Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Previous section

Lib. VIIII
Saulis erat seruus tunc illic nomine Siba.
Hunc accersitum rex percunctatus, an ullus
Esset adhuc ipsa Saulis de gente superstes,
Cui conferre aliquid posset modo muneris ipse,
Ingratus ne quippe foret, protectus amici
Excubiis Ionathę. Quanuis iniuria Saulis
Non minor extiterat, Dauid tamen esse uolebat
Accepti memor officii oblitusque malorum. [ERROR: no link :]Miphiboseth Ionathę filius
E Ionatha genitum percepit Miphibosetum
Viuere, sed lęso quondam coxendice claudum
Infirmumque pedes, Lodobari moenia qui nunc
Incoleret clarique simul penetrale Machiri.
Misit eo Dauid quosdam, qui limine ab illo
Protinus eductum Solymarum sistere in urbem
Curarentque suas pariter perducere in ędis.
Huc ubi uenisset, tanti pręsentia regis
Terruit expauidum; prono prolabitur ore
Atque pedum plantis hęrens tremebundus adorat.
Surgere mox iusso rex inquit: "Miphibosete, [ERROR: no link :] Dauid ad illum
Ne timeas! En ipse tui probitate parentis
Et meritis motus Ionathę, te sistere iussi
Me coram. Multum nanque ipse obnoxius illi,
Quem doleo amissum, tibi saltem soluere grates
Fasque piumque puto. Quare gaudere paternis
Te uolo, chare, bonis et auitę copia gazę
Vt tua sit, iubeo. Mensę conuiua perennis
Ipse meę fies laribusque morabere nostris." [ERROR: no link :]Respondet Miphiboseth
Ille uerecundo contra sic rettulit ore:
"Ęternum salue atque uale, fortissime regum!
Haud ego me fateor tam multa ac magna mereri,
Sed te magna decet largiri munera magnum,
Sceptris apta tuis. Tantę pietatis imago
Fixa meę menti per sęcula cuncta manebit,
Gratia tam grandis toto memorabitur ęuo."
Hinc libuit regi seruum compellere Sibam,
Quo Saul usus erat, seruilem Miphiboseto
Ipse operam pręstet fundos atque arua colendo.
Siba libens sese facturum iussa recępit
Seruiuitque diu studio curaque fideli,
Dissimulans animum, quem tandem ostendit auarum.
Quinque decemque illi nati, famularia turba
Quinque hominum numero numerum superabat eundem.
Cum grege Siba isto spaciosi iugera campi
Nunc grauibus rastris, nunc curuo scindit aratro,
Ingenti cumulans domini cęllaria Baccho
Et flauę Cereris largo granaria dono.
Miphibosetus enim, cui Michas filius infans
Hęrebat, blando exercens puerilia ludo,
Tunc Solymis posuit sedem, conuiuia lętus
Dauidis libans per tempora plurima regis.
Ista pedum damnum poterant sarcire labantum,
Si non Siba malus minuisset munera regis
Atque magis cautus si scisset Miphibosetus
Ipse sui serui fraudes uitare dolosque.
Contigit ante aliud gratę memorabile mentis
In Dauide genus. Saulis cum tela caueret,
Prępes Amonitas adiit Naasque tyrannus
Hospitio excepit fugientem, functus amici
Munere non parui. Nunc illo morte perempto
In regnum soboles eius successerat Hannon.
Huic igitur studio legatos mittere grato
Curauit Dauid, qui tantum fata uicemque
Amissi genitoris eo pręsente dolerent
Atque illi in regnum suffecto signa referrent
Lętitię et magnum iam testarentur amorem.
Hannonem regni proceres, male cauta secuti
Consilia, ambiguis iuuenem suspectibus implent. [ERROR: no link :]Legati Dauidis Hannoni suspecti
Haud illos animo missos, dixere, benigno,
Sed fallente magis: non ut de morte parentis
Solentur moestum, sed spectent, curia rerum
Ipsius quid agat, quid tractet, denique regni
Quis status externi, quę uis, inferre parantes
Arma minus ualidis, sibi quenque subdere semper
Imbellem cupidi, nec amicis parcere sueti.
