Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed
multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo
fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec
paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro
charitate odium inferre coepere, monita eius non audire, iussa contemnere et ei, a quo geniti,
a quo sic dilecti fuerant, iniuriam irrogare, nec linguae nec manibus temperantes . Patienter
ille tollerare omnia et, ut tandem resipiscerent, hortari. Postremo, si deinceps ab offensis
cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se
promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset.
Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi
iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim
uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum
mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem
suum conuersus coramque prostratus, flens gemensque: Talia, inquit
[1], in te commisi, pater, ut iam non
sum [2] dignus uocari filius tuus. Vnum
oro, praeterita delicta mihi remittas et cum futuro compenses obsequio, quod posthac me tibi
spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum
illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit.
Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi
proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab
inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in
indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo
exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|