Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Previous section

Lib. X
Iustitię cęlestis opus quem pęnitet, illi
Protinus ęternas pro crimine tollere poenas.
Ast ita, non alias. Aliis delicta piare
Suppliciis penitusque nihil dimittere inultum, [ERROR: no link :] Mala passus Dauid pro crimine
Quicquid peccatur. Nunc ergo, qualia Dauid
Sit mala perpessus pueri post fata, docebo.
Ne quicquam uacuum fando docuisse putetur [ERROR: no link :]Inuocatio
Nathanus uates. Tu me, diuine, canentem,
Spiritus, ętheria cęli delapsus ab arce
Dirige per ueteres optato tramite fastos,
Non quos Pierides, nec quos dictauit Apollo
Gentibus infidis, sed quos meliore relatu
Veridicique magis nobis cecinere prophetę. [ERROR: no link :]Thamarim adamauit Ammon
Thamaris una fuit forma pulcherrima regis
Natarum, mater quam quondam chara Maacha
Germanam pulchro generauerat Absaloni.
Hanc ardere coepit totis affectibus Ammon,
Ante omnes alia regi de coniuge natus.
Hanc solam spectare miser, cęlare sed ipsam
Intima carpentem coepit pręcordia flammam.
Nam proferre pudor turpem prohibebat amorem
Ipsaque uirginitas integrę intacta puellę
Obstabat uotis et desperare iubebat.
Sed stimulis urgere feris insana cupido
Iam magis atque magis pergens, non nocte sinebat,
Non requiesse die. Iam ferre incendia cordis
Non ualet ęgroti: tacitus suspiria ducit,
Stat, sedet, huc illuc errat secumque susurrat [ERROR: no link :]nota
Amenti similis. Quid enim nisi uita furentis
Immoderatus amor? Fuit illi sanguine iunctus [ERROR: no link :]Ionadab
Ingenio prudente satis pręstans Ionadabus,
Dauidis de fratre nepos. Qui factus amato
Obuius Ammoni, faciem miratus et ora
Demutata "Satin ualeas, charissime," dixit
"Sisne satis sanus? Macies pallorque decorem
Deformat uultus tristemque in pectore curam
Indicat aspectus. Quid habes? Mihi dicito, forsan
Opportuna dabo pellendi pharmaca morbi." [ERROR: no link :]Ammon
Suspirans Ammon: "Non est medicabile nostrum,
O Ionadabe, malum. Sed quid tibi demoror" inquit
"Secretum proferre meum? Me Thamaris intus
Vrit amor tenuatque iugi membra extima cura.
At tu siquid habes, tanto succurre labori.
Nam mihi siue mori est decretum siue potiri
Virgine dilecta, frater licet Absalon illi
Sit simul atque mihi." Miserans Ionadabus amantem
Tam propenso animo iuuenem, tam mente procaci, [ERROR: no link :]Ioanadabi consilium perniciosum
Hęc responsa dedit: "Iubeo sperare quod optas
Te, nate Achinoa. Quoniam, quam diligis, ipsam
In manibus tibi trado tuis. Aduerte, docebo
Qui fieri id possit. Tetrius te finge ualere,
Te simula ęgrotum multum lectoque recumbe
Et gemitu testare grauem sub corde dolorem.
Te uisum ueniet genitor. Diducito uocem
Et dic: 'Oro, pater, ueniat fac Thamaris ipsa
Et fratri obsequium pręstet soror, ipsa ministret
Et pulmenta paret, manibus quoque porrigat ultro
Vina cibosque mihi. Solet euanescere docto
Sępe ministerio lentus de corpore langor'." [ERROR: no link :] In Ionadabum male consulentem
Hos monitus, Ionadabe, dabas prudensque uaferque
Iam tibi uisus eras? At non seruatur amicus [ERROR: no link :]nota
Consultore mali. Finem prudentia rerum
Metitur. Tunc coepta probat, quum mente sagaci
Perpendens discit, qualis manet exitus illa,
Nec suadere suis quod palpet curat amicis,
Sed quod grata bonis factum commendet honestas,
Quod ius fasque putat, quod denique profore credit.
Thamaris ergo patris iussis compulsa penates
Ammonis petiit pultemque cibosque parauit.