Ergo noui regis mens talibus effera dictis
Ius uiolat commune hominum. Legatio tuta
Hostibus in mediis quum sit, comprendere amici
Legatos mandat, detonsis imperat illos
Ad Dauida suum statim discedere barbis
Succisisque togis supra pubemque natesque. [ERROR: no link :]nota
Proh male multorum censendis prouida rebus
Pectora! Quę ratio est suspectos plectere poena,
Qua notos uerosque reos certamque repente
Incertis pręstare fidem? Sed discite tandem,
Quam praue Hannoni talis uecordia cessit,
Quam meruit magnas indigna iniuria poenas
Vlciscente Deo! Facinus peruenit ad aures
Iesseidę regis. Tunc rex redeuntibus ipsis
Mandat legatis, maneant Hiericuntis in urbe,
Donec barba genas excrescens uestiat ambas,
Ne deformato notis occurrere uultu
Plus pudeat uisisque magis tristentur amicis.
Denique uilloso Solymarum moenia mento
Vt liquere prius, demum sic illa reuisent.
Criminis interea autores atque improbus Hannon,
Gentis Amonitę rector, fera bella timentes
Dauidisque minas, magna mercede uocatos
Conduxere Syros, peditum bis milia dena
Roobi Sobique soli, sed mille Maachi,
Mille etiam decies Bistobi, horrentibus armis
Omnes instructos animisque ad bella paratis.
Hos contra Dauid Iudeas ire phalanges
Armatosque uiros iussit ductore Ioabo. [ERROR: no link :]Ioab superat Amonitas et Syros
Qui celeri penetrans hostiles agmine campos,
Stare aduersa sibi prospexit castra Syrorum,
Hannonis uero cuneos post terga sedere.
In tam pręsenti nil territus ille periclo,
Consilium penitus prudens pro tempore cępit
Extemploque Syros contra direxit et unam
Tradit Abisę aciem, retro conuersus ut hostem
Distineat clamore fero post terga minantem, [ERROR: no link :]Ioab hortatur suos
Tunc "Pugnemus" ait "pro sanctę moenibus urbis,
Pro populoque dei! Dabit ipse in pręlia uires
Omnipotens paruę contra tot milia plebi."
Hęc dicens certamen init. Fugere Syrorum
Agmina per campos late diffusa. Ioabi
Sanguinolenta manus fugientibus ingruit. Ipse
Densior Hannonis cuneus, quum terga cohortem,
Qua mage fretus erat, statim uertisse uideret,
Se quoque proripuit rapido per gramina cursu. [ERROR: no link :]Abisas
Hos pedibus strepituque sequens animosus Abisas
Substitit, ingressos ut proxima moenia uidit.
Illic defixo legio Iudea tropheo
Ibat ouans et signa ferens uictricia, tandem
Ciuibus intrauit sanctam plaudentibus urbem.
Sed probrum delere fugę quum forte pudendę
Assyrii uellent, reparatis uiribus omnes
Rursum bella petunt. Regis gens Adadeseri
Ad pugnam Euphratis transmisso flumine uenit,
Agmina multa nimis magno ductore Sobacho,
Castraque Iudeis posuerunt proxima terris. [ERROR: no link :]Iterum uictor Dauid
Inde suas Dauid contraxit ad arma cohortes
Et uada Iordanis raptim transgressus Helemos
Aduenit campos. Animis audacibus arma
Expediere Syri, nec segnius agmina regis
Stant illos contra. Certant et pręlia miscent
Atque utrinque ruunt. Resonat clamoribus ęther,
Tela uolant, gladii uibrantur, scuta fatiscunt
Ictibus assiduis. Acies iam fessa Syrorum
Cędere retrorsum, tanto feruentius ipsi
Vrgere Hebrei atque alios disperdere ferro
Inque fugam uersos alios depellere campo. [ERROR: no link :]Dauid
Ductorem Dauid duro ferit ense Sobachum,
Ictus et ille semel uitam dispergit in auras, [ERROR: no link :] Comparatio
Protinus ad terram delabens. Qualiter ilex
Aut quercus frondosa ruit, quum fulminis ignis,
Illisus trunco, magno stridore reuulsam
Sternit humi et totis cogit procumbere ramis.
Et tandem ex illis isto cecidere duello
Septingenteni currus et milia ferme
Quadraginta uirum, qui tristia bella ciebant
Currentes in equis hastasque et scuta gerentes.
Hostibus absumptis fide pia uota cohortes
Persoluere deo, grates laudemque dedere.
Tunc Syrię reges, Dauidis uiribus omnes
Expauidi, auxilio legiones Adadeseri
Sustentare suo cessarunt, foedera pacis
Ab Dauide rogant, concessa pace tributum
Pendere coeperunt iuxta noua pacta quotannis
Consilio prudente satis, quia nempe putamus
Seruire esse magis saluis optabile rebus
Quam bello amissis inopem traducere uitam.
