Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII

Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo.

Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis mundanae uanitatis fluctibus se commiserunt. At tu, qui tam perniciosum periculi genus cupis euitare, quoties ueteris uitae cogitationibus solicitaris, toties confige illas diuinae contemplationis telo, armis orationis perime et ieiuniorum frigore concupiscientiae ignem extingue nec in te uiuere sinas, quod te per blandimenta in mortem impellit. Noli ad seculum respicere, qui in monasterio Deo seruis, noli Aegyptias ollas concupiscere, qui manna caelesti et pane pasceris angelorum. Quid ad uomitum recurris ut canis, et rursum in uolutabro luti sordidari festinas ut sus? Aratrum tenens et respiciens retro non est aptus regno Dei. Quod si qua te tuorum, qui in seculo sunt, cura reuocat, audi tibi dicentem Dominum: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu me sequere! Hoc denique certo scias et absque ulla hesitatione uerissimum credas neminem fuisse unquam, quem in monasterio perseuerasse poeniteret, neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.