Accedens ęgro proponit, porrigit, offert
Solicitansque rogat, ne sumere differat escas,
Languenti faciles illi pariterque salubres.
Ille suos uultus auertens, tedia turbę
Astantis tolerare negat se posse malignus.
Ęstuat atque gemit. Quare discedere iussis
Omnibus hi tantum soli mansere relicti.
Ille manu ipsius pręnsa testatur amorem
Improbus et, lecto secum concumbat in illo, [ERROR: no link :]Ammon uitiat Thamarim
Eflagitat retinens et iam uiolentus inhęrens.
Obstupuit miseranda nefas tam grande puella
Seque trahens retro "Quid me sic opprimis?" inquit
"Quod molire scelus, cognati sanguinis, Ammon,
Oblitus legisque dei iurisque pudici
Connubii? Sine me, sine me!" clamabat. At ille
Luctantem toto contendit uincere nixu
Et tandem uincit. Miseram sceleratus amator
Germanam uiolat, ui uictus et ipse nefanda.
Iamque expleta semel iuuenis damnata libido
Exardens odio flammas extinxit amoris
Et, quam tam cupide dilexerat, ędibus illam
Exturbat, sibimet tunc indignatus, opinor,
Ipsum flagitii quum conscia cura momordit.
Illa abiit lachrymans et uirginitatis ademptę
Deplorans tacito secum moerore pudorem.
Nec tamen ipsa, suas postquam penetrauit in ędis,
Se potuit retinere, graues quin moesta querelas
Promeret et fratri fratris scelus Absaloni,
Puluere sparsa caput tunicisque a pectore scissis
Atque solo fixis oculis pudibunda, referret.
Obstupuit factum tristemque exarsit in iram
Absalon et tacitus, quanam ratione sororis
Vindicet ablatum per uim uitiumque pudorem,
Cogitat et nunc hoc, nunc illud mente uolutans [ERROR: no link :]Absalon consolatur sororem
"Mitte queri," dixit "culpa est aliena puellę
Vis illata probę. Stupratę damna rependi
Non nisi raptoris possunt pro crimine poena.
Solamen tibi sit non consensisse scelesto
Et luctasse diu. Caro est uitiata, sed ipsa,
Ipsa integra manes. Seruatur quippe pudicis
Virginitatis honos, etiam ludibria passis.
Rem tacitam teneas et dissimulare memento."
His dictis sedata silet frenatque dolorem.
Quanuis ora rubor suffundat, iussa facessit
Incestumque tegit. Sed et Absalon, impia cordis
Condere consilia adnixus, placabilis oris
Monstrabat speciem succensaque felle tumebat
Intus mens odii. Mitis tamen extima uultus [ERROR: no link :]Comparatio
Signa benigna dabat. Veluti quum pruna caminis
In mediis obducta latet, restincta putatur
Ignea uis omnis penitus solique iacere
Creduntur cineres, donec superaddita ligna
Concepto incipiant alte fumare calore
Et cęlata diu mittant incendia flammas.
Sic indignati fratris grauis ira latebat,
Donec seruato se promere tempore coepit.
Venit et ad regem uulgato crimine rumor
Atque illum multo tristem moerore repleuit.
Rex tamen Ammonem nec uerbis carpsit amaris,
Nedum supplicio post tanta piacula digno.
Vsque adeo magno semper dilexit amore
Ille Ammona suum, sibi primo germine natum.
Ast odisse fuit satius. Fortasse paterno
Ipse metu pręssus grauiter peccare caueret
Sublataque mali causa, mala tanta secuta
Non essent. — Dicenda mihi quę denique restant? [ERROR: no link :]nota
Blanda nimis pietas et mollis cura parentum
Plus ęquo audaces natos in crimina mittit
Contemptumque sui. Stulta est dilectio charos
Lasciuire pati et nullo compescere freno.
Par amor inuidię est, quem propter plectere uitas
Dilectos pueros, faciunt quum digna flagello.
Hic sapienter amat, qui uerbere uindice natos
Auocat a uitio monitisque informat honestis,
Moribus exculti ut sint uirtutemque capessant.
