Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Previous section

Lib. VI [ERROR: no link :]Saul
Post hęc non multo iussit sua signa moueri
Iudeę rector gentis uallosque reuelli.
Descendens igitur Gelboa, transtulit agmen
Iezrahelitanę ad fontes et flumina terrę,
Ne foret ante siti miles superatus anhella,
Quam tempus pugnam torquendaque tela uocaret. [ERROR: no link :]Achis
Achis et ipse suas audax iubet ire phalanges.
Ergo Sunę campis omnes post terga relictis
Festini properant alacresque in pręlia tendunt
Agmine quadrato. Dauidica turba cohorsque,
Postremum sortita locum, munibat eundo
Regis utrumque latus, frontem quoque tergaque regis
Protegere atque animis audacibus illa tueri.
Poscere iam pugnam cuncti uibrareque tela,
Exertare manus uultumque efferre ferocem,
Succlamare etiam terrereque uocibus hostem.
Inde Palestinos chiliarchas pungere coepit
Inuidię stimulus. Non ęqua mente ferebant
Pręponi externos et quam se pluris haberi. [ERROR: no link :] Achis duces inuident Dauidi
"Quidnam" aiunt "uelit ista cohors, rex inclyte, tecum
Hebreę plebis, recutiti et copia uulgi?" —
"Nunquid nescitis bello Dauida probatum"
Achis ait "Saulisque ducem, mox nostra secutum
Signa diu fidumque mihi multumque superbo
Infensum Sauli?" Turbati corda furore
Exclamant omnes: "Redeat dux iste locosque
Possideat, quibus est abs te donatus abunde!
Pręlia nobiscum tantum desistat adire
Et certare simul. Quis enim confidere tuto
Iudeis poterit, Iudeis bella mouendo?
Suspicio est igitur, ne, dum miscebimus arma
Atque tuum contra connixi stabimus hostem,
Iste suis, o rex, te primum sauciet armis
Atque hinc nostra sequens discindat uulnere terga.
Quicquid erit, notum minus ecce pauescimus hostem [ERROR: no link :]nota
Quam fidei socium suspectę. Fictus amicus
Tunc magis offendit, quum multum profore nobis
Speratur uirtusque patet male cauta periclo.
Et quanam ratione alia placare furorem
Iste sui poterit regis, nisi sanguine nostro
Et nisi cęde tua? Simul est utrumque timendum.
Quid non audebit, de quo cantare solebant:
'Saulis mille uirum percussit corpora dextra,
Mille autem decies Dauidis splendida uirtus?'
Quo plus laudis habet, plus est exinde pericli."
Sermo molestus erat regi, neque credere quicquam
De Dauide mali poterat. Tamen ipse suorum
Vocibus impensus cęssit, ne forte reclament
Auersisque animis detrectent pręlia belli
Pręsentis, uel stare negent ultroque recedant.
Excitum propius tunc demum talibus illum [ERROR: no link :]Achis ad Dauidem
Alloquitur dictis: "Nihil est, charissime Dauid,
Quod de te dubitem. Nota est uirtusque fidesque,
Quas mihi testantur toties ex hoste relatę
Exuuię et regni protectio sedula nostri.
Interea nec culpa leuis tua facta notauit,
Sed de me semper belle sancteque fuisti
Promeritus factusque mihi es per talia charus.
Militię proceres istis decędere castris
Te tamen ecce uolunt: illis parere necesse est.
Ergo tuos tecum tollens, seu uis Sicelechum,
Seu uis ipsa meę retro pete moenia Gethę,
Vt tandem cessent nostrę mala murmura turmę."
Hic quoque Dauidi deus affuit. Inde reuerti
Iussus quippe fuit, ne gentis signa prophanę
Sponte sequens populumque sacris rituque fidelem
Cognatumque sibi contra stans impius esset. [ERROR: no link :]Dauid recessit
Exurgens igitur supremę tempore noctis,
Excitat ipse suam et secum iubet ire cohortem,
Atque ubi adhuc dubię clarere crepuscula lucis
Coepissent, properant illis excedere castris
Dux Dauid iuuenumque manus retroque petentes
Arua Palestinę, subeunt regionis et oras.
