Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Lib. VIIII
Saulis erat seruus tunc illic nomine Siba. Hunc accersitum rex percunctatus, an ullus Esset adhuc ipsa Saulis de gente superstes, Cui conferre aliquid posset modo muneris ipse, Ingratus ne quippe foret, protectus amici Excubiis Ionathę. Quanuis iniuria Saulis Non minor extiterat, Dauid tamen esse uolebat Accepti memor officii oblitusque malorum. [ERROR: no link :]Miphiboseth Ionathę filius E Ionatha genitum percepit Miphibosetum Viuere, sed lęso quondam coxendice claudum Infirmumque pedes, Lodobari moenia qui nunc Incoleret clarique simul penetrale Machiri. Misit eo Dauid quosdam, qui limine ab illo Protinus eductum Solymarum sistere in urbem Curarentque suas pariter perducere in ędis. Huc ubi uenisset, tanti pręsentia regis Terruit expauidum; prono prolabitur ore Atque pedum plantis hęrens tremebundus adorat. Surgere mox iusso rex inquit: "Miphibosete, [ERROR: no link :] Dauid ad illum Ne timeas! En ipse tui probitate parentis Et meritis motus Ionathę, te sistere iussi Me coram. Multum nanque ipse obnoxius illi, Quem doleo amissum, tibi saltem soluere grates Fasque piumque puto. Quare gaudere paternis Te uolo, chare, bonis et auitę copia gazę Vt tua sit, iubeo. Mensę conuiua perennis Ipse meę fies laribusque morabere nostris." [ERROR: no link :]Respondet Miphiboseth Ille uerecundo contra sic rettulit ore: "Ęternum salue atque uale, fortissime regum! Haud ego me fateor tam multa ac magna mereri, Sed te magna decet largiri munera magnum, Sceptris apta tuis. Tantę pietatis imago Fixa meę menti per sęcula cuncta manebit, Gratia tam grandis toto memorabitur ęuo." Hinc libuit regi seruum compellere Sibam, Quo Saul usus erat, seruilem Miphiboseto Ipse operam pręstet fundos atque arua colendo. Siba libens sese facturum iussa recępit Seruiuitque diu studio curaque fideli, Dissimulans animum, quem tandem ostendit auarum. Quinque decemque illi nati, famularia turba Quinque hominum numero numerum superabat eundem. Cum grege Siba isto spaciosi iugera campi Nunc grauibus rastris, nunc curuo scindit aratro, Ingenti cumulans domini cęllaria Baccho Et flauę Cereris largo granaria dono. Miphibosetus enim, cui Michas filius infans Hęrebat, blando exercens puerilia ludo, Tunc Solymis posuit sedem, conuiuia lętus Dauidis libans per tempora plurima regis. Ista pedum damnum poterant sarcire labantum, Si non Siba malus minuisset munera regis Atque magis cautus si scisset Miphibosetus Ipse sui serui fraudes uitare dolosque. Contigit ante aliud gratę memorabile mentis In Dauide genus. Saulis cum tela caueret, Prępes Amonitas adiit Naasque tyrannus Hospitio excepit fugientem, functus amici Munere non parui. Nunc illo morte perempto In regnum soboles eius successerat Hannon. Huic igitur studio legatos mittere grato Curauit Dauid, qui tantum fata uicemque Amissi genitoris eo pręsente dolerent Atque illi in regnum suffecto signa referrent Lętitię et magnum iam testarentur amorem. Hannonem regni proceres, male cauta secuti Consilia, ambiguis iuuenem suspectibus implent. [ERROR: no link :]Legati Dauidis Hannoni suspecti Haud illos animo missos, dixere, benigno, Sed fallente magis: non ut de morte parentis Solentur moestum, sed spectent, curia rerum Ipsius quid agat, quid tractet, denique regni Quis status externi, quę uis, inferre parantes Arma minus ualidis, sibi quenque subdere semper Imbellem cupidi, nec amicis parcere sueti. Ergo noui regis mens talibus effera dictis Ius uiolat commune hominum. Legatio tuta Hostibus in mediis quum sit, comprendere amici Legatos mandat, detonsis imperat illos Ad