Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Previous section

Lib. IIII [ERROR: no link :]Vrbs Ceilla
Interea muros, turres et tecta Ceillę
Turba Palestinę subsidens Marte premebat.
Audiit hoc Dauid nec mente quiescere quiuit,
Vt, quos ipse suis toties deuicerat armis,
Oppugnare tribus hi pergant oppida Iudę,
In quibus una fuit urbs nobilis ista Ceilla,
Consuluitque deum, nunquid succurrere fessis
Auxilioque iuuare pios se uellet. Amica
Persensit responsa dari. Tamen arma iuuentus
Sat fore si Saulis possint uitare fremebant,
Nedum bello alias pugnaque lacessere gentes
Vt satis esse queant. Sed contra talia Dauid [ERROR: no link :]Dauid ad suos
"Quid timidi musatis?" ait "Victoria uobis
Promissis firmata dei est, cui terra polusque
Obsequium pręstant, diuisis ęquoris undis
Qui siccum monstrauit iter populumque fidelem
Inter terribiles adaperto tramite fluctus
Eduxit tutaque potens regione locauit.
Hostiles autem currus aciemque secutam
Obruit effusis laxati gurgitis undis.
Contulit hanc nostris patribus deus ipse salutem,
Non uis ulla uirum, non multę copia gentis.
Et dubitatis adhuc illius fidere uerbis,
Qui nunquam fallit, cuius ualet omnia uirtus?
En iterum responsa petam, quo certius istud,
Non mente ancipiti, quod diximus, accipiatis.
Indue sacrati niueum uelaminis ephot,
Vt rursum consulta petas rursumque preceris,
Abiathare, deum, quo nostris mensque fidesque
Confirmata magis iam gentis castra prophanę
Inuasisse uelit cupiantque leuare Ceillam
Obsidione graui et tanto seruare periclo.
Consuluisse semel nostrum fuit istud utrique,
Abiathare, satis, dubię succurrere plebi
Est opus, ignauum pellant ut corda timorem
Vulgatisque iterum redeant audacia fatis."
Quęritur ergo iterum, quę sit sententia magni
Immensique dei super hoc molimine rerum,
Et primę similis uox est audita secunda:
"Vade, Palestinos prompto certamine, Dauid,
Aggredere et muros pauidę defende Ceillę!
Nil dubita: nostro protectus numine uinces." [ERROR: no link :]Dauid liberat Ceillam obsidione
Pollicitis animi succensi talibus, arma
Expediunt cunctique simul Dauida sequuntur.
Moxque Palestinas aggressi Marte cohortes
Fundunt atque fugant, fugientum terga uerutis
Transfigunt crebrisque secant simul ictibus ensis.
Et fragor et clamor, gemitus, formido, tumultus
Hic illic sonitu uario miscetur in unum.
Ante omnes Dauid Getheo uulnera ferro
Ingeminat: nunc hunc, nunc illum sternit oberrans.
Militis atque ducis peragebat munia, forti
Tractans arma manu uitansque pericla sagaci
Consilio segnesque suis hortatibus urgens.
Hostibus euersis rediit portasque Ceillę
Ingressus magno seruatę plebis et urbis
Excipitur plausu lętusque hac sede quieuit.
Tantę autem laudis uacuas uaga fama per auras
Spargitur et Saulem peruenit ad usque tyrannum. [ERROR: no link :]Saul in Dauidem
Ex hoc ille ratus sibi iam Dauide potiri
Esse datum dixit: "Cauea capietur in illa
Iam male tutus aper. Laqueis nunc, improbe Dauid,
Impediere meis: inclusus moenibus istis
Iam nusquam effugies. Tanti uictoria stabit
Ista tibi, ut malles pugna superatus abisse
Quam sedisse loco, de quo proieceris hostem."
Extemplo acciri toto iubet agmina regno,
Vt quisquis ferre arma potest, mora nulla, secutus
Iussa ducis, properet circumdare lata Ceillę
Moenia, Dauidi nullum prębere latenti
Effugium pariterque suis intendere captis
Vincula militibus, subeant durissima turpis
Vt iuga seruitii, tanto ductore perempto.