Ast Achis regis directis cursibus agmen
Iezrahelitanos, hostilia terga secutum,
Accessit campos. Saulis cęssere phalanges [ERROR: no link :]Saul uictus
Dilapsosque fuga Gelboę proxima montis
Culmina suscipiunt. Sed uictrix turma secuta
Ardenterque premens, illos euertere contis
Coeperat, hos gladiis aliosque ferire sagittis.
Sternuntur passim, colles clamore resultant
Armorumque sono, cruor effluit undique riuis.
Inde globum Saulis legio pilata feroci
Impete perrumpunt. Contra stetit acer in armis [ERROR: no link :] Ionathas occiditur
Et Dauidis amor Ionathas: conuersus in hostem
Se tegit ingenti clypeo simul et rotat ensem.
Mox tamen hostili circumdatus ille corona,
Corruit accepto transfixa per ilia ferro.
Infelix iuuenis moriens Dauida uocabat,
Absentem Dauida suum. De morte doloris
Nil habiturus erat, saluum si posset amicum
Ante uidere oculis quam tristi cędere fato.
Iuxta illum fratres, genitus prius Aminadabus.
Posterius Melchis cęsi fugere sub umbras. [ERROR: no link :] Saul
Et Saul ipse pater, lethali saucius ictu,
Dum fugit, armigerum rogat ipsum, uulnere uulnus
Accumulet ferro, ne uiuum colligat hostis
Coniiciatque ferox in turpia uincula captum.
Id tamen et iussus timuit committere seruus.
Ille morę impatiens, conuersę protinus hastę
Incubuit. Sed dum misere superincubat, alter
Accessit fugiens et adhuc in carne morantem
Cunctantemque animam repetito propulit ictu,
Obstrictus regis precibus. Mox armiger ille,
Mortis heri consors fieri quum uellet, et ipse,
Ipse suum aduersa transegit cuspide corpus [ERROR: no link :]Seruorum amor in dominos
Atque comes illi nigrum descendit ad Orcum.
Talis erat Gracchi Philocrates (uera Latini
Si referunt fasti), tanto quoque nomine dignus.
Pandarus ille etiam talis, quo Cassius usus
Dicitur, Augusti quum uictus uincla timeret.
Ambo isti dominis uitam rapuere rogati,
Ne raperet uiuos inimici sęua potestas
Atque infensa manus. Sua mox in uiscera ferrum
Condunt nollentes illis superesse peremptis.
Magna hęc seruorum pietas, sed maius amoris
Armigeri specimen: ne regis sanguine dextram
Polluat, illius tunc iussa facessere cauit,
Nec tamen extincto uoluit uixisse superstes. [ERROR: no link :] nota
Siqua autem talem nobis contingere casum
Fors dabit, affectus iusta ratione regendus
Tunc erit arcendęque manus a cęde nefanda,
Quam lex sancta uetat. Sed nec permittitur ulli
In sua fata suis uiolenter uiribus uti.
Nonne etiam maior uirtus et fortior illa est,
Vincere quę mauult durissima quęque ferendo,
Quam quicquam metuens ignauam arcessere mortem?
Illa dies igitur cęsorum corpora uidit
Israhelitarum misereque iacentia passim
Per siluas, per plana soli perque inuia saxa.
Quo Saul ipse loco, Saulis simul armiger illo
Conciderant. Alio iacuere cadauera campo
Natorum, moriensque suam spectare nequiuit
Prolem Cisides, seruo comitatus obiuit.