Iamque Cleonei sudabant ora leonis, [ERROR: no link :]Ęstas
Solis uicino nimium succensa calore,
Iam spicis matura Ceres pallebat adustis
Iamque metens segetem serrata uillica falce,
Ebria lasciuos iuuenum cantabat amores,
Quando suum Dauid poscentem bella Ioabum [ERROR: no link :]Ioab in Amonitas
Emisit. Tunc ille uirum comitante cohorte
Discedens, alacri petit arua hostilia cursu [ERROR: no link :]Rabbam obsedit
Gentis Amonitę, populatur feruidus agros,
Vastat rura, casas igni succendit et urbem
Obsedit Rabbam, regni caput. Omnis in illa
Vis fuerat congesta simul rerumque uirumque,
Quod cuiuis urbi quauis ab gente tuendę
Esse satis poterat. Sed donec bella Ioabus
Dura gerit, Solymis agit ocia mollia Dauid,
Ocia uirtutis gnauę frangentia uires, [ERROR: no link :]Ocii malum
In uitium propensa nimis. Si uictus in illis
Inuictus fuerit Dauid, quis tuta putabit
Illa sibi? Medios igitur quum scanderet axes [ERROR: no link :]Meridies
Cęliuago nitens lampas Phoebeia curru,
Excitus a somno cęnacula tota pererrat [ERROR: no link :]Dauid captus amore Bersabes
Iesseides Dauid, dumque iret dumque rediret,
Ecce uidet posita mulierem ueste lauantem
Sese, ex aduerso reclusis forte fenestris,
Egregiam forma niueoque colore nitentem. [ERROR: no link :]Acteon
Talem (si ueterum figmentis credimur) olim
Nudam Gargaphii Titanida fontis in undis
Vidit Aristeides, tales et Troius ille [ERROR: no link :]Paris
Arbiter ob speciem certantes atque decorem
Spectauisse deas perhibetur, tempore longo
Incertus, cui prima daret pręconia formę.
Hanc ergo ut uidit, totis ardere medullis
Iesseides coepit flammaque accensus amoris,
Quę foret illa, rogat. Bersabeen discit, Vrię
Connubio iunctam, qui tunc ductore Ioabo
Militię tolerabat onus. Nil talia regem
Compescunt: superat Veneris uesana cupido.
Bersaben iubet acciri turpique pudicam
Foedat adulterio. Quę quum sub nocte redisset
Ad talamum stuprata suum, se sensit ab illo
Concepisse nouum commixto semine foetum. [ERROR: no link :]Vrias Bersabes maritus
Rettulit hoc regi. Tunc rex, cęlare prophanum
Solicitus facinus, reuocari mandat Vriam
Ad se quam primum a castris ualloque Ioabi. [ERROR: no link :]Dauid ad eum
Huic, postquam uenisset, ait: "Bone miles Vria,
Dic mihi, quam recte noster Dux ipse Ioabus
Sese habeat populusque meus sociique meorum
Et quo sit spes nostra loco. Quis denique finis
Pugnandi uobis Rabbę sub moenibus altis?"
Ast illi inter se dum talia uerba uicissim
Euoluunt, prono successit uesper Olympo.
Tunc rex, ut fessum corpus iam curet Vrias
Inuisatque suos et se soletur in illis,
Iussit et ambrosias post ipsum mittier escas
Mandat, ut his rabidam postquam satiarit orexim,
Dimissos repetat chara cum coniuge risus,
Inde iocos atque inde thori genialia iura
Interrupta nouet, mulier ne mecha putetur,
Quum grauidam partu uicino pręferet aluum.
Hęc commenta tamen casus dissoluit et aurę
Euertunt omnes cęlandi criminis astus.
Quippe suas non est ędis ingressus Vrias
Ipse, sed ante fores augustę substitit aulę
Et nuda uestitus humo prosternitur, aptans
Suppositum capiti tumida testudine scutum, [ERROR: no link :]nota
Idque uiro ceruical erat. Non mollia quęrit
Stragula belligero uirtus durata labore.
SiC ille extento resupinus corpore lentum
Captauit somnum cęlo, non fornice tectus.
Resciit hoc Dauid. Tunc illum mane uocatum
Aggreditur dictis: "Cur non tua tecta petisti?
