Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].
Previous section

Next section

AELIUS LAM: CER: P. L. PETRO SORGIO FRATRI SUO.

En orationem quam habui funebrem in avunculum meum patrem tuum, quam olim debui, nunc mitto, non quia noluerim (absit hoc a me) ut tibi paternas laudes invideam quae mihi tecum communes sunt; sed quia mihi defuit librarius et ego multum diuque occupatus (ut scis) professione mea litterarum et familiari cura et horariis precibus vix inter respirandum haec scripsi et emendavi, non mea igitur sed tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi 138v corpulentior ; quae prius pro ratione temporis habita fuit exilis. Scis enim inter parandas exequias hanc subito laudationem effudisse: quare olim paene crudam nunc maturiorem accipe quae moram etiam tibi persolvit cum ad te veniat expolita, ut operae pretium sit expectasse, ut sponsam aliquam, quae dum comitur ornatur annus abit; si tamen decenter ornata et pulchrior prodit, nedum tarditatis veniam impetrat, sed ipsa mora fit amabilior.

[ERROR: no reftable :]A czim = Aelius Lampridius Ceruinus Poeta Laureatus. [ERROR: no reftable :]A keziratban : famigliari. [ERROR: no reftable :]U. o. praecium.
Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.