Has tantas talesque minas tantosque paratus
Persensit Dauid, propriis neque uiribus ausus
Fidere, diuinos monitus inquirere coepit
Supplex cum sacro sic orans Abiatharo: [ERROR: no link :]Dauid ad deum
"Summe deus, quem mente colo, cui blandior uni
Sępe tuum celebrans iterato carmine numen,
Sępe tuas onerans cęsis animalibus aras,
Da seruo responsa tuo, maneamne Ceillę
An fugiam, totis quoniam modo uiribus illam
Oppugnare parat fractisque euertere muris
Rex Saul iratus nostroque infensus honori."
Tunc delapsa polo mortales contigit aures
Vox diuina monens: "Terra decedere ab ista
Ne tardes, Dauid. Si manseris, ipse Ceillam
Obsidione premet Cisides, te simul illi
Offeret infidę captum uis impia gentis."
Ergo discedens illinc Iesseius heros
Sexcentis comitatus abit belloque probatis
Militibus, loca sola uagus collesque supinos
Aruaque nota feris incerta sede peragrat
Auia quęque petens, nequando uiribus impar
Ingenti occurrat Saulis ualidęque cateruę.
Quumque illum dumeta procul Ziphea tenerent, [ERROR: no link :]Ionathas ad Dauidem
Aduenit Ionathas et sic solatur amicum:
"Ne dubita, Dauid! Diuino numine tectus
Eripiere malis uitęque pericula uinces.
Te manet eximium regni diadema superbi
Israhelitarum. Ionathas tibi honore secundus
Tunc erit iste tuus, si uiuet." Dixit, et ipse
Dicta hilari Dauid firmauit protinus ore [ERROR: no link :]Dauid respondet
Amplexusque illum "Regno mihi charior" inquit
"Semper eris. Nihil orbis habet, quod Dauid amori
Scit pręferre tuo, cunctis tu dulcior unus
Deliciis. Sine te (mihi crede) et uiuere acerbum
Et regnare foret. Quoties te cernere nostris
Concessum est oculis, quoties affarier ori.
Perpetuę labor iste fugę releuatur et ipsa,
Ipsa meam cessant terrere pericula mentem."
Talibus alloquiis inter se mutua iungunt
Oscula et inuitos digressus separat. Ibat
Suspirans Ionathas, flens Dauid mansit in illo,
Quo sese iunxere, loco, pręsentia quippe
Ambos reddebat lętos, absentia moestos.
Ziphei Prodidit interea gens impia Zipheorum
Dauidis latebras Sauli, "Rex inclyte," dicunt
"En nostris sedere locis Dauidque cohorsque,
En iuga summa tenent nemorosę rupis Achilę.
Illo si totum pariter conuerteris agmen,
In manibus tunc illa tuis tibi tradere castra
Spondemus, capto quo iam Dauide quiescas."
Hęc postquam promissa, suis ęqualia uotis, [ERROR: no link :]Saul
Rex Saul audisset, lęto sic rettulit ore:
"Summas, Ziphei, uestro pro munere grates
Non ingratus ago uobis, habeo quoque summas,
Quod tam solicito mea uota fauore iuuatis.
Ite modo, quocunque solo consederit ille,
Inspicite, ut certum quum norim, protinus illo
Accelerem et totum circumdem milite campum,
Nequa fugę clausis pateat uia. Condere si se
Sub tellure uolent, scrutabor uiscera terrę.
Inferius trusi Stygia si sede latebunt,
Erruet inde illos animi solertia nostri."
Illi ergo patrias repetito tramite sedes
Contendunt regisque feri mandata facessunt.
Tunc autem Dauida ducem fidamque cohortem [ERROR: no link :]Maonis deserta
Post Iesimutheos fines deserta Maonis,
Altorum nemorum generosi montis, habebant.