Tedia longa uię stratu meliore leuasses,
Vxorem totamque domum solamine pręsens
Donasses multo, dulces miscere loquellas
Dum licet ac gratas audire et reddere uoces."
Sic Dauid, sic ipse sequens respondit Vrias: [ERROR: no link :]Vrias respondit Dauidi
"Scortea sacratam diuini muneris arcam
Velamenta tegunt, tentoria parua cohortem
Israhelitanam, dura in tellure Ioabus
Distentus recubat, generis pars maxima nostri
Sub diuo carpit somnos, iustissime regum,
Et tu me nostris uis nunc succedere tectis,
His ut susceptus conuiuia festa frequentem
Et satur in plumis iaceam et complexibus utar
Molliter uxoris? Per te, tibi iuro, tuamque,
Quam pręferre meę soleo, rex magne, salutem,
Hoc me facturum nunquam, nisi copia nostrę
Quum ueniet gentis, uicta certamine Rabba
Et tibi subiecta, si tunc mihi uita superstes
Fiet, ut hoc tanto possim gaudere triumpho."
Postquam rex uidit cunctos hac parte suasus
In cassum cęssisse suos, compellit Vriam
Illo etiam perstare die secumque morari,
Hunc uino superare ratus, quo largius ille
Hausto, mente magis captus, magis appetat ipsam
Vxorem, ducis oblitus rerumque sacrarum.
Mensa reposta fuit uinique cibique paratu
Luxuriosa nimis multisque sedentibus uni
Iesseides cratere mero propinat Vrię.
Inter coenandum repetitis potibus ille,
Quanuis mente minus constaret, iussus abire
Decedente die, tamen intra regia mansit
Limina. Mancipiis nam mixtus claustra petiuit
Inferiora domus cęllisque quieuit in imis.
Nec prius inde pedem somno uinoque sepultus [ERROR: no link :]Mane
Extulit, exortus quam Sol de finibus orbis
Eoi montes radiis percussit Iberos.
Conatus rex ipse dolens uanescere tantos,
Aggreditur crudele nefas: dimisit Vriam,
Vt iam castra petat, ferat et diploma Ioabo [ERROR: no link :]Dauid Vriam cędi exponi iubet
His intus uerbis conscriptum: "Moenia Rabbę
Oppugnare iube; tum qua plus esse pericli
Parte scies, illa fortis dic pugnet Vrias.
Ante sed hoc comites moneas, quum comminus enses
Ensibus illisi coeptent crepitare, relinquant
Hostibus hunc solum, solus perimatur ut ipse."
Porro dum fierent sęui fera pręlia Martis,
E Rabba egreditur cuneus fortissimus urbe
Inuaditque globum, cui tunc Ętheus Vrias
Dux erat, armati certant, sed linquitur ipse
Vique uirum pręssus uita spoliatur et armis.
Nec cunctis fugisse datum, circumdata nanque
Pars non parua cadit comitum certantis Vrię,
Ne solus tristes Herebi descendat ad umbras,
Quę quandoque suos habitantes corporis artus
Ipsę etiam peperere manu uirtutis honorem.
Nuncius inde ducis portans ea gesta Ioabi
Ad Dauida tulit. "Rabbę sub moenibus" inquit
"Non pauci cecidere uiri, missilibus illi
E muro iactis, hi cęsi comminus armis
Illorum, quos Rabba suis effundere portis
Ausa est ad pugnam dubiique pericula Martis.
Hos quoque tunc contra certans Ętheus Vrias
Oppetiit potiusque mori decreuit in armis
Quam per probra fugę turpem seruare salutem.
Atque hęc lęta parum fatisque peracta sinistris,
Inclyte rex, tibi me iussit narrare Ioabus,
Moestus et ipse quidem tali se strage suorum,
Et rogat, an iubeas Rabbam obsidione leuare
An sperare tuę mage fata fauentia sorti."
Ingemuit rex ipse suę dispendia gentis,
At tamen optata miseri nece lętus Vrię [ERROR: no link :] Dauid ad Ioabum
"Vade" ait "atque duci referas mea dicta Ioabo:
Ista, Ioabe, tuum frangat committere noli
Res animum. Varia est belli fortuna: uicissim
Qui uictus fuerat, uincit rerumque potitur.
Exhortare tuos, ne dudum coepta relinquant [ERROR: no link :] nota
Propositoue cadant. Duranti pręmia dantur,
A cessante suas retrahit Victoria palmas.
