Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
MARCI MARVLI QVINQVAGINTA PARABOLAE INCIPIVNT
De fide Christiana. Parabola I
Erant puellae tres, quarum nomina haec: Veritas, Dubietas, Falsitas. His occurrens homo
quaesiuit uti sibi iter ostenderent Hierosolymam uersus pergere uolenti, ne ignarus erraret.
Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram
neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa
Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego, inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi.
DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II
Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto
fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo
fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae
in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis
cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis scrupulo corrupta habetur. Nam et frugiferae arbores, cum in aliqua radicis parte laesae fuerint, fructus suos ante maturitatem ad terram demittunt. Virtutum radix fides est. Ea si quicquid titubauerit, frustra beatae immortalitatis fructus speratur, cum scriptum sit: Spes impiorum peribit.
DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola
Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo expectationis errore resipisci uoluerunt. Haec parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate
exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum
prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis
DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV
Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis
insciae oues consortium ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum
sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura erat, cum pecudum numerum
Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem
DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V
Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret
discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis
fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur
et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo
superauit. Cum enim reliqua Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis
ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi
huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut
Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum DE CHARITATE ERGA
DEVM ET PROXIMVM Parabola VI
Erat cuidam regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum suum diligebat, Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit. Talis est omnis, qui mandatum illud implet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII
Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis
rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide
naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam
foede Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus,
inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et
calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo
incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii
DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII
Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando
uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies
uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius
tempestatis passus est iniuriam. Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto
bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat
contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae
mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat
simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non
potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant
opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque
ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem:
Pax multa
DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX
Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum
dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua
magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam
aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod
reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum
tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo
seipsum contempsit, ut Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum
genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad oues uenit, mundi huius angustias
pati uoluit, ut homines de angustiis eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem
sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur,
clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;
non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis
aeternae. Ea
DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X
Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore
stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum
inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam
inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione
quam illi Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in
mari fluctuant, quia bona
DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI
Duo reges erant contrariae penitus inter se naturae propositique diuersi. Alter seruos suos
die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro
concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere
sinebat, Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum, quasi dies una est, in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen --- o, humanarum mentium caecitas! --- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno semper tribulari quam hic modicum fatigationis perpeti et postea illic in caelo semper laetari, semper bonis omnibus perfrui. Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis.
DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII
Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam
mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis
consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in
siluis aptiorem ad id materiam caederet, quantum ferri ad contignationem nexusque compagum
satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum
esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia
didicisset --- uide hominis insaniam! --- nihil horum egit, quae proposuerat. Atque eodem
ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat,
auxit, sed Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe
decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum
se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid,
DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII
Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis mundanae uanitatis fluctibus se commiserunt. At tu, qui tam perniciosum periculi genus cupis euitare, quoties ueteris uitae cogitationibus solicitaris, toties confige illas diuinae contemplationis telo, armis orationis perime et ieiuniorum frigore concupiscientiae ignem extingue nec in te uiuere sinas, quod te per blandimenta in mortem impellit. Noli ad seculum respicere, qui in monasterio Deo seruis, noli Aegyptias ollas concupiscere, qui manna caelesti et pane pasceris angelorum. Quid ad uomitum recurris ut canis, et rursum in uolutabro luti sordidari festinas ut sus? Aratrum tenens et respiciens retro non est aptus regno Dei. Quod si qua te tuorum, qui in seculo sunt, cura reuocat, audi tibi dicentem Dominum: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu me sequere! Hoc denique certo scias et absque ulla hesitatione uerissimum credas neminem fuisse unquam, quem in monasterio perseuerasse poeniteret, neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret.
DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV
Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio subiectus fatigabatur quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati.
DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV
Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus
ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat.
Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque
repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul
inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati sunt hominis
temeritatem, qui tam Huius parabolae similitudinem explicare poterit, qui nouit, in quanto amittendae castitatis uersentur periculo, qui se ultro ingerunt aspectibus feminarum. Illis arridere, cum illis confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris.
DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI
Rex exercitu in aciem educto proposuit uictoribus praemium, uictis poenam. Cum hoste
congressi praeliabantur. Diu dubio Marte pugnatum est. Qui tandem obnixius pertinaciusque
restitere, uicerunt. In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita
ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere,
plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi
Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere
ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis
muniti nullum in se uitio
DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII
Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere. Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere quaerit.
Superbis offert inanis
DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII
Auceps in medio campi posita noctua, sepibus quaqua uersum fusis pulchreque uirescentibus,
septem uirgas uisco illitas Auceps iste diabolus est. Noctua, quae iocunda quadam gesticulatione aues ad se allicit,
corpori nostro blandiens uoluptas est. Hac illecti uisco septem capitalium peccatorum
comprehendimur: alius uana superbit elatione, alius feruet iracundia, alius pecuniae
cupiditate trahitur, alius fornicatione sordescit, alius torquetur inuidia, alius uentri,
alius ocio indulget. Sed qui longa assuetudine in aliquo horum uitio immersus contabuit, uix
unquam erigitur. In eo itaque perseuerans maligni aucupis huius manu
DE DIABOLI IN SERVOS SVOS IMPIETATE Parabola XIX
Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus
obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit
suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et
inimicos ire sinit illaesos, quin Tyrannus
DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX
Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem magnarum uirium horrendaeque ferocitatis. Cum his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus, malarum cupidinum morsu dilacerati peribimus. Sin uero fortiter constanterque repugnauerimus rationis freno carnis appetitum compescentes, innocentiae atque uirtutis conseruatae merito uerae pacis patriam ingrediemur, ubi perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur . Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus.
DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI
Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed
multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo
fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec
paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro
charitate odium inferre coepere, monita eius non audire, iussa contemnere et ei, a quo geniti,
a quo sic dilecti fuerant, iniuriam irrogare, nec linguae nec manibus temperantes . Patienter
ille tollerare omnia et, ut tandem resipiscerent, hortari. Postremo, si deinceps ab offensis
cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se
promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.
DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII
Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui
leges, quas ipse tulerat, minime obseruarent, noluit continuo ad ulciscendum scelus animum
conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut, siquis suo ore se deliquisse fateretur,
ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem
commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque
necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi
seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda
cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui
Talis in Ecclesia lex Dei est. Nihilque factu facilius poenam perennem uitare uolentibus
quam ut eos et peccati poeniteat et fateri peccata non pigeat. Non hic pecunia exigitur, non
peregrinationis labor, non nauigationis periculum, non mundanae militiae studium, non aliqua
Haec ergo parabola illos respicit, qui poenitentiae confessionisque sacramentum ex diuina
largitate fideli populo indultum contemptui habent. Et, si id, quia peccare
DE FVTVRORVM BONORVM MALORVMQVE CONTEMPLATIONE Parabola XXIII
413
Rex quidam in omni laudis genere praestantissimus omniumque, quae desyderari queunt,
locuples lege decreuit ita unumquenque ciuium suorum bonis honoreque afficere, si illis dignum
inuenisset, sin contra, in exilium perenne relegare. Itaque quosdam ex praestantioribus in
ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in
proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut
eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis
quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et
mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua
primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes
nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant
praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in
eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur.
Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur, ocia fugiunt, uoluptuosam uitam detestantur, libenter laboribus exercentur, quibus et bonum futurum consequi et malum uitare sperant. At uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio, praesentia tantum curant, carni seruiunt et pecudum more, quicquid uoluptatis quaerunt, capere festinant nulla aequi honestiue ratione habita, nullo uel praemii desyderio uel poenae metu suscepto. Vbi autem ad finem uitae peruentum est, ad tribunal Christi, quisquis decesserit, sistitur. Animam illius angeli benefacta recensentes defendunt, demones delicta exprobrantes criminantur. Iudex, si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia superata cognouerit, laetam ac gestientem bonorum concilio adsciscit et bonis felicitat sempiternis. Quibus certe si digni effici uolumus, magnitudinem eorum atque gloriam iugiter meditemur. Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata.
DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV
Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit. Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA
ORATIONIS Parabola XXV
414
Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos prius oportet fieri, qui diuites euadere cupiunt. Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in
omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si
pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus
illis ditari, quas nec fur DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI
Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nullum isto lucrosius usurae genus est, et a paucis exercetur. Nullum illo damnabilius, quo homines obligantur, et multis in usu est. Tanta est enim in plurimis terrenae opulentiae cupiditas, ut caelestis thesauri pariat obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet.
DE AVARITIAE VITIO Parabola XXVII
Quidam domi suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, 415de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO
Parabola XXVIII
416
Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset
expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi
fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque
nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam
animum Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse
DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX
Quidam
ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo
se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo
sibi uictum Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se beatitudinem consecuturos confidunt, licet iis, quae lege uetita sunt, satis abstineant. Quod si attenderent, quid seruo illi in Euangelio contigit, qui sibi creditum talentum nihil lucratus domino suo restituerat, nullam fortasse corporis inquietudinem declinarent, nullo labore lassarentur. Quid enim infelicius illo, qui manibus pedibusque uinctis mitti iussus est in tenebras exteriores, ubi fletus erit et dentium stridor? Tale ergo meretur praemium, qui tempus ad bene agendum datum nihil agendo consumit. Declina a malo, Spiritus Sanctus inquit, et quia hoc non fuit satis, necessario subiunxit: et fac bonitatem! DE MENDACIO
VITANDO Parabola XXX
Quidam fingere solitus dum incederet, quod repentino lapsu crus confregisset, edito eiulatu
opem aliorum, ut 417 subleuaretur, implorabat. Multi miserando
protinus accurrebant erigebantque iacentem. At ille mox inde exiliens Haec parabola nos admonet, ne mendaciis assuescamus. Nam etiam cum uera narrabimus,
nequaquam uerbis fidem praestabit, quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo
DE ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI
Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit deglutitum et in furorem uersus fuste protinus arrepto male acceptam delumbauit atque abiit. Postea, ne saltem pellem humano usui aptam perderet, eodem loci rediens asellum, qui dudum aberrauerat, iuxta pascentem reperit et mirabundus ac stupens: Ecce mihi, inquit, castigata ouis asellum, quem comederat, uiuum euomuit. O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel uoratum uel editum? Caeterum hec parabola eo spectat, ut credamus non minus desipere eos, qui dubiis in rebus certam proferunt sententiam, cum Dominus clamet et dicat: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur 418 uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio - iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius - sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS
MODERATIONE Parabola XXXII
Duo rustici suum quisque
iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut
his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus
iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque
in uia corruendo Haec parabola partim parasitis
ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat,
quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis
poculentisque, supra quam satis est, uentrem inferciunt, iumentum plus
aequo onerant. Proinde tardi ad bonum, proni ad malum identidem in
flagitia prolabendo beatitudinis aeternae mercedem amittunt et ad
tormentorum loca protinus deuoluti demonum perniciosissimorum, humani
generis latronum, afficiuntur DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA
Parabola XXXIII
Est mons quidam asper sane et
arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis
generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua
nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique
tanti fruendi boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque
arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti
compotes efficiantur, nec die nec noctu Haec parabola
bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et
difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces
est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt
ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem
uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus
contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum
terrenarum rerum obruti curis ad contemplanda caelestia nunquam
eriguntur. Porcos pascunt, qui turpis libidinis caeno
inquinantur. Hircos sequuntur, qui infamis uitae foetorem
exalant. Canibus lepores inuadunt, qui procacis linguae latratibus
innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae
cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse
affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes
congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret
singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, DE PERSEVERANTIA BONI Parabola
XXXIV
Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed
ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter
moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una
alteraque die operis confecisset, lapsus demum Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur. DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV
Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque inuicti. Igitur sagittarii, qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis pabulum fuere. 422 Illi autem pusilli et pomilionibus pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura minores erant. Haec
parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum
DE
PATIENTIA INIVRIAE Parabola XXXVI
424
Quidam conditum in arca thesaurum seruo suo tradidit seruandum
iubens, ut, sicuti acceperat, illaesum ita, cum posceretur,
restitueret. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE
NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII
425
Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum sauciabat. Talis est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere parat, semper seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola
XXXVIII
Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo
labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec
tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde
collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius
assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At
uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus
Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem.
DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX
Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae 426 sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia.
Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem
tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens
nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum
conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et
foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et
infirmos. Insipienter itaque de illa DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL
Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis
dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto,
inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non
ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non
parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam
breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut
illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium
praemiserat. Atque ipsum
Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis
immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu
DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI
SIMVS Parabola XLI
Imperator confecto bello, cum
uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit,
quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum
armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset,
non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas
daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie
cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti,
paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere,
existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo
imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset,
donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse 428cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII
429
Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit.
Haec parabola
euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit
salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet
autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis
perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes
opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori
fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces
DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola
XLIII
Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere
oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque
custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis
earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim
emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: Gratis accepistis, gratis date! Donum quippe Dei est in ecclesiis praedicandi scientia. Hoc dono abutitur, quisquis aliud quam salutem eorum, quos instruit, concupiscit. DE DOCTORE QVI ALITER DOCET,
ALITER VIVIT Parabola XLIV
Dux a rege in
expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur
tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus
uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset,
castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum
conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit Haec parabola illos respicit praedicatores,
qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios
exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne
digito quidem ea tangere uolunt. Longe enim dissimiliter uiuunt atque
uiuendum DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT
Parabola XLV
Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, 431 quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus relinquit excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad DE
PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI
In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut 432pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus. DE PVRGATORIO Parabola XLVII
Rex
inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et
electissimorum ferculorum semper plenam. 433 Quam uasa
auri purissimi mirabilique fulgore radiantia exornant. Nihil in ea
infertur pollutum, nihil aliqua in parte maculatum. Huic regi lances
aureae, et hae quidem Haec parabola liquido ostendit eos, qui
caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus
expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit,
quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac
uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus
purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam
decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus
sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior
DE INFERNO Parabola XLVIII
Est specus quaedam monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi 434 more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius asperrimaeque rupes, loca horrida et tenebricosa, nisi quod crebri de cauernis promicent ignes et ueluti fornacibus exaestuent, horrorem incutientes cernentibus. Hinc densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt - multi enim illic ob delicta intrusi errant - et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt, quies ulla datur. Omnia quippe luridi complent serpentes, rabidi undique incursant canes, feroces irruunt belluae, sibillus, latratus, rugitus, grunnitus, gannitus uariique et horrendi diuersorum portentorum fremitus et hominum, qui mordentur dilaceranturque, eiulatus atque moeror simul audiuntur. Nullus loci secessus, nullus angulus aut metu aut poena uacat. Totum antrum illud, quam longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat? Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an,
ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum
esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum
mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta
sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et
435quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici
queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi
in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur
exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat
incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis:
Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi
fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: De puteo,
inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis
magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in
secula seculorum. Quod praeterea poenas intollerabilis grauet
foetor, eorum libro legitur: Pars illorum erit in stagno ardenti
igne et sulphure. Non solum autem ignis, uerum etiam frigoris
tormenta ibidem esse credimus, quia in Iob scriptum est: Ad
calorem nimium DE PARADISO Parabola XLIX
438
Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid
habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno
diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de
paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia
nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non
supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento
descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est,
candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus
igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole
luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni
decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum
et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in
illam prorupit uocem: O Israhel, quam magna est domus Dei et
ingens locus possessionis eius! Magnus est, et non habet finem,
excelsus et immensus. Hanc ipsam sibi uehementer affectauit
rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et
locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta
tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima
mea in atrio Domini. Merito magnificentiae regni sui
DE VLTIMO IVDICIO Parabola L
Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit.
Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et
caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae
aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est,
soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis
examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet
iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal
stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid
ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne
minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas
indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque
erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine
concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit
futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum
nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti
meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta
animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis
terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In
meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et
magis cure nobis est cauere, 439 nequid aduersi
in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam
sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito
perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis
gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur,
cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum,
ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni.
Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo
dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam!
Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat,
currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra
properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos
cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum
uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus,
deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob
perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum
terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam
uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient;
pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et
refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur
christiani et per uaria |
Previous section
| Next section
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.