Id referunt regi post explorata reuersi
Ziphei loca multa quidem regionis opimę.
Rex uero subito collecto milite campos
Transgressus, montem peruenit ad usque Maonem
Instructaque acie coepit conscendere collem,
Ipsum cum sociis qui tunc Dauida tenebat.
Cui iam nulla fugę fuerat uia, nulla salutis
Spes nisi quam solam diuino fretus habebat
Auxilio. Quare geminas ad sydera palmas
Sustulit et tali numen cum uoce precatur: [ERROR: no link :]Dauid ad deum
"Maxime terrarum rector cęlique profundi,
Ad te confugio, te uoto supplice posco.
Insontem defende, precor. Quam Saulis iniquo
Sępe premar bello, nosti. Nunc ecce propinquat,
Enecet ut captos crudelis meque meosque.
A tam pręsenti tu nos tueare periclo!
Illa tuum toties quę texit dextera seruum,
Nunc potius cunctata nihil nos liberet isto
Ciuili exitio. Nam multo est durius armis
Cognatę gentis quam externo Marte perire."
Vix hęc ędiderat, quum Saulica substitit ala
Colleque dimisso retro cęssere phalanges [ERROR: no link :]Comparatio
Haud secus ac puppes, quę uentis uela secundis
Plena dabant, uersis repetunt mox ęquora proris
Iam sulcata suis aduersa flante procella. [ERROR: no link :]Saul
Cisides etenim montanum scandere culmen
Dum properat, subitus perculsit nuncius aures:
Arua Palestino uastari milite regni
Tota sui, uillas incendi, rura colonis
Priuari pecudumque greges armentaque uerti
In prędam, magnis turbari cuncta rapinis.
Vocibus his excitus abit tutumque reliquit
Iesseiden comitesque simul, diuina repente
Quos omnes tali seruauit gratia casu.
Ipse deo grates egit pro munere Dauid [ERROR: no link :]Petra diuidens dicta
Et soluit sua uota libens. Locus inde salutis
Disiungentis habet felicia nomina Petrę,
Rex Superum miserans quoniam disiunxit utrosque:
Istos, ne pereant, illos, ne sanguine fratrum
Inficiant dextras atque hoc se crimine damnent.
Ergo nocere tibi nequando possit iniquus,
Iustitiam serua, recti ne desere callem,
In solo spem pone deo. Si firmus in isto
Stabis proposito, summa repleberis olim
Lętitia multumque malos tolerasse iuuabit.
Quum Petra e cęlo tandem descenderit illa
Discernens mites agnos hedosque petulcos
Hosque uocans sursum, quo iam cęlestia carpant
Pabula et ęternę degustent gaudia uitę,
Ast illos sceleris conuictos atque prophanę
Mentis damnatos ad Tartara tristia trudens,
Acribus ut pensent commissa piacula poenis.
Post hęc Iesseides liquit deserta Maonis,
Cum sociis rapidum per plana et pascua gressum [ERROR: no link :]Engadi
Ad loca tuta ferens Engadi, balsama raro
Hic ubi odore fragrant et acuta cuspide lignis
Incisis manant diuini unguenta liquoris.
Iamque Palestinis tota regione fugatis
Rex Saul et pręda depulso ex hoste redempta
Quęsitum Dauida redit tria milia secum
Israhelitarum bello non segnia ducens.
Engadi penetrat, montana atque auia quęque
Scrutatur uallesque cauas saltusque profundos
Ęriasque simul rupes. Tunc forte grauatus
Pleno uentre, cauum solus diuertit in antrum
Exonerare uolens digestę pondera coenę.
Ante illum fugiens speluncam Dauid eandem
Intrarat tacitusque sua cum plebe sedebat.
De tenebris speculata uirum magis intima turba,
Protinus ad patulas Dauidis murmurat aures,
Pressa illi sed uoce loquens humilique susurro:
"Ecce dies uenit uatum promissa relatu
Responsisque dei. Vis, Dauid, protinus istum
Tradamus letho, quem solum sanguinis urget
Tanta sitis nostri nullo unquam crimine lęsum?