Ergo in tale nefas Ammonem pręcipitarunt
Blandimenta patris, qui dum delicta rigore
Persequitur nullo, magni sibi causa doloris
Ipse fuit. Mollis natorum censor et ipse [ERROR: no link :]Helius sacerdos
Helius antistes fuit olim et pendere poenas
Iudicio iussus diuino perdidit omnem
In bello sobolem solioque excussus eburno
Exanimis cecidit. Translatum cęssit ab illo
Pontificale decus. Tulit hęc punitor ineptus
Helius in natos. Quanto grauiora merentur
Hi, quicunque suis sunt ipsi exempla malorum,
Pontificis sancti si sic punita refertur
Sola leuis contra prauam correptio prolem?
Inde per immensum Sol circumductus Olympum [ERROR: no link :]Bis ęstas
Iam bis Oebalios curru contingere fratres
Visus erat, iocunda noui bis tempora ueris
Aduexisse suo foecundans arua calore.
Absalon accedens tunc regem supplice uoto
Et fratrum turbam ad conuiuia festa uocauit,
Lanigeras tonsurus oues Balasoris in agro,
Hic ubi diffusi uiridanti gramine campi
Propter aquę ripas rapido torrente fluentis
Florebant et lęta gregi dumeta ferebant.
At curis regni Dauid remoratus abire
Nequaquam se posse refert. Feruentius ille
Instare, ut fratres saltem dimittat et ipsum
Pręcipue Ammonem. Cuncti uenere rogati. [ERROR: no link :]Conuiuium Absalonis
Egregias tunc ille dapes et uina pararat,
Ille penu tota mensas cumularat agrestes.
Discubuere uiri. Lusu conuiuia lęto
Certatim exercent et iam magis ebrius Ammon
Coeperat implicito uoces truncare palato,
Vix aperire graues temulentę frontis ocellos
Ac ueluti somno pręssus deflectere colla
Nutantis capitis pronoque accumbere uultu.
Absalon ista notat. Mox signum protulit illis,
Quos ante instruxit, decernens cęde piare
Atque cruore rei uiolatę stupra sororis.
Viso igitur signo, gladiis conuiuia strictis
Perturbant. Cunctis pariter pauitantibus unum [ERROR: no link :] Ammon interimitur
Ammonem feriunt et mensas sanguine foedant.
Ille solo lapsus misere deuoluitur imo
Persoluens meritis commissa piacula poenis.
Conscendunt mulos reliqui trepidante tumultu
Et celeri repetunt Solymarum moenia cursu.
Sed mage pręcipiti pręcurrit fama uolatu,
Sauciat et falsis regis rumoribus aures:
Illius occisos natos narrauit ad unum,
Nec quenquam superesse patri. Perculsus atroci
Erumna genitor nudauit pectora scissis
Vestibus et moerens in terram corruit. Omnes
Hoc ipsum fecere simul, qui forte sedebant
Circa illum proceres. Ionadabus surgit et inquit: [ERROR: no link :]Ionadab regem consolatur
"Haud uerum trepidus narrauit talia rumor.
Salui aderunt omnes Ammonem pręter, ademptum
Germani insidiis et fraudibus Absalonis.
Ille quidem, memori uiolatę probra sororis
Mente tenens, non est uiuum discedere passus
Criminis autorem, pransum potumque peremit.
In reliquis moderare tuo, rex magne, dolori."
Vix ea fatus erat, summa speculator ab arce
Aduentare uiros exclamat, peruia montis
Ingressos properare gradum factisque propinquis
Constitit esse ipsos, Ionadabus dixerat ante
Quos esse incolumes, pręsagę lumine mentis
Nondum uisa sciens. Postquam uenere, peremptum
Lugentes fratrem moestis clamoribus ędes
Implerunt. Magnos agit omnis curia fletus,
Atria lamentis resonant. Rex ipse dolorem
Vincere conatus siccis perstabat ocellis.
Mox uictus lachrymis profusis ora rigauit
Ipse etiam natique dedit pro morte querelas.
Funereque exacto luctum de more diebus
Non paucis tenuit. Genitoris fugerat iram [ERROR: no link :]Absalon fugit
Absalon, a patriis translatus sedibus usque
Ad Syrię regionis humum regisque penates
Tholomai, Gessura olim dominantis in ora,
Amiuiro genitore sati. Regionibus illis
Exegisse procul tris totos dicitur annos.