Deuictum Saulem quum nuncia fama referret,
Incessit populos terror: fugit accola uallis
Et qui Iordanis seruabant proxima ripis
Oppida desertis subita formidine mortis
Effugere procul. Vacuas ingreditur urbes
Victrix turba uirum et coepit dominarier illis.
Ergo Palestinę concessit subdita genti
Iudei pars magna soli: castella fragosis
Collibus imposita et latis circumdata fossis
Moenia, frugiferę ualles et pascua rura
Quique fluunt sparsis riuatim fontibus horti
Et uario rident florum herbarumque colore. [ERROR: no link :]Comparatio
Attalicis similes auleis, siue tapetis,
Niliacus nobis quę mittit picta Canopus.
Talia multa timor uenienti cęsserat hosti,
Nullo obstare auso, nec se defendere telis
Tutarique armis, quando tot fortia bello
Corpora Gelboo cecidisse in monte sciebant. [ERROR: no link :]Mane
Postera lux radiis nocturnas dispulit umbras,
Coeperat et uolucrum uibratus gutture cantus
Audiri montisque procul splendescere culmen,
Quando Palestinus surgens exercitus omnis,
Pręsidio tantum super oppida capta relicto,
Nota retro petiit Gelboę culmina rupis
Iudeas lecturus opes atque arma iacentum.
Illic uisa trium natorum corpora primum [ERROR: no link :]Ionathas
Cisidę Saulis. Ionatham recubare supino
Corpore conspiciunt. Clypeum gladiumque tenebat
Tunc etiam infelix ineratque ferocia uultu
Exangui gelidosque iacens disiecerat artus. [ERROR: no link :] Aminadab
Aminadabus erat proiectum in puluere corpus,
Sanguine concreto sparsumque cruore cadauer
Et capite exciso truncum. Sed cuspide guttur [ERROR: no link :]Melchis
Fixum Melchis habens genibus contexerat ora
Atque iacens modicum sese sinuarat in orbem.
Hos armis tunicisque simul spoliare cruentis
Primum festinant et corpora nuda relinquunt.
Inde alios aliosque petunt tolluntque uiritim [ERROR: no link :]Saul
Cunctorum exuuias. Saulis mox nacta cadauer
Turma ferox, exangue caput diuulsit ab illo
Purpureosque tulit misere recubantis amictus
Loricamque auro contextam cingulaque auro
Fulgida et aurati discinctum tegminis ensem.
Truncus nudus erat, modo qui tam lata superbus
Regna tenens populos nutu terrebat et urbes. [ERROR: no link :] nota
O quam stulta hominum dominandi et uana cupido!
Viribus hoc opibusque petunt uitęque periclo,
Vna simul totum Sauli quod sustulit hora. [ERROR: no link :]Sintopolis antea Bethsana
Bethsanę murus, cui nunc Sintopolis urbi
Est nomen, tenuit suspensa cadauera regis
Natorumque eius. Media testudine templi [ERROR: no link :]Deus Astharoth
Ante deum, quem gentes Astharota uocabant,
Regia suffigunt spolia et rem carmine signant. [ERROR: no link :]Achis uictor
Duceret eximium quum uicto Saule triumphum,
Ista suis Achis uictor diis dona dicauit. [ERROR: no link :] Iabitę
Corpora Iabitę furati nocte tulerunt
Ad patriam Iabim (Galada stabat in ora
Vrbs Iabis summo sublimis et ardua colle
Trans Iordanis aquas). Frondes ramosque cupressi
Congessere super suppostoque igne cremarunt.
Deinde, pyra extincta, legerunt ossa calenti
De cinere atque eadem candentibus erruta prunis
Conspicuo posuere loco, quem frondea silua,
Quem fons irriguus, quem tellus nobilitabat,
Herbarum assiduo gaudens et lęta uirore,
Non procul a Iabis muris. Ibi tecta sepulchro
Septenos luxere dies: funebris amictus
Humentesque oculi, querulo quoque nenia cantu
Indubitata dabant non parui signa doloris. [ERROR: no link :]Dauid reuersus Sicelechum
Dauidem interea Dauidiademque cohortem
Tertia lux tandem Sicelechi reddidit agro.
