Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous paragraph

Haec ergo parabola illos respicit, qui poenitentiae confessionisque sacramentum ex diuina largitate fideli populo indultum contemptui habent. Et, si id, quia peccare delectat, agunt, imprudentissimi sunt, cum non animaduertant neque quam breuis ista delectatio sit neque quam longa illi succedant tormenta, utique quorum nullus finis. Sin uero, quia, quod in occulto commiserint, nemini manifestum uolunt, ualde ridiculi sunt. Vt quid enim rubor [1] est ea homini reuelare, quae Deo spectante non puduit facere, ea uni nunc confiteri, quae, nisi confiteare, omnibus postea nota erunt in die iudicii, dicente Naum propheta: Ecce ego ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis [2].

Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.