Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].
AELIUS LAM: CER: P. L. PETRO SORGIO
FRATRI SUO.
En orationem quam habui funebrem in avunculum meum
patrem tuum, quam olim debui, nunc mitto, non quia noluerim (absit hoc a me) ut tibi paternas laudes invideam quae
mihi tecum communes sunt; sed quia mihi defuit librarius
et ego multum diuque occupatus (ut scis) professione mea
litterarum et familiari cura et horariis precibus vix inter
respirandum haec scripsi et emendavi, non mea igitur sed
tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi
138v corpulentior ; quae prius pro ratione temporis habita fuit
exilis. Scis enim inter parandas exequias hanc subito laudationem effudisse: quare olim paene crudam nunc maturiorem accipe quae moram etiam tibi persolvit cum ad te
veniat expolita, ut operae pretium sit expectasse, ut sponsam aliquam, quae dum Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.