Dauida suum statim discedere barbis Succisisque togis supra pubemque natesque. [ERROR: no link :]nota Proh male multorum censendis prouida rebus Pectora! Quę ratio est suspectos plectere poena, Qua notos uerosque reos certamque repente Incertis pręstare fidem? Sed discite tandem, Quam praue Hannoni talis uecordia cessit, Quam meruit magnas indigna iniuria poenas Vlciscente Deo! Facinus peruenit ad aures Iesseidę regis. Tunc rex redeuntibus ipsis Mandat legatis, maneant Hiericuntis in urbe, Donec barba genas excrescens uestiat ambas, Ne deformato notis occurrere uultu Plus pudeat uisisque magis tristentur amicis. Denique uilloso Solymarum moenia mento Vt liquere prius, demum sic illa reuisent. Criminis interea autores atque improbus Hannon, Gentis Amonitę rector, fera bella timentes Dauidisque minas, magna mercede uocatos Conduxere Syros, peditum bis milia dena Roobi Sobique soli, sed mille Maachi, Mille etiam decies Bistobi, horrentibus armis Omnes instructos animisque ad bella paratis. Hos contra Dauid Iudeas ire phalanges Armatosque uiros iussit ductore Ioabo. [ERROR: no link :]Ioab superat Amonitas et Syros Qui celeri penetrans hostiles agmine campos, Stare aduersa sibi prospexit castra Syrorum, Hannonis uero cuneos post terga sedere. In tam pręsenti nil territus ille periclo, Consilium penitus prudens pro tempore cępit Extemploque Syros contra direxit et unam Tradit Abisę aciem, retro conuersus ut hostem Distineat clamore fero post terga minantem, [ERROR: no link :]Ioab hortatur suos Tunc "Pugnemus" ait "pro sanctę moenibus urbis, Pro populoque dei! Dabit ipse in pręlia uires Omnipotens paruę contra tot milia plebi." Hęc dicens certamen init. Fugere Syrorum Agmina per campos late diffusa. Ioabi Sanguinolenta manus fugientibus ingruit. Ipse Densior Hannonis cuneus, quum terga cohortem, Qua mage fretus erat, statim uertisse uideret, Se quoque proripuit rapido per gramina cursu. [ERROR: no link :]Abisas Hos pedibus strepituque sequens animosus Abisas Substitit, ingressos ut proxima moenia uidit. Illic defixo legio Iudea tropheo Ibat ouans et signa ferens uictricia, tandem Ciuibus intrauit sanctam plaudentibus urbem. Sed probrum delere fugę quum forte pudendę Assyrii uellent, reparatis uiribus omnes Rursum bella petunt. Regis gens Adadeseri Ad pugnam Euphratis transmisso flumine uenit, Agmina multa nimis magno ductore Sobacho, Castraque Iudeis posuerunt proxima terris. [ERROR: no link :]Iterum uictor Dauid Inde suas Dauid contraxit ad arma cohortes Et uada Iordanis raptim transgressus Helemos Aduenit campos. Animis audacibus arma Expediere Syri, nec segnius agmina regis Stant illos contra. Certant et pręlia miscent Atque utrinque ruunt. Resonat clamoribus ęther, Tela uolant, gladii uibrantur, scuta fatiscunt Ictibus assiduis. Acies iam fessa Syrorum Cędere retrorsum, tanto feruentius ipsi Vrgere Hebrei atque alios disperdere ferro Inque fugam uersos alios depellere campo. [ERROR: no link :]Dauid Ductorem Dauid duro ferit ense Sobachum, Ictus et ille semel uitam dispergit in auras, [ERROR: no link :] Comparatio Protinus ad terram delabens. Qualiter ilex Aut quercus frondosa ruit, quum fulminis ignis, Illisus trunco, magno stridore reuulsam Sternit humi et totis cogit procumbere ramis. Et tandem ex illis isto cecidere duello Septingenteni currus et milia ferme Quadraginta uirum, qui tristia bella ciebant Currentes in equis hastasque et scuta gerentes. Hostibus absumptis fide pia uota cohortes Persoluere deo, grates laudemque dedere. Tunc Syrię reges, Dauidis uiribus omnes Expauidi, auxilio legiones Adadeseri Sustentare suo cessarunt, foedera