Dauidis iam longa dies molliuerat iram,
Iam magis atque magis miti placabilis ore
Esse uidebatur, Thecuites foemina quando,
Magnanimi monitis uerbisque instructa Ioabi,
Lugubres induta togas simulansque dolorem,
Accessit supplexque illi sic ore locuta est: [ERROR: no link :] Mulier Thecuites ad Dauidem
"Affer opem miserę, si qua est tibi, maxime regum,
In miseros pietas! Tua nanque ancilla duobus
Gaudebam natis chari post fata mariti.
Hi dum rurantur (fraterno semper amore
Inter se coluere prius, nisi tempore in isto),
Nescio quid litis discordi uoce uicissim
Versantes conferre manum coepere furendo:
Ictibus alterius contusus concidit alter.
Orba illo infelix curas solabar aniles
Huius, quem uiuum seruarunt fata, salute.
At tamen ecce omnis generis cognatio nostri
(Me miseram!) insurgens, tristes nunc suscitat iras
Atque hunc ad mortem pro fratris morte reposcit,
Nequa mihi restent miserę solatia matri,
Nequis sit reliquus, mea qui post fata supersit,
Qui morienti oculos claudat, qui funera faxit
Quique suos referat uerbis atque ore parentes.
Aut tanto me tolle malo, miseratus iniquam
Infortunatę genitricis in omnia sortem,
Aut gladio me perde tuo, ne cernere cogar
Vnica cognatis laniari pignora dextris."
Dixit et humentes se tergere finxit ocellos
Elata super ora manu. Miseratio regem
Mouit et huic ipsi per summi numina regis
Iurat facturum se mox operamque daturum,
Istum, qui superest, nequis de stirpe suorum
Lędat, nequis ei iam quicquam triste minetur,
Seque autore ipsam cum prole superstite matrem
Iam fore securamque metu expertemque pericli.
Ex his ergo illi dictis audacia creuit
Fandi quod uellet uocemque leuauit et inquit: [ERROR: no link :]Rursum mulier
"In me igitur, Dauid, regum iustissime, mitis,
In te sęuus eris? Nati dum fata perempti
Vnius defles, pateris tam tempore longo
Alterius uitam diuersas quęrere terras
Atque uno amisso te uelle carere duobus.
Sed quum nemo queat uitam reparare perempto,
Huius qui superest, oro, miserere tuęque
Consule fortunę. Longinquis exul ab oris
Iam redeat fratrisque locum genitore iubente
Impleat amissi. Gentem populumque fidelem
Ille inter periit. Propior mors ista periclo est
Ęterni interitus, in terra idola colente
Quę cui contingit. Tali de morte fideles
Errue nunc animas nati socięque cohortis
Iudiciumque tuum, populo quod teste dedisti,
Iuratus serua. Similem confingere casum
Sors miseranda tui me compulit Absalonis."
Dauid foemineę tunc mentis acumine captus [ERROR: no link :]Comparatio
Non minus obstupuit quam uates ille Balamus,
Israhelitanę uetitus maledicere plebi, [ERROR: no link :]Balam diuinus
Quando asinam, qua uectus erat, proferre loquellas
Audiit humanas, mutata uoce rudentum, [ERROR: no link :]Aquam in uinum uersam
Aut hi, quis intra Galileę moenia Channę
Cura fuit mensis festi seruire iugalis,
Quum puris mandante deo fictilia uasa
Implessent lymphis et iussi haurire, meracum
Effluere aspicerent Bacchi mox inde liquorem.
Ergo admiratus muliebris callida sexus
Elloquia, hęc alio prolata autore putauit
Et rogat, an illi suggesserit ista Ioabus
Absalona uolens fidum de gente prophana
Transferri ad patrias post longa exilia sedes.
"Verum ais, o Dauid," respondit illa "Ioabus,
Pro pulchro quoniam nimis anxius Absalone,
Talia me iussit tibi dicere. Spiritus iste
Diuinare tuus certe satis omnia nouit.
Hanc tibi, credo, dei confert sapientia mentem,
Vt secreta scias atque ut manifesta probato
Discernas sensu. Quicquid decreueris ergo
Iudicio, complere stude. Quum certa uoluntas
Ista dei fuerit, non est obsistere tutum.
Perfice, diuino quod iam promiseris ore,
Atque ignosce mihi, simul ipsi ignosce Ioabo.