Nunc, nunc nos omni solui permitte periclo
Hosteque sublato tibi debita sceptra rependi." [ERROR: no link :]Dauid non permisit lędi Saulem sibi infensum
Irruere in regem stricto mucrone paratos
Iesseides uetuit dicens: "Scelus istud abesto
Hac a mente procul, diuino chrismate inunctum
Vt iubeam uiolare uirum. Vos ponite tela
Et cohibete manus! Sortem concedite nostram
Fatis ire suis. Cessabunt ista pericla,
Quum uolet ipse deus. Nobis quoque sceptra dabuntur."
Sic ait et tacitus suspensis passibus ibat
Ad regem iam iamque manens post terga sedentis
Illius apprensam clamidis disecuit oram.
Et Saul ignarus facti tenebrosa relinquens
Antra suos adiit coeptamque per ardua tendit
Ire uiam furiis ardens stimulatus et ira
In Dauida ducem nec adhuc infensus in illum
Infestusque minus. Post regem Dauid et ipse
Cum sociis latebras exit properanter opacas
Et cito pręrupti superat latera ardua montis,
Vnde inimica queat sublimior ipse tueri
Agmina et irati regis lenire ferocem
Elatumque animum submissę uoce loquellę.
Ergo illum intento gradiens clamore uocauit
Atque ex aduerso spectantem pronus adorans [ERROR: no link :]Dauid ad Saulem
Blandius affatur: "Quid me, rex magne, benignam
Dans delatorum uerbis mendacibus aurem,
Persequeris censesque tuum tam credulus hostem?
Proptereaque meę laqueos intendere uitę,
Heu, nunquam cessas et aperto quęrere bello,
Me miserum ut perimas, cui dudum certa potestas
Te data perdendi fuerat, sed sanguine dextram
Hanc scelerare tuo et tantum committere crimen
Nec uolo nec uolui. satis est potuisse uideri.
Aspice, sitne tuę decisa hęc fimbria uestis.
Quam mea nunc elata manus tibi monstrat et offert.
Ac perpende simul, siquid molitur iniquum,
Siquid agit prauum tuus hic post talia seruus.
Quem tu quam iustis disperdere niteris armis.
Is qui cuncta uidet. Superum rex, ipse uidebit.
Ipse boreę mentis tutor uindexque malignę." [ERROR: no link :]Saul
Obstupuit mutilata uidens sua tegmina limbo
Cisides animumque pium miratur in illo,
Insidiatori potuit qui parcere uitę
Ipse suę, iustam tanto quum posset ab hoste
Expetiisse necem seque excussisse periclo.
Hinc uictus pietate uiri certantis honestis
Contra arma officiis, postremo nullius unquam
Offensę memoris, sed et indulgere parati
Illis omne bonum, per quos non digna recępit. [ERROR: no link :]Saul ad Dauidem
Hęc responsa dabat: "Fateor, mitissime Dauid,
Immerito tibi me commotum. Tu autor honoris
Sępe mei nostrique simul tu gloria regni.
Hostis ego ipse tuus. Fateor me mente proterua
Ingrataque tuo nimis invidisse decori.
Et siquando dolos timui, nunc certa fidelis
Constantisque animi nos erga signa dedisti.
Ecquisnam quandoque sibi fera bella mouentem
Non periisse semel mauult quam uiuere semper?
Pro tanta pietate deus tibi pręmia digna
Conferat accipiatque preces et uota secundet.
Sed quum etiam regni tibi sit cęssurus habenas
Imperiique uices, ut plebs populusque loquuntur
Vtque canunt uates, hęc pacis foedera sunto:
Numina sancta uolo iures mihi, germina nostrę
Gentis ne tollas et stirpem in sęcula serues." [ERROR: no link :]Dauid
Annuit huic pacto Dauid. Mox pace peracta
Ipse cohorsque hilares Engadi plana relinquunt
Munitosque adeunt naturę munere colles.
