenimiri regis Chroatorum, nec non Volize prioris ... Petrus Çerni qui et Gumay filius una cum congiuge mea domina Anna dedimus monasterio sancti Petri omnes

-- 231 --

terras quas habemus in loco uocato Campo, incipiendo a muro in inferiori uersus mare recta linea et sicut curit litus usque ad potoc et usque ad ripam superiorem et recte sicut curit ripa uersus torrentem usque ad pedem montis po longe et uersus mare sicut curit ripa et inde ad murum pristinum; et hii fuerunt testes: Bogdan, Rac, Dragonego ic Juray setnico et aliis. Et ego Dobrona hoc breue scripsi iusu Pribimiri uicarii regis. 16ro

106.

as Pribettiz cum fratre et cum aliis qui morantur in Schilmiz sunt ecclesie sancti Petri. 16vo

Previous section


Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.