Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI
Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nullum isto lucrosius usurae genus est, et a paucis exercetur. Nullum illo damnabilius, quo homines obligantur, et multis in usu est. Tanta est enim in plurimis terrenae opulentiae cupiditas, ut caelestis thesauri pariat obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.