Cumque sua Solymas Cisides gente petiuit. [ERROR: no link :]Samuel moritur
Interea Samuel uates Helcanius ęger
Deposuit fragilem carnis mortalis amictum.
Exanimes artus patrio clausere sepulchro
Turba Levitarum tristis Ramatheaque plebes.
Stabant ingenti confixi corda dolore
Et lachrymis perfusi oculos, lamenta sonoro
Edebant gemitu pro tanti morte prophetę.
Vtque etiam pręsens et postera nosceret ętas,
In quibus ossa locis illius tecta iacerent,
Marmoream scalptis ornarunt uersibus urnam: [ERROR: no link :]Epitaphium
"Hic situs est Samuel, uenturę conscia sortis
Cuius lingua fuit, sacer ordo, candida uita." [ERROR: no link :]Dauid
Tunc autem Dauid castro uicina Pharano
Arua tenens didicit Nabalis ouilia lana
Expoliata sua seruis tondentibus illa [ERROR: no link :]Mons Carmelus
In caulis, Carmele, tuis, qui proximus urbi
Chebronę insurgens magno petis ęthera dorso
Palmiferumque caput sub cęli nubila condis. [ERROR: no link :]Nabal diues
Iste Maonis erat Nabal ditissimus urbis,
Pręter opes alias fuerant cui mille capellę,
Grex ouium triplo maior, nec paruus equarum
Atque boum numerus. Sed tantum mentis egenus
Ipse fuit, quantum fortunę rebus abundans.
Ingenio durus, teter, cerebrosus et asper,
Moribus incultis et in omni sordidus actu.
Huius lęta sedens olim prope pascua Dauid
Quadrupedes tutatus erat. Custode sub ipso
Non armenta latro tetigit, non Martius ullas
Carpsit oues lupus, et pecudes quot pastor agebat
In dumos iubare exorto, tot deinde reuertens
Intra septa domus iam Sole cadente locabat. [ERROR: no link :]Dauid
Iesseides ideo tali sibi munere uinctum
Nabalem petiit modici subsidia uictus.
Qui missi fuerant, illi mandata fideli [ERROR: no link :]Dauidis nuncii ad Nabalem
Ore recensentes dixerunt: "Optime Nabal,
Teque tuamque domum notus certamine Dauid
Dux noster saluere iubet mittitque rogatum,
Dum pręstas operam tonsurę lętus ouili
Festaque concelebras epulis conuiuia raris,
De tantis opibus, tibi quas diuina fauendo
Indulsit pietas, aliquid digneris amico
Impartire tuo, cui per deserta uaganti
Deficere humanę iam coepit copia frugis,
Ille tuas defendit oues, dum castra teneret
Istis fixa locis quondam. Non defuit hedus
De gregibus, non agna tuis; pecuaria nemo
Diripere est ausus nec furto abducere. Miles
Innocuas tenuit, te non offendere iussus,
Ipse manus et quę tua sunt intacta reliquit.
His illum obsequiis siquid meruisse fateris, [ERROR: no link :]nota
Nunc quocunque libet dono testare. Merenti
Nam scis esse nefas si gratia nulla repensa est.
Profuit ille tuis et adhuc prodesse paratus
Est rebus. Tali quid te tribuisse pigebit?
Mittas magna licet, maius referetur ab ipso,
Hebrei quem sceptra manent insignia regni,
Si non uana sacri pandunt responsa prophetę."
Talia dicentes transuerso lumine Nabal [ERROR: no link :]nota
Spectabat tacitus. Neque enim cum mente quieta,
Siquid eum poscas, potis est consistere auarus.
Has igitur fudit turbato pectore uoces: [ERROR: no link :]Nabal respondet
"Quid mihi cum nato Iessei? Scilicet illo
Huc fugiente pecus tutum fuit. Ergo uerentur
Prędones seruum, qui nunc deserta peragrat
Et pauidus domino quęrit latitare relicto.