Abductis uastam uiderunt ciuibus urbem
Incensamque igni. Paulo ante inuaserat illam
Amalechitarum sumptis gens fortis in armis
Prędatrixque simul longisque assueta rapinis.
Seruarat fuga sola uiros. Pueri atque puellę,
Vxores matresque uirum sub uincla coactę
Hostis in arbitrium sese cęssisse uidebant.
Heu miserę natos linquentes atque maritos
Atque patres, manibus plangebant pectora duris,
Nec cessant laniare comas, nec carpere uultus
Sanguine foedatos, undanti lumina fletu
Et lachrymis implere sinus et spargere tristes
Cum gemitu uoces longi uariique ululatus.
Quumque sonos rupes uicini montis eosdem
Redderet obiectu saxorum culminis alti,
Difficile est dictu, quantum miserabile carmen
Exinde humanas surgens ueniebat ad aures.
Qui reliqui fuerant, compuncti corda dolore
Flebant. Ipse suas fleuit Iesseius heros
Vxores, captiuas ambas, Abigailem
Achinoenque simul. Tristi plebs acta furore
Insultare duci causamque hunc esse malorum
Dicere, quod poterat qui pręsens esse saluti,
Absens absentes prędam dimiserit hosti
Tradideritque simul. Manibus uix temperat amens
Cocio, sed fato Dauida tegente quieuit. [ERROR: no link :]Dauid
Ille ergo indutus sacratum protinus ephot,
Aggreditur rogitare deum, possetne repenti
Cursu castra sequi latronum ipsosque rapinis
Exuere. Vtque sibi cęlestia numina certis
Annuere agnouit signis, citat agmina promptus
Sexcentena uirum. Quorum pars tertia lassi
Vixque iter emensi medium ad Besora fluenta
Subsistunt reliquique ducem Dauida sequuntur.
Flumine transmisso campos adiere patentes, [ERROR: no link :]Quidam Ęgyptius occurit Dauidi
Quando uisa uiri, macie confecta suprema,
Obuiaque effigies. Miserando pabula gestu
Postulat, ore loqui nimium languente nequibat.
Tunc data sunt illi caricarum massa, maniplus
Passę uuę panisque recens et pocula lymphę.
His reuocat uires. Dauidi deinde roganti
"Ęgypto genitus sum" dixit "mancipiumque
Cuiusdam magni modo principis Amalechitę.
Qui nunc cum multis per rura aliena uagatus,
Abduxit prędas, Sicelechum uertit in ignes
Atque Palestinos fines populatus abiuit
Meque hic ęgrotum properando sponte reliquit.
Iamque fame infelix, et non langore peribam
Corporis ęgroti. Vestro nunc spiritus omnis
Stat meus auxilio, uestro nunc munere uiuo.
Tertia nanque dies teritur mihi sedibus istis
Quęrenti frustra pariter potumque cibumque.
Qui sim, iam nostis. Seu me seruare uelitis,
Arbitrii uestri est, seu certę tradere morti."
"Nil dubites iam" Dauid ait" modo ducito ad istam
Tu nos prędonum turmam. Seruabere liber
Iamque ibis quocunque uoles formidinis expers
Securusque tui, tibi cęli numina iuro."
Hoc duce pergentes superatis collibus ultra
Arua Palestinę turmam uidere sedentem
Lateque effusam uirides recubare per herbas.
Illic esse rati se tutos, uina coronant
Indulgentque epulis, conuiuia festa facessunt,
Ob prędam lęti. Dauidis turbine magno [ERROR: no link :] Dauid uictor
Improuisa phalanx medios irrumpit in illos.
