Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola
Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo expectationis errore resipisci uoluerunt. Haec parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate
exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum
prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.