Ergo alimenta meis tollam tonsoribus, illum
Vt pascam, atque homines, quorum nec nomina norim,
Nec genus aut patriam, saturem modo carnibus istis,
Quas nostris iussi pueris famulisque parari?
Regnabit, dicunt, Dauid. Sed dicite: Nabal,
Progenies magni (si nescis) clara Calephi,
Vt regnes optat felicius et sua cesses
Appetere esuriens." Hęc fatus compulit illos
Nullo donatos ingratus munere abire.
Ast ubi se uidit despectum probraque passum
Mordacisque gulę conuitia Dauid ab illo,
Cui bona contulerat, quem sumptis texerat armis,
Extemplo iratus decreuit sumere tristes,
Sed forsan meritas pro tanto crimine poenas.
Feruidus ira igitur tacuit. Mox ore soluto
Ad socios conuersus ait: "Fidissima nostrę [ERROR: no link :]Dauid in Nabalem ingratum
Robora militię, quo munere uestra rependit
Obsequia ingratus Nabal, iam cernitis omnes.
Ecce preces nostras despexit et ore procaci
Vos uestrumque ducem carpsit temerarius ille
Haud minus audenter quam si uilissima cuncti
Mancipia essemus seu quicquam uilius illis:
Non noti uirtute uiri, non hoste timendi
Iam toties uicto. Qui simus, nouerit ille
Per sceleris poenas. Nostro delebere, Nabal,
Quos temnis, ferro. Dirę petulantia linguę
Et tua tota domus tecum subuersa peribit
Et pecus omne simul." Post hęc accingit acuto
Ense latus reliquosque iubet iam tela parare
Seque sequi, scelus ingrati ut castiget, euntem.
Turba quater centena virum sua terga secuta est,
Omnes instructi ad pugnam et certare parati,
Bis quoque centenis ad castra tuenda relictis.
Interea quidam Nabalis forte bubulcus
Vxori ipsius rem defert, qualiter ille
In Dauida ducem iactarit probra, ministris
Illius insultans paucasque petentibus escas
Vt dederit celerem tumido clamore repulsam.
Inde, nisi ipsa nihil prorsus cunctata sagaci
Consilio occurrat, speret domuique uiroque
Et magnam cunctis unius crimine cladem. [ERROR: no link :]Abigail Nabalis uxor
Abigail fuerat mulieri nomen. Honestas
Et pudor et placidę tranquilla modestia mentis
Eius erant comites, oris quoque iuncta decori
Plurima facundę fulgebat gratia linguę.
Ergo maritalis manifesta insania facti
Angere cordatę mulieris pectora coepit.
Illo inconsulto cum multis obuia donis
Dauidi ire parat. Pueros pręcedere iussit,
Ipsa sedens dorso post illos ibat aselli.
Dona fuere quidem raptim pro tempore sumpta:
Bis centena Ceres, Cereris cum panibus utres
Hyrcini gemini Baccheo munere pleni,
Cum uerubus quernis ueruecum corpora quinque
Pinguia, iamdudum calidis assata caminis
Et totidem satis demensę uasa polentę
Vuaque passa simul, centum distincta maniplis,
Bis centum massę caricarum. Talia cuncta
Ante illam serui Archadicis imposta caballis
Festini urgebant, quum montis plana propinqui
Iungentes molli cernunt descendere cliuo
Armatam iuuenum turmam ductore feroci,
Tendentum celeri uelut in certamina cursu.
Agnoscunt Dauida ducem. Tunc protinus ipsa [ERROR: no link :]Abigail placat Dauidem
Desilit Abigail, quo iam ferebatur, asello
Et uenerata uirum uenientem prona salutat.
Sternitur ante pedes miserando prouida gestu
Flebilibusque modis atque illum talibus orat:
"Inclyte dux Dauid, Superum qui rege fauente
Bella geris gentemque domas idola colentem,
Te prostrata rogo, perpendas quam sit iniquum,
Vt multi insontes unius crimine stulti
Plectantur culpamque luat gens inscia culpę.