pacis Ab Dauide rogant, concessa pace tributum Pendere coeperunt iuxta noua pacta quotannis Consilio prudente satis, quia nempe putamus Seruire esse magis saluis optabile rebus Quam bello amissis inopem traducere uitam. Iamque Cleonei sudabant ora leonis, [ERROR: no link :]Ęstas Solis uicino nimium succensa calore, Iam spicis matura Ceres pallebat adustis Iamque metens segetem serrata uillica falce, Ebria lasciuos iuuenum cantabat amores, Quando suum Dauid poscentem bella Ioabum [ERROR: no link :]Ioab in Amonitas Emisit. Tunc ille uirum comitante cohorte Discedens, alacri petit arua hostilia cursu [ERROR: no link :]Rabbam obsedit Gentis Amonitę, populatur feruidus agros, Vastat rura, casas igni succendit et urbem Obsedit Rabbam, regni caput. Omnis in illa Vis fuerat congesta simul rerumque uirumque, Quod cuiuis urbi quauis ab gente tuendę Esse satis poterat. Sed donec bella Ioabus Dura gerit, Solymis agit ocia mollia Dauid, Ocia uirtutis gnauę frangentia uires, [ERROR: no link :]Ocii malum In uitium propensa nimis. Si uictus in illis Inuictus fuerit Dauid, quis tuta putabit Illa sibi? Medios igitur quum scanderet axes [ERROR: no link :]Meridies Cęliuago nitens lampas Phoebeia curru, Excitus a somno cęnacula tota pererrat [ERROR: no link :]Dauid captus amore Bersabes Iesseides Dauid, dumque iret dumque rediret, Ecce uidet posita mulierem ueste lauantem Sese, ex aduerso reclusis forte fenestris, Egregiam forma niueoque colore nitentem. [ERROR: no link :]Acteon Talem (si ueterum figmentis credimur) olim Nudam Gargaphii Titanida fontis in undis Vidit Aristeides, tales et Troius ille [ERROR: no link :]Paris Arbiter ob speciem certantes atque decorem Spectauisse deas perhibetur, tempore longo Incertus, cui prima daret pręconia formę. Hanc ergo ut uidit, totis ardere medullis Iesseides coepit flammaque accensus amoris, Quę foret illa, rogat. Bersabeen discit, Vrię Connubio iunctam, qui tunc ductore Ioabo Militię tolerabat onus. Nil talia regem Compescunt: superat Veneris uesana cupido. Bersaben iubet acciri turpique pudicam Foedat adulterio. Quę quum sub nocte redisset Ad talamum stuprata suum, se sensit ab illo Concepisse nouum commixto semine foetum. [ERROR: no link :]Vrias Bersabes maritus Rettulit hoc regi. Tunc rex, cęlare prophanum Solicitus facinus, reuocari mandat Vriam Ad se quam primum a castris ualloque Ioabi. [ERROR: no link :]Dauid ad eum Huic, postquam uenisset, ait: "Bone miles Vria, Dic mihi, quam recte noster Dux ipse Ioabus Sese habeat populusque meus sociique meorum Et quo sit spes nostra loco. Quis denique finis Pugnandi uobis Rabbę sub moenibus altis?" Ast illi inter se dum talia uerba uicissim Euoluunt, prono successit uesper Olympo. Tunc rex, ut fessum corpus iam curet Vrias Inuisatque suos et se soletur in illis, Iussit et ambrosias post ipsum mittier escas Mandat, ut his rabidam postquam satiarit orexim, Dimissos repetat chara cum coniuge risus, Inde iocos atque inde thori genialia iura Interrupta nouet, mulier ne mecha putetur, Quum grauidam partu uicino pręferet aluum. Hęc commenta tamen casus dissoluit et aurę Euertunt omnes cęlandi criminis astus. Quippe suas non est ędis ingressus Vrias Ipse, sed ante fores augustę substitit aulę Et nuda uestitus humo prosternitur, aptans Suppositum capiti tumida testudine scutum, [ERROR: no link :]nota Idque uiro ceruical erat. Non mollia quęrit Stragula belligero uirtus durata labore. SiC ille extento resupinus corpore lentum Captauit somnum cęlo, non fornice tectus. Resciit hoc Dauid. Tunc illum mane uocatum Aggreditur dictis: "Cur non tua tecta petisti? Tedia longa