Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
101
In Christi nomine et eiusdem incarnacionis, millesimo octauogesimo,
indiccione uero octaua. Temporibus quoque domini Laurencii venerabilis archiepiscopi
Spalatine sedis, regis Croatorum Suinimiri nec non Uolize prioris. Ego Petrus Cerni qui
et Gumay filius, una cum uxore mea domina Anna dedimus omnes terras que
sunt in Bylay, incipiendo a muro qui est supra mare et ad alium murum ubi fuit pons, ad
torentem qui uocatur Gargenac et usque ad aquam qua uocatur
Cripotim et inde ad alium torentem et inde uersus mar ad
murum pristinum. Et ego Ysac habas sancti Stefani hoc scripsi.
-- 230 --
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
|