Illius en ego sum Nabalis flebilis uxor,
Dementis stupidique uiri, uecordia cuius
Te bene de nobis meritum proscindere uerbis
Ausa est indignis. Quid enim non improbus audet
Insignisque furor? Famulos quod miseris illi,
Nosse ante haud potui atque ingratę audacia mentis
Me certe latuit, post factum talia noui.
Tunc absens etenim fueram doluique fuisse
Absentem, nam tale nihil contingeret olim.
Ipsa ego cuncta tuis curassem congrua uotis,
Officio poscente tuo. Nam plurima semper,
Quum multa exoluam, tibi me debere fatebor.
Quicquid habemus enim, nostra est possessio, munus
Sed, dux magne, tuum. Tamen est pro munere tanto
Facta offensa tibi. Facta est, iam uertere nemo,
Ne sit facta, potest. Qui fecit, non bene sanę
Mentis erat. Nunc ipsa tuis oransque precansque
Aduoluor pedibus. Veniam mihi criminis huius
Ancillę concede tuę dignareque dona
Accipere hęc oblata tibi, quę nempe fatemur
Inferiora tuis in nos, dux optime, factis,
Non spernenda tamen, quum nos atque omnia nostra
His adiuncta tuos tibi iam seruentur in usus.
Quos ita deuinctos retines si perdere pergas,
Ipsi cumque ipsis tua iam benefacta peribunt.
Sin quoque peccantem intactum dimittere malis
Quam punire, magis placidę clęmentia mentis
Addita peccanti forsan memorabitur olim
Quam prius insonti collatum munus amico.
Hoc tibi cum multis commune est, rarius illud,
Vt quisquam lęsus iusta se temperet ira
Et facile exhibeat ueniam poscentibus. Ergo
Adde tuis cumulum tam multis laudibus istum,
Vt nihil his desit. Quisquis nunc inuidet, illum
Esse tibi infestum iam tandem, credo, pudebit
Incipietque tibi mutata mente fauere,
Quum per cunctorum te ferri uiderit ora,
Non pietate minus quam forti pectore clarum."
Protinus ira furens blanda lenita loquella
In Dauide fuit. Verborum sensibus ille
Ornatuque simul captus formęque decore
Placatur. Precibus uenia est concessa petentis
Et promissa fides, et lęto munera uultu
Cuncta accepta quidem Dauidi, non quia rebus
Talibus indiguit, dum per loca sola vagatur
Cum tot plebe uirum, sed ne delata refutans
Credatur coeptum nondum posuisse rigorem.
Atque his astanti respondens Abigaili [ERROR: no link :]Dauid ad Abigailem
Exhilaratus ait: "Summas ego debeo grates
Ętherio primum, qui temperat omnia, regi,
Summas deinde tibi. Dedit ille repente profectis
Hic hodie ut fieres armatis obuia nobis.
Tu dulci eloquio uerbisque potentibus oris
Placasti ingentem nostris in cordibus iram,
Qua succensus ego petulantis crimina linguę
Et nimis ingratę scelerata obliuia mentis
In Nabale tuo properabam protinus ultum.
Hanc, hanc illius foedassem sanguine dextram!
Sed neque solius contentus cęde ruissem
In genus omne suum pariter grassanteque ferro
Orba domus dominum lugeret, pignora, seruos
Et mutas pecudes, catulis, mihi crede, nec ipsis
Parcere mentis erat. Tibi nunc ea cuncta remitto,
Cedo cuncta tibi. Tali tua munera lege
Insuper accipio, si me mea fata sequentur,
Vt quandoque tibi sim multo plura daturus.
Nunc secura uale, cuius sapientia rara,
Pręstans eloquium, mens mitis teque tuosque
A tam uicinę reuocauit limine mortis."
Hęc ubi dicta, pius conuerso milite Dauid
Ad sua castra redit gaudens, quod sanguinis expers
Innocuasque manus pacataque tela referret.
Ipsa quoque Abigail Carmeli pascua montis
Magnorum compos uotorum lęta reuisit.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.