Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus
obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit
suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et
inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut,
cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi
amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|