Strictis res geritur mucronibus. Ampla repenti
Cęde repletur humus mensęque thorique cruore
Sparguntur passim. Sessorum corpora iuxta
Cęsa cadunt, clamorque uirum strepitusque uolantum
Vndique telorum, inflicti quoque comminus ictus
Crebrescunt magis atque magis, superintonat ęther
Et reboant ualles et mons collesque resultant.
Exultat uictrix acies latroneque uicto
Raptas cogit opes, hominum pecudumque receptos
Colligit usque greges. Dauidi est utraque coniux
Reddita, multa uirum subito data milia letho.
Sola quater centum iuuenum manus ardua scandens
Dorsa camellorum, fugeret dum prępete cursu,
Euasit tanti manifesta pericula belli.
Ibat Dauid ouans, redimitus tempora lauro,
Insigni quoque uectus equo, tota agmina circum,
Omnes et spoliis et telis hostis onusti.
Cumque illis pueri, mulieres atque puellę,
Iamdudum captiua manus, nunc libera, tendunt
Ad patrium remeare solum (mora nulla), citato
Quisque gradu properat propriosque subire penates
Solarique suos, ut quos tristauerat atrę
Sortis conditio, mutatę gaudia lętos
Continuo reddant et palmis plaudere cogant
Et suscepta deo iubeant persoluere uota.
Atque ubi peruentum est propius Besora fluenta,
Bis centena cohors, illis quę fessa resedit
In ripis, uisum surgens Dauida salutat
Seque illi penitus coniungit. Cętera turba,
Non omnis, sed uexat amor quos ęris habendi.
Reclamant. "Dabimus nihil his" dixere "bonorum,
Quę uehimus! Quoniam quos nunc absentia pugnę
Fecerat exortes, nostrę quoque iura rapinę
Nequaquam cędi decet his. Vxoribus ergo
Contenti et natis acceptis, cętera nobis,
Nostrorum capitum discrimine parta, relinquant." [ERROR: no link :]Dauidis iudicium
Haud ita Iesseidę uisum, cui cura tuendę
Fraternę pietatis erat. "Victoria." dixit
Hęc modo diuino nobis collata fauore est,
Nec magis ipse deus uobis fauisse uidetur,
Qui magnis animis nixi pugnastis in hostem,
Quam quos inuitos casus residere coegit
Imperiumue ducis. Quum sic euenerit, ergo
Ęque participes prędę debere tuentes
Impedimenta uiros iubeo casuque relictos,
Vt qui mortiferę subeunt discrimina pugnę."
Ex hac ista die lex est seruata perennis
Militibus sociisque simul tractantibus arma.
Altera lux omnes Sicelecha sistit in urbe
Et uirides palmas et laurea serta gerentes. [ERROR: no link :]Dauidis laus
Dauidi laudes gratesque a ciuibus actę,
Dauidis nomen iuuenesque senesque canebant
Per fora perque domos, per compita cuncta uiarum:
Solum hunc inuictum, quo sospite nullius arma,
Nullius insidias metuant, sed iam omnia sperent
Ad uotum fluxura sibi iocundaque semper.
His aliisque simul celebrabant undique uerbis
Virtutem animumque ducis. Tamen ipse suorum
Gestorum laudem cęli terręque potenti
Attribuit domino semper gratesque peregit.
Diuersisque locis quum munera mitteret, inquit:
"Ista deus nobis indulsit, non mea uirtus,
Quę uobis mittenda quidem curauimus ipsi,
Vt uos thure sacro pecudumque cruore litantes
Pro bene re gesta grates referatis eidem."
Porro urbes, quas ipse suis donasse refertur [ERROR: no link :]Vrbes quibus Dauid misit dona
Muneribus, sunt hę: diuum domus inclyta Bethel,
Sublimis Ramoth, muris firmissima Gether,
Aroer, assiduis Arnon quam circuit undis,
Contemptrix lethi Sephamot consorsque doloris
Esthama sępe grauis, mercatrix improba Rachal,
Inde dei metuens Hierameli, ęraria Ceni.