Si meus offendit te quicquam sermo, coegit
Suggerere hunc pietas, me dicere cura sequendi
Ipsius imperium, per quem tua castra reguntur."
Dimissa Thecuite pius rex ipse uocato
Hęc mandata dabat ductori forte Ioabo: [ERROR: no link :]Dauid ad Ioabum, ut Absalonem reuocet
"Ecce, Ioabe, tuis cędens, charissime, uotis,
Compressi posuique animos, reuocetur ut ipse
Absalon, admitto." Vultu lętante Ioabus
Atque solo fixis genibus persoluere grates
Solicitus fatur: "Multum tibi debeo, Dauid,
Rex uirtute potens, clarus pietate fideque,
Quod me militię primo dignaris honore,
Nec minus in reduci tibi debeo, maxime, nato,
Absalone tuo. Voti nunc compos in illo
Quod permittis agam." Surgens penetrauit ad oras
Gessuras alacer, regis dein tecta petiuit
Tholomai et charum secum Absalona reduxit
Ad patrias tandem sedes urbemque beatam.
Nondum tota necis fraternę iniuria regi
Exciderat languenti animo mentique repostum
Viscera carpebat facinus iussitque redire
Absalona suum, quas ante habitabat, ad ędes,
Vt neque spectandum se regi prębeat ille,
Nec uisum ueniat regem longeque facessat
A facie uultuque patris, licet ipse decore [ERROR: no link :]Absalonis forma
Corporis ante alios iret: mensura per artus
Exęquata suos fuit illi, splendida forma
Oris purpurei, niuibus certantia colla,
Cęsaries auro, geminis duo lumina stellis. [ERROR: no link :]Parthenopeus
Pulchior ad Thebas misso duce Parthenopeo, [ERROR: no link :]Nireus
Ad Troiam Nireo fuerat Dauidis alumnus.
Quum tamen ambo una iam uersarentur in urbe,
A genitore duos declinans luxerat annos.
Interdicta sibi pręsentia quippe parentis
Quum foret, exilium grauius tolerabat ibidem
Quam quum Gessuris fugiens latitauit in oris.
Pertesus uenię molimina tarda futurę
Conspectumque patris cupiens precibusque Ioabi
Venturum hoc sperans, accersere iusserat illum,
Cunctantemque iterum rursumque uenire negantem.
Postremo iratus seruos in prędia mittit, [ERROR: no link :] Messem Ioabi incendit Absalon
Qui iam maturam flammis incendere messem
Illius iussi, torrem iecere: Perustę
Collucent paleę, culmos comprendere flamma
Festinat, crepitantem ignis consummit aristam.
Inde leuis scintilla uolat perque ęra fertur [ERROR: no link :] Comparatio
Muscarum in morem, quales fornacibus olim
Viuere fama fuit, quoties Cithereia Cypros
Conflaret multo Themesea calore metalla.
Exciti damno famuli uenere Ioabi
Et scissis tunicis domino coepere referre
Vastati facinus flammis torrentibus agri.
Tunc Absalonis subiens cito tecta Ioabus [ERROR: no link :]Ioabus ad Absalonem
Aggreditur iuuenem dictis: "Tibi fidus ut essem,
Me meus egit amor. Placaui irata parentis
Corda tibi, externis duce me translatus ab oris,
Natali gaudes terra. Quo crimine tandem,
Absalon, hoc merui, segetes ut iusseris igni
Deuastare meas? Nec me mea damna fatigant,
Sed furor iste tuus." Subridens Absalon inquit: [ERROR: no link :]Absalon respondet
"Haud hoc iratus feci, sed nostra, Ioabe,
Mens animusque tui cupiens, quum sępe uocatum
Non uenisse quidem cognouit, talia secum
Commentans egit. Te nunc pręsente fruetur
Et tibi multiplici damnum mercede rependet,
Si uotis fortuna meis arriserit unquam.
Ergo age, uade, pio defer mea dicta parenti:
Vt quid ego redii Gessuris exul ab oris,
Si grauiora pati patria contingit in urbe?
Tempore tam multo conspectus, oro, cupiti
Copia iam fiat, placidos ostendere uultus
Iam mihi dignetur. Vel si delebile crimen
Esse meum nullo sęclorum iudicat ęuo,
Iam perimat miserum. Non tam graue luce carere
Est mihi quam facie uiui charique parentis."
