Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
70a
Omnia ista quę hic prelibata sunt uolumus in sempiternum ęcclesiam
habere. Nostris autem filiis ad regendum hęc omnia comittimus, sed tali modo ut quę ibi
sunt oblata, regant, custodiant, conseruent, et ab omni perturbationis incursu
defendant. Cotidianum ut habeat officium, elaborent non ad opus suum, sed ad ęcclesie et
ibi seruientibus illud custodiant. Quod si, quod absit, aliquis eorum aliter preter quod
precipimus egerit, ut ad suum opus illud retinuerit, iratum habeat trinum
et unum deum, et maledictionem CCCX. et VIII. sanctorum patrum consequatur et in
perpetuo nostram possideat maledictionem.
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
|