Magno animo pugnate, uiri! Vexata superbum
Inclinat iam Rabba caput. Perstate parumper,
Illaque sub nostras mox ibit subdita leges."
Interea totam uulgatur fama per urbem
In castris quosdam nuper periisse Ioabi. [ERROR: no link :]Bersabe luget cędem mariti
Cęde uiri audita, Bersabe moesta capillos
Carpsit et in nigro consedit tristis amictu,
Ora lauans lachrymis et plangens pectora palmis,
Frustra illum miseranda uocans. Tandemque peractis
Funebris pompę paucis de more diebus,
Traducta est claram regis Dauidis in aulam.
Iamque palam thalamis magni magis usa mariti,
Enixa est puerum summę, si fata tulissent,
Immensęque spei. Sed crimine parta nefando
Coniugia ęterno cęlum terramque regenti
Displicuere deo. — Nathano proinde prophetę,
Arguat ut regem, mandat. Petit ille penates
Sydereos et regis adit penetrale superbum [ERROR: no link :] Nathan propheta ad Dauidem
Hisque illum aggreditur dictis: "Inquiro probatum,
O rex, iudicium: Gregis unus diues ouilis
Extitit ante alios armentorumque redundans.
Alter erat pauper, cui nummus nullus in arca,
Nulla pecus ruri, nisi mitis ouicula tantum,
Ipsi chara nimis. Peregrinum diues auarus
Suscipit hospitio coenamque daturus ad istam
Lumina uertit ouem raptamque apponit amico.
Quin etiam repeti ne posset, mactat et ipsum,
Cuius erat, scelerique scelus superaddit iniquus,
Vna suo tantum ne de grege decidat agna."
Exclamat Dauid: "Morte est mulctandus acerba
Hic, quem crudelem fecit malesuada cupido
Predandique aliena fames." Tunc intulit ipse
Nathanus uates: "Recta est sententia regis.
Te tamen hunc ipsum, quem damnas, esse memento!
Pręterea deus ipse, deus tibi dicere iussit
Impietate tua commotus: 'Nonne ego sceptri
Israhelitani te sum dignatus honore?
Nonne ego te Saulis protexi semper ab ira?
Nonne meum numen semper seruire coegit
Israhelem Iudamque tibi? Victoria tecum
Nonne fauore meo certamine stabat in omni?
Addere et his uolui. Quare ergo numine nostro
Sancitas ausus dudum contemnere leges
Lęsisti externi genialia foedera lecti
Et, cuius fueras uxore potitus, in illum
Hostili gladio sęuisti? Te ille iubente
Hostibus obiectus, telorum turbine multo
Prostratus uitam pariter cum sanguine fudit.
Non impune feres hęc tanta piacula, Dauid!
Aduersę gentis duro uexabere Marte
Atque, ut mechus eras alienę coniugis, omnes
Vxores hac urbe tuas sic polluet alter,
Nec tamen hoc tacite, turba spectante sed omni'."
Pertimuit meritas culpę mens conscia poenas. [ERROR: no link :]Dauidis penitentia
Hinc Dauid peccasse dolens suspirat et inquit:
"Peccaui tibi, magne deus. Tu parce fatenti!" [ERROR: no link :]nota
Discite quam felix sceleris correctio, uel quam
Festinata reo uenia est indulta dolenti!
Continuo Nathanus ait: "Secernitur a te
Ęternę exitium mortis, sed murmuris autor
Quum fueris plebi, quo sunt cęlestia lęsa
Numina, quę nata est nuper tibi spuria proles,
Hac orbatus eris: teneris decędet ab annis."
Hoc dicto abscessit uates regemque reliquit. [ERROR: no link :]Puer de adulterio natus moritur
Ęgrotare puer desperatusque iacere
Coepit. Pro pueri uotis precibusque salute
Solicitare deum Dauid ieiunus et idem
Cum gemitu profusus humi lamenta ciere.
Circa illum famuli atque uxores et domus omnis,
Hortantes, saltem de terra surgat et adsit
Iam tandem mensę fratrum procerumque suorum.
Ille sed immotus perstat, solamina nulla
Admittens languenti animo mentisque dolori.
Septimus inde dies puero fuit ultimus ęui,
Postquam lethiferum suscepit corpore morbum.