Nobilis Asa lacu, sita montis uertice Rama,
Se peccasse dolens Athac Hebronque iugalis
Et magico infamis cantu, loca denique cuncta,
Cum quibus hospitii Dauidi iura fuere
Et quę iam sancto Solymarum subdita regno,
Submissa uitale iugum ceruice ferebant,
Falsorum contemnendo simulachra deorum,
Suscepto ueri uenerandi numinis usu
Moreque sacrorum. Iam tertia coeperat orbem
Illustrare dies Dauide a cęde reuerso [ERROR: no link :]Nuncius cladis Israhelitanę
Amalechitarum, quum tristis nuncius illi
(O quam festino turbantur gaudia luctu!)
Aduenit memorans Gelboi funera belli
Innumerasque neces magno certamine plebis
Iam dudum uictę, Saulis quoque regis acerbam
Et Ionathę sęuam per plurima uulnera mortem.
Horum de casu quęsitus plura duorum
"Ecce fugam capiens" inquit "per deuia saxa
Montanę rupis, regem tunc forte iacentem
Offendi proprio transfixum pectora ferro.
Viuus adhuc altosque ciens sub corde dolores,
Vt me uidit, ait: 'Sic te sors temporis huius,
Quisquis es, eripiat capitis uitęque periclo
Dissimilemque meę pręstent pia fata quietem,
Hanc mihi luctantem pellas de corpore uitam
Protinus ense tuo, quo mortis morte dolores
Ocyus excedant. Animam miseratus anhellam
Solue suis uinclis, da iam requiescere lassę'.
Percussi iugulum, fateor. Tunc protinus ipse
Liquit humi exanimes discedens spiritus artus.
Iamque propinquabat fugientum terga sequendo
Turma ferox, rapui regis diadema decorum
Armillamque simul rapidoque euadere cursu
Contendi, euasi, Sicelechi tecta petiui,
Tale tibi ut referam facinus, dux inclyte Dauid.
Vtque fidem pręstes, uideas si dextera Saulis
Hoc insigne tulit, uel si capitis uenerandi
Hoc gestamen erat." Deprompsit talia dicens [ERROR: no link :]Dauid Saulis necem dolens
Armillam auro contextam gemmisque coronam.
His uisis stupuit Dauid motusque dolore,
More suę gentis manibus discindere coepit
Vestes ipse suas. Hoc ipsum cętera turba
Tunc imitata, sinus pariter lacerare fluentes,
Flebilibus lamenta modis componere, corde
Suspirare graui, lachrymis perfundere uultus,
Nil toto gustare die Ionathęque dolendo
Cisidęque uicem, casus clademque nefandam
Israhelitarum, populi plebisque ruinas.
Deterso fletu Dauid sublata parumper
Ora hominem uersus flexit cuiasque rogauit
Ille foret, tam dira sibi qui nunciat acta.
"Externi generis sum," rettulit "Amalechita [ERROR: no link :] Dauid ad cladis nuncium
De genitore satus, uestratia castra secutus."
Dauid ait: "Quare diuino chrismate sacrum
Extenta uiolare manu ferroque ferire
Ausus es, o nimium, nimium temerarie? Non te
Regia maiestas, non nominis, impie, splendor
Retraxit monuitque manus frenare proteruas?
Hiccine honos nostris debetur regibus olim,
Vt quos ipse deus plebi populisque regendis
Pręficit, inflicto premat illos uulnere seruus?"
His dictis miles ferratę cuspidis ictu
Perforat illius costas Dauide iubente.
Corruit ictus humi, fluxit de uulnere sanguis
Vitalisque uigor pariter cum sanguine fugit.
Iesseides super extentum tellure cadauer
Exanimesque artus astans "Tua crimina" dixit
"Ecce caput pressere tuum, quum tu ipse locutus
Te contra fueris, coram confessus iniquum
Atque immane scelus, sacro perfusa liquore
Membra perisse tua, seruorum pessime, dextra."