Hęc mandata dedit. Mox continuoque Ioabus
Hęc eadem defert regi mollique precatu
Illius inflexit mentem ueniamque petenti [ERROR: no link :]Absalon uenit in conspectum patris
Impetrat et uotis optatę munera pacis.
Absalon hinc regem maturat adire uocatus,
Venit et ad terram uestigia pronus adorat.
Erigit apprensum genitor dextraque retento
Dat dulces monitus. Post hęc amplexus utraque
Candida colla manu lachrymis dabat oscula fusis
Oblitusque mali nato felicia fata [ERROR: no link :]nota
Optauit. Sed uota leues uanescere in auras
Consueuere, quibus nimis impia facta repugnant.
Post donata sibi fraternę crimina cędis [ERROR: no link :]Absalon appetit regnum
Absalon elata coepit ceruice superbus
Appetere excelsum patrię sibi sedis honorem.
Hoc unum totis moliri uiribus ultro,
Vt pulso genitore procul diademata solus
Occupet atque illi sceptro potiatur adempto.
Hinc igitur currus sibi pręparat armaque bello
Opportuna fouens, equitatum lętus agebat
Quinquaginta uirum. Plebis uenientis ad urbem
Allicere affatu coepit mollissima corda
Et facilem pręstare suis se ciuibus ultro,
Hos donis, illos promissis, omnibus omnes
Solicitare modis et nil dimittere prorsus,
Quo cunctis charum fieri se posse putaret.
Iam tandem parto populi uulgique fauore,
Votum pro reditu Gessura fingit ab urbe
Iuxta primorum soluendum marmora patrum,
Hebronę tumulata iacent ubi corpora sancta
Adę atque Abrahę simul Isachique Iacobique
Vxorumque una. Rex illi cęssit, ut iret
Offerretque deo promissa et debita sacra,
Esse nefas dicens, quod recte uouimus, illud
Reddere nolle deo. Tunc Hebronam ille profectus
Cum bis centeno peruenit milite. Postquam
Illic consedit, certos direxit ad urbes
Israhelitanas, populis hęc iussa ferentes,
Vt clangente tuba magno clamore salutent
Absalona sacro dignum diademate regem,
Moenibus Hebronę qui nunc circumdatus altis
Imperat atque sedens populo dat iura uolenti. [ERROR: no link :]Achitophel
Achitophel Gilone fuit uir nobilis urbe,
Artibus instructus belli. Mox Absalon illum
Accitum primo post se sublimat honore,
Vt regat ille suo semper quęcunque regenda
Consilio meliore forent castrisque domique.
Inde animi audacis iuuenis frontisque proteruę
Extemplo cędit lectas in sacra bidentes,
Necdum panda iugo detritos colla iuuencos
Immolat atque omnes dudum sua signa secuti
Coniurant spondentque fidem regemque salutant.
Inque dies populus patrię de finibus orę
Concurrens turmas augebat; agmina telis
Horrebant uariis uenientum ad moenia magnę
Hebronę. Iuueni tanto magis Absaloni
Iam conquirendi creuit fiducia regni.
Nuncius ad regem tantos deferre paratus
Solicitus uenit. Verbis rex territus eius
Et secum recolens Nathani dicta prophetę,
Cum quibus ille fuit dudum mala multa minatus
Cognata de gente sibi, decreuit ab armis
Abstinere modo iussitque recedere secum [ERROR: no link :]Dauidis fuga
Vrbanum populum. "Cędamus sedibus istis,
O mihi fida manus, ne uiribus Absalonis
Oppressi effuso pereamus sanguine!" dixit.
"Externi nunquam timui certamina belli,
Et natum nunc ecce meum exhorrescere cogor.
Me petit infestus meus Absalon. Haud satis illi
Inquinasse fuit fraterno sanguine dextram,
Per mea festinat comprendere uiscera regnum.
Cędamus tanto sceleri tantoque furori,
Cędendi dum tempus adest." Abiere uolentes
Cum Dauide simul domus omnis, omnia plebis
Agmina: Celethi legiones atque Philethi
Sexcentique uiri Getha procul urbe profecti,
Inde reuertentes, comites Dauidis ut essent
Et bello socii. Dux horum fortis Etheus
Atque animo pręstans fuerat. Conuersus ad illum [ERROR: no link :]Dauid ad Etheum
Dauid "Ethee," inquit "mentis mihi note fidelis
Constantisque animi, non est, ut nostra sequaris
Signa quidem! Solymis tutus potes aduena nostris
Esse satis. Redeas, oro, tecumque tuorum
Agmen agens media securus in urbe quiesce.