uię stratu meliore leuasses, Vxorem totamque domum solamine pręsens Donasses multo, dulces miscere loquellas Dum licet ac gratas audire et reddere uoces." Sic Dauid, sic ipse sequens respondit Vrias: [ERROR: no link :]Vrias respondit Dauidi "Scortea sacratam diuini muneris arcam Velamenta tegunt, tentoria parua cohortem Israhelitanam, dura in tellure Ioabus Distentus recubat, generis pars maxima nostri Sub diuo carpit somnos, iustissime regum, Et tu me nostris uis nunc succedere tectis, His ut susceptus conuiuia festa frequentem Et satur in plumis iaceam et complexibus utar Molliter uxoris? Per te, tibi iuro, tuamque, Quam pręferre meę soleo, rex magne, salutem, Hoc me facturum nunquam, nisi copia nostrę Quum ueniet gentis, uicta certamine Rabba Et tibi subiecta, si tunc mihi uita superstes Fiet, ut hoc tanto possim gaudere triumpho." Postquam rex uidit cunctos hac parte suasus In cassum cęssisse suos, compellit Vriam Illo etiam perstare die secumque morari, Hunc uino superare ratus, quo largius ille Hausto, mente magis captus, magis appetat ipsam Vxorem, ducis oblitus rerumque sacrarum. Mensa reposta fuit uinique cibique paratu Luxuriosa nimis multisque sedentibus uni Iesseides cratere mero propinat Vrię. Inter coenandum repetitis potibus ille, Quanuis mente minus constaret, iussus abire Decedente die, tamen intra regia mansit Limina. Mancipiis nam mixtus claustra petiuit Inferiora domus cęllisque quieuit in imis. Nec prius inde pedem somno uinoque sepultus [ERROR: no link :]Mane Extulit, exortus quam Sol de finibus orbis Eoi montes radiis percussit Iberos. Conatus rex ipse dolens uanescere tantos, Aggreditur crudele nefas: dimisit Vriam, Vt iam castra petat, ferat et diploma Ioabo [ERROR: no link :]Dauid Vriam cędi exponi iubet His intus uerbis conscriptum: "Moenia Rabbę Oppugnare iube; tum qua plus esse pericli Parte scies, illa fortis dic pugnet Vrias. Ante sed hoc comites moneas, quum comminus enses Ensibus illisi coeptent crepitare, relinquant Hostibus hunc solum, solus perimatur ut ipse." Porro dum fierent sęui fera pręlia Martis, E Rabba egreditur cuneus fortissimus urbe Inuaditque globum, cui tunc Ętheus Vrias Dux erat, armati certant, sed linquitur ipse Vique uirum pręssus uita spoliatur et armis. Nec cunctis fugisse datum, circumdata nanque Pars non parua cadit comitum certantis Vrię, Ne solus tristes Herebi descendat ad umbras, Quę quandoque suos habitantes corporis artus Ipsę etiam peperere manu uirtutis honorem. Nuncius inde ducis portans ea gesta Ioabi Ad Dauida tulit. "Rabbę sub moenibus" inquit "Non pauci cecidere uiri, missilibus illi E muro iactis, hi cęsi comminus armis Illorum, quos Rabba suis effundere portis Ausa est ad pugnam dubiique pericula Martis. Hos quoque tunc contra certans Ętheus Vrias Oppetiit potiusque mori decreuit in armis Quam per probra fugę turpem seruare salutem. Atque hęc lęta parum fatisque peracta sinistris, Inclyte rex, tibi me iussit narrare Ioabus, Moestus et ipse quidem tali se strage suorum, Et rogat, an iubeas Rabbam obsidione leuare An sperare tuę mage fata fauentia sorti." Ingemuit rex ipse suę dispendia gentis, At tamen optata miseri nece lętus Vrię [ERROR: no link :] Dauid ad Ioabum "Vade" ait "atque duci referas mea dicta Ioabo: Ista, Ioabe, tuum frangat committere noli Res animum. Varia est belli fortuna: uicissim Qui uictus fuerat, uincit rerumque potitur. Exhortare tuos, ne dudum coepta relinquant [ERROR: no link :] nota Propositoue cadant. Duranti pręmia dantur, A cessante suas retrahit Victoria palmas. Magno animo pugnate, uiri! Vexata superbum Inclinat iam Rabba caput. Perstate