Mox inde auersus, Ionathę Saulisque cruenta
Secum fata dolens tales dabat ore querelas: [ERROR: no link :]Dauidis lamenta
"Heu generis miseranda mei fortuna! Feroces
Robustique uiri, Iudeę fortia bello
Corpora, conflictu perierunt cuncta sub uno
In cliuis, Gelboa, tuis. Quid agetis inertes,
Quid turba imbellis regi ducibusque superstes?
Quis tua, ne rapiant hostes, pecuaria post hęc
Defendet? Quis deinde tuos tibi proteget agros,
Hos inimica manus ne uastet? Denique muros
Quis fidens animi tutabitur, omnibus una
Fortibus amissis et dira cęde peremptis?
In quos Achis atrox grassatus, sanguine nostros
Impleuit colles et siluas ossibus altas.
Proh, Gelboa nocens, nec ros, nec fertilis imber
In tua dorsa pluant, siccentur amoena uireta,
Arescant herbę, desit quod rusticus olim
Colligat et prono quod grex detondeat ore!
In te strata iacent Saulis sublimia membra
Vili humilique loco, ueluti de plebe prophana
Vnus et ipse foret, qui dudum insignia regni,
Sceptra manu gessit, sancto sacratus oliuo.
In te procubuit Ionathas quoque, regia proles,
Victor et ipse uirum. Ionatha charissime, quo te
Prosequar affatu? Quali lamenta mouebo
Ore miser? Quanto referam tua funera fletu?
Cuncta simul periere mihi solatia tecum.
Tu mihi in aduersis requies, dulcedo secundis,
Spes dubiis fueras, in magnis sępe periclis
Tu uitę tutella meę, tu causa salutis.
Nunc sine te nil dulce mihi: moerore replebor,
Quo me cunque feram. Sed si tua scilicet una
Mors mihi perpetuos fuit allatura dolores,
Quanto flenda magis tantis comitata tuorum
Funeribus fatoque patris populique ruina?
Talia, fama, sile! Getheam nullus ad urbem
Cladis rumor eat, dispendia nesciat ista
Ora Palestinę terrę, non Ascalon istud
Audiat ipse nefas, nostrorum sorte malorum
Infensus semper nobis ne gaudeat hostis!
Quis tamen ista teget? Nullus patet angulus orbis,
Qui non plenus erit tam diri murmure belli,
Tam grauis erumnę tristi moestoque relatu
Barbaricis etiam populis gentique ferinę.
Me si tantarum capient obliuia rerum,
Nulla tamen Ionathę nomen mihi subtrahet ętas,
Non robur iuuenile uigens, non ęgra senectus.
Quumque uolet nexus mors soluere corporis huius
Infernosque uidere locos me iusserit, illic
Tunc primum, Ionathas noster qua sede moratur,
Inquiram daboque amplexus atque oscula, siquid
Tale dari poterit iam carne carentibus umbris.
Illi me comitem, quoquo se uerterit idem,
Pręstabo laterique latus sociabitur omni
Tempore, collatis ultro citroque fruemur
Dulcibus alloquiis, donec felicius ęuum
Ętherii pietate patris traducere nobis
Translatis supera cęli continget in aula,
Angelicis ubi iuncta choris humana propago
Diuino felix uisu semperque beata
Fiet et in nullo claudet sua gaudia sęclo."
Talia iactando, manantia lumina fletu
Nunc demittit humi, nunc alta ad sydera tollit, [ERROR: no link :]Comparatio
Nunc uertit circum. Veluti qui uulnere lęsus
Lethali dubię cupit omnia pharmaca uitę
Impendisse simul, medicos perquirit et omnes
Poscit opem, sic se uoluendo Dauid agebat,
Nullo ęgram curare ualens medicamine mentem.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.