Non erat hic Dauid, longe diuersus ab illo
Distentusque solo recubabat, et aulica turba
Infantis tunc fata suo deferre parenti
Pertimuere quidem. Nam qui languente dolebat
Demissis animis, multo funestius illum
Iam pueri audita doliturum morte putabant.
Nemo ita uenturum non crederet, et tamen hęc res
Euenit pręter cunctorum spemque fidemque.
Nam quum musantem rex cerneret ire tumultum
Et crebris uacuas ędis resonare susurris,
Vocibus insolitis motus quęsiuit, an ęger
Vita functus erat. Vita dixere gementes
Defunctum famuli. Tunc ille afflicta leuauit
Membra solo, tersit sordes erectus et artus
Abluit aspersos lymphis et odoribus unxit.
Assumit trabeam cęlesteque numen adorat.
Inde petit mensam, coenat, non pristinus ori
Moeror inest, sicco stant lubrica lumina uultu.
Mirari hoc omnes atque illum poscere causas,
Cur non extinctum doleat, quem corpore uiuum,
Sed febri affectum iamdudum flerat acerbe, [ERROR: no link :]nota
Respondit Dauid: "Lachrymis fletuque moueri
Numina sancta solent, ieiunis gratia facta est
Sępe uiris, humiles oculis deus aspicit ęquis.
Hinc ego me talem pręstabam flensque dolensque,
Dum spero pueri domino miserante salutem.
Nunc aliter placitum regi qui nosco superno,
Cur lachrymer? Nunquid fletu reuocarier ullo
Mortuus ad uitam poterit? Quum certa uoluntas
Ęterni pateat regis, contendere contra
Nonne animi furor est uanęque insania mentis?
Ergo tibi grates, summi moderator Olympi,
Semper agam semperque mali minus esse fatebor,
Quod patior, quam quod mea iam delicta merentur
Et plus esse boni, quod te donante recępi,
Quam mea quo uirtus potuisset digna uideri."
Hac igitur ratione suum lenire dolorem
Dum studet, ipsa etiam solamen corde recępit
Bersabe. Inde nouo felicius usa marito, [ERROR: no link :]Salomon nascitur
Egregium partu fudit Salomona secundo
Dilectumque deo. Tempestiuumque magistro
Nathano Dauid dedit illum, moribus ęquis
Doctrinisque bonis quondam percultus ut esset
Atque habilis regno. Multum referre putabat, [ERROR: no link :]Quali magistro pueri commitendi
Non modo ut ingenuis sit pręditus artibus ille,
Sed magis ut uitio purus noscatur ab omni
Et uirtute probus, puerum cui cura docendi
Est commissa rudem. Teneros magis influit annos
Quod cernunt oculi quam quod caua percipit auris. [ERROR: no link :]nota
Qualibus exemplis monitisque imbuta iuuentus
Paruula adhuc fuerit, tales dabit aucta colores.
Interea longo labefactam Marte Ioabus
Iam capturus erat Rabbam misitque uocatum [ERROR: no link :] Rabba expugnatur
A Solymis regem. "Veni," inquit "moenia Rabbę
Tormentis concussa ruunt rimisque fatiscunt.
Pars cecidit muri, patet hac ingressus in urbem,
Sed tibi seruatur capiendę gloria Rabbę,
Vt uirtute tua potius superata feratur
Quam pugna ductuque meo." Rex milite multo
Armatus uenit, primo capit impete Rabbam.
Vrbs opibus uiduata suis, simulachra deorum
Deturbata solo. Post hęc captiua iuuentus
Vinclo pręssa graui. Sonat ingens undique planctus
Foemineus, matres strinxere ad pectora natos.
Dauidi diadema datum, quod habere talentum
Pondo auri dictum fuerat multisque lapillis
Baccatum miro longe splendore micabat.
Ista corona fuit dominis gestata prophanis,
Nunc regem sortita pium, lucere decore
Visa magis grato est, magis isto uertice digna.
Iussus Amonitas tandem disperdere gentes
Lege dei Dauid, captiuę corpora turbę [ERROR: no link :]Poena pro iniuria legatis illata
Aut secuit serris, aut ferro in frusta redegit,
Aut subiecta graui carrorum pondere pręssit,
Vt discant irati etiam compescere dextras
Legatisque mali nil uelle infligere regum.
Victor deinde uirum coetu comitante suorum
Et lętas tollente simul super ęthera uoces
In patriam rediit, pręda magis an grauis armis
Incertum. Sed enim pro tantis ille triumphis
Soluit uota deo, laudes gratesque peregit.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.