parumper, Illaque sub nostras mox ibit subdita leges." Interea totam uulgatur fama per urbem In castris quosdam nuper periisse Ioabi. [ERROR: no link :]Bersabe luget cędem mariti Cęde uiri audita, Bersabe moesta capillos Carpsit et in nigro consedit tristis amictu, Ora lauans lachrymis et plangens pectora palmis, Frustra illum miseranda uocans. Tandemque peractis Funebris pompę paucis de more diebus, Traducta est claram regis Dauidis in aulam. Iamque palam thalamis magni magis usa mariti, Enixa est puerum summę, si fata tulissent, Immensęque spei. Sed crimine parta nefando Coniugia ęterno cęlum terramque regenti Displicuere deo. — Nathano proinde prophetę, Arguat ut regem, mandat. Petit ille penates Sydereos et regis adit penetrale superbum [ERROR: no link :] Nathan propheta ad Dauidem Hisque illum aggreditur dictis: "Inquiro probatum, O rex, iudicium: Gregis unus diues ouilis Extitit ante alios armentorumque redundans. Alter erat pauper, cui nummus nullus in arca, Nulla pecus ruri, nisi mitis ouicula tantum, Ipsi chara nimis. Peregrinum diues auarus Suscipit hospitio coenamque daturus ad istam Lumina uertit ouem raptamque apponit amico. Quin etiam repeti ne posset, mactat et ipsum, Cuius erat, scelerique scelus superaddit iniquus, Vna suo tantum ne de grege decidat agna." Exclamat Dauid: "Morte est mulctandus acerba Hic, quem crudelem fecit malesuada cupido Predandique aliena fames." Tunc intulit ipse Nathanus uates: "Recta est sententia regis. Te tamen hunc ipsum, quem damnas, esse memento! Pręterea deus ipse, deus tibi dicere iussit Impietate tua commotus: 'Nonne ego sceptri Israhelitani te sum dignatus honore? Nonne ego te Saulis protexi semper ab ira? Nonne meum numen semper seruire coegit Israhelem Iudamque tibi? Victoria tecum Nonne fauore meo certamine stabat in omni? Addere et his uolui. Quare ergo numine nostro Sancitas ausus dudum contemnere leges Lęsisti externi genialia foedera lecti Et, cuius fueras uxore potitus, in illum Hostili gladio sęuisti? Te ille iubente Hostibus obiectus, telorum turbine multo Prostratus uitam pariter cum sanguine fudit. Non impune feres hęc tanta piacula, Dauid! Aduersę gentis duro uexabere Marte Atque, ut mechus eras alienę coniugis, omnes Vxores hac urbe tuas sic polluet alter, Nec tamen hoc tacite, turba spectante sed omni'." Pertimuit meritas culpę mens conscia poenas. [ERROR: no link :]Dauidis penitentia Hinc Dauid peccasse dolens suspirat et inquit: "Peccaui tibi, magne deus. Tu parce fatenti!" [ERROR: no link :]nota Discite quam felix sceleris correctio, uel quam Festinata reo uenia est indulta dolenti! Continuo Nathanus ait: "Secernitur a te Ęternę exitium mortis, sed murmuris autor Quum fueris plebi, quo sunt cęlestia lęsa Numina, quę nata est nuper tibi spuria proles, Hac orbatus eris: teneris decędet ab annis." Hoc dicto abscessit uates regemque reliquit. [ERROR: no link :]Puer de adulterio natus moritur Ęgrotare puer desperatusque iacere Coepit. Pro pueri uotis precibusque salute Solicitare deum Dauid ieiunus et idem Cum gemitu profusus humi lamenta ciere. Circa illum famuli atque uxores et domus omnis, Hortantes, saltem de terra surgat et adsit Iam tandem mensę fratrum procerumque suorum. Ille sed immotus perstat, solamina nulla Admittens languenti animo mentisque dolori. Septimus inde dies puero fuit ultimus ęui, Postquam lethiferum suscepit corpore morbum. Non erat hic Dauid, longe diuersus ab illo Distentusque solo recubabat, et aulica turba Infantis tunc fata suo deferre parenti Pertimuere quidem. Nam qui languente dolebat Demissis animis, multo funestius illum Iam pueri