Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Ego Gregorius abbas sancti Petri recordationem facio qualiter
interpellaui cum Teobaldo preposito Laurentii Strigonensis archiepiscopi in synodo
Iaderensis, coram archiepiscopo Crescentio et Gregorio Iaderensi
episcopo, nec non Lupo Arbensi episcopo, atque Petro Absarensi episcopo,
et Dominico Ueclensi episcopo, et Iohanne Tragurensi
12ro
episcopo, et Duymo abbate sancti Stephani, et Desa sancti
Grisogoni abbate, et Damiano Tragurensi abbate, et alii plures qui ibi
interfuerunt. Nam Teobadus dicebat, quod totas terras illas incipiente a Geseniza
usque ad Tessemil dub pertinet a sancto Moysen. E contra ego hęc respondebam: non est
uerum. Nam sunt ibi terre de sancto Domnio et de sancto Martino et de
sancto Gregorio, et alię sunt de nobilibus Chroatensis et ignobilibus insuper et de
priore Valiza.
Et contra ipse dicebat: habetis testes? Ego
-- 227 --
respondi: plures testes habeo, presbiteros et laycos. Denique sic iudicauerunt
prephatus archiepiscopus, et alii episcopi ut sicut presbiteri et alii seniores
dixerint: sit ratum et firmum, quod et factum est. Postea pereximus utrique ad testes,
ego et Teobaldus, et cepimus interrogare illos ita dicentes: Sunt omnes terre iste de
sancto Moysen, an non? Qui dixerunt: non omnes sed solumodo insula quę infra Montem
Grassum est, pertinet sancto Moysi. Histi sunt testes qui testificauerunt: presbiter
Ponesa, et frater eius Belzo, Pradano domiquo, presbiter Clemente de
Srenina, et omnes Srenani. Isti testificauerunt coram Crescesntio
archiepiscopo et Dabro diacono
12vo
et presbitero Iohanne filio
Kerna, et presbitero Ulcina, et Fusco iudicatore, Nicyforo filio Cino,
Lucaro filio Benetie, Gaudio Frucci.
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
|