77.
+. Post hęc uero in ipsum monasterium Paulus et Petrus, filii
Palunduzuli, fratrique nostri abbati
dederunt terras pro remedium animę suę. Inprimis a Zunano
uineam et aliam in Calamito supra uineas Petracca et uineam
a sancto Ysydoro, et uineam a Ballo, et a sancto Casiano uineam quam habuit
inpignatam Susazo pro IIII. solidis, et a sancto Casiano agrum in
Spalazulo uero II. petie de terra, a Spinunti quoque I.
-- 223 --
agrum et medietatem de domo in Spalato que fuit de Anzulo. Ista omnia supra scripta
dederunt pro remedio animę sue et quartam partem de terra eorum.