audita doliturum morte putabant. Nemo ita uenturum non crederet, et tamen hęc res Euenit pręter cunctorum spemque fidemque. Nam quum musantem rex cerneret ire tumultum Et crebris uacuas ędis resonare susurris, Vocibus insolitis motus quęsiuit, an ęger Vita functus erat. Vita dixere gementes Defunctum famuli. Tunc ille afflicta leuauit Membra solo, tersit sordes erectus et artus Abluit aspersos lymphis et odoribus unxit. Assumit trabeam cęlesteque numen adorat. Inde petit mensam, coenat, non pristinus ori Moeror inest, sicco stant lubrica lumina uultu. Mirari hoc omnes atque illum poscere causas, Cur non extinctum doleat, quem corpore uiuum, Sed febri affectum iamdudum flerat acerbe, [ERROR: no link :]nota Respondit Dauid: "Lachrymis fletuque moueri Numina sancta solent, ieiunis gratia facta est Sępe uiris, humiles oculis deus aspicit ęquis. Hinc ego me talem pręstabam flensque dolensque, Dum spero pueri domino miserante salutem. Nunc aliter placitum regi qui nosco superno, Cur lachrymer? Nunquid fletu reuocarier ullo Mortuus ad uitam poterit? Quum certa uoluntas Ęterni pateat regis, contendere contra Nonne animi furor est uanęque insania mentis? Ergo tibi grates, summi moderator Olympi, Semper agam semperque mali minus esse fatebor, Quod patior, quam quod mea iam delicta merentur Et plus esse boni, quod te donante recępi, Quam mea quo uirtus potuisset digna uideri." Hac igitur ratione suum lenire dolorem Dum studet, ipsa etiam solamen corde recępit Bersabe. Inde nouo felicius usa marito, [ERROR: no link :]Salomon nascitur Egregium partu fudit Salomona secundo Dilectumque deo. Tempestiuumque magistro Nathano Dauid dedit illum, moribus ęquis Doctrinisque bonis quondam percultus ut esset Atque habilis regno. Multum referre putabat, [ERROR: no link :]Quali magistro pueri commitendi Non modo ut ingenuis sit pręditus artibus ille, Sed magis ut uitio purus noscatur ab omni Et uirtute probus, puerum cui cura docendi Est commissa rudem. Teneros magis influit annos Quod cernunt oculi quam quod caua percipit auris. [ERROR: no link :]nota Qualibus exemplis monitisque imbuta iuuentus Paruula adhuc fuerit, tales dabit aucta colores. Interea longo labefactam Marte Ioabus Iam capturus erat Rabbam misitque uocatum [ERROR: no link :] Rabba expugnatur A Solymis regem. "Veni," inquit "moenia Rabbę Tormentis concussa ruunt rimisque fatiscunt. Pars cecidit muri, patet hac ingressus in urbem, Sed tibi seruatur capiendę gloria Rabbę, Vt uirtute tua potius superata feratur Quam pugna ductuque meo." Rex milite multo Armatus uenit, primo capit impete Rabbam. Vrbs opibus uiduata suis, simulachra deorum Deturbata solo. Post hęc captiua iuuentus Vinclo pręssa graui. Sonat ingens undique planctus Foemineus, matres strinxere ad pectora natos. Dauidi diadema datum, quod habere talentum Pondo auri dictum fuerat multisque lapillis Baccatum miro longe splendore micabat. Ista corona fuit dominis gestata prophanis, Nunc regem sortita pium, lucere decore Visa magis grato est, magis isto uertice digna. Iussus Amonitas tandem disperdere gentes Lege dei Dauid, captiuę corpora turbę [ERROR: no link :]Poena pro iniuria legatis illata Aut secuit serris, aut ferro in frusta redegit, Aut subiecta graui carrorum pondere pręssit, Vt discant irati etiam compescere dextras Legatisque mali nil uelle infligere regum. Victor deinde uirum coetu comitante suorum Et lętas tollente simul super ęthera uoces In patriam rediit, pręda magis an grauis armis Incertum. Sed enim pro tantis ille triumphis Soluit uota deo, laudes gratesque peregit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.