Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit.
Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi
eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem
reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum
et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi
cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset
inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter
ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim
assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|