Non hęc bella Syros spectant, nec moenia uestrę
Poscuntur Gethę. Vexat discordia solam
Israhelitarum gentem. Me pellere regno
Expetit et pulso sceptris genitore potiri
Absalon. Ergo abeas et me sine fata subire
Crimine digna meo." Sic fatus protinus ora [ERROR: no link :]Etheus respondet
Perfudit lachrymis. Cui sic respondit Etheus:
"Dimisi patrios quondam, rex magne, penates
Te propter. Nunquid qui tecum prospera cępi
Hactenus, aduersa nunc pressum sorte relinquam?
Sed, peragat quodcunque uelit fortuna, sequemur
Te tergumque tuum, quoquo te uerteris, omnes.
Siue petes mortem seu uitam, numina iuro,
Nusquam abero milesque tuus morietur Etheus
Tecum una, si forte mori te uiderit, arma
Semper in omne feret maiusque pauore periclum
Pro te proque tuo, Dauid charissime, regno.
Frustra igitur suades, ut te fugiente reuertar,
Me sine te seruem." Sic fatus in agmine mansit.
Hinc ubi iam fixam mentem cognovit Ethei
Iesseides Dauid, iussit transire cohortes
Vltra Cedronis torrentes fluminis undas.
Ibant demisso non lentis passibus ore,
Profusis moesti lachrymis et lumina retro
Flectentes, natale solum dum linquere lugent
Et dulces pariter chara cum coniuge natos.
His iter ingressis iuxta iuga consita oliuis [ERROR: no link :] Sadoch Abiathar
Desertum uersus, Sadochus et Abiatharus
Ecce sacerdotes ueniunt reliquique Leuitę,
Portantes humeris diuini foederis arcam.
Censuit indignum tali se munere Dauid
Atque ait: "Hoc sacrum pignus referatur ad urbem.
Illic de nobis oracula certa petantur,
Illic quęratur, sacris modo rite litatis
Ętherio regi, quid iam parat ipse futurum.
Illum si nostri miseret iam, subtrahet istis
Suppliciis seruosque suos ad tecta reducet
Antiqui patriique soli. Sin mulcta paratur
Vlla mihi, patiar domino quodcunque libebit.
Quicquid erit, curate mihi responsa referri.
Interea latebras desertę quęrere terrę
Est animus, donec noscam, quid numina summi
Me iubeant regis." Tunc demum rettulit arcam [ERROR: no link :]Dauidis dolor
Sacra tribus. Porro turba comitatus ab omni,
Montis oliueti cliuum quum scandere Dauid
Coepisset, nudis pedibus calcabat arenas,
Ora rigans lachrymis, nigro uelamine tectus.
Hoc imitata phalanx omnis tristisque gemensque
Terga sequebatur regis. Mox forte relatum
Accepit Dauid, uafrum nimis Achitophelem
In castris residere feri ducis Absalonis
Sublatisque alte palmis orauit et inquit:
"Da, quęso, fatuam mentem, deus, Achitopheli
Consiliumque minus prudens!" Hinc montis ab ipso [ERROR: no link :]Chusus
Culmine conspexit Chusum, sibi sępe probatum
In dubiis uirtute, fide, moderamine rebus.
Hunc igitur iussit simulata mente redire
In Solymas. Inquit: "Tum te de parte fatere
Esse Absalonis. Dic, postquam uenerit, illi:
'En ego, qui fueram Dauidis fidus amicus,
Absalon, ipse tuus modo sum. Tu uiuere tantum
Me permitte tibi.' Quod si te coeperit uti,
Aggredere inde, tuo ut turbes Achitophelis
Astu consilium. Mox quicquid dixerit ipse
Absalon et quicquid tractauerit, auribus abde [ERROR: no link :]Sadoch Abiathar
Sadochi sociique eius simul Abiathari.
Hi mihi cuncta quidem per natos reddere semper [ERROR: no link :] Achimas Ionathas
Curabunt, Achimas qui sunt Ionathasque uocati."
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.