Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Iesus Christus MCCCCCX, die XXII Augusti. Thomae Nigro, canonico archipresbyteroqve Spalatensi, Marcvs Marvlvs in Domino salvtem

Quoniam per figuras quasdam et similitudines ueri simplicium animis efficacius influere soleant pręcepta uirtutum, eisdem ego aliquid spiritalis utilitatis insinuare cupiens quinquaginta parabolas nuper mecum meditando composui, maxime Domini nostri exemplo prouocatus, quem hoc dicendi genere ad plebem usum Euangelia testantur. Hunc morem a Syris et pręcipue Palestinis in omni fere sermone fuisse seruatum diuus Hieronymus in suo super Mattheum commentario affirmat. Nunc et a nostri temporis uiris religiosis, qui in ecclesiis ad populum declamant, usurpari uidemus. Istos igitur imitari hoc opusculo uolui, quod nunc ad Te mitto, Tuum exigens iudicium, ut, si probaueris, edere non formidem neque ullos inuidorum morsus perhorrescam. Si enim uel uni Tibi, uiro eruditissimo probatissimoque et ecclesiastica archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur.

Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te 389 impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas.

Vale!

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.