Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII

Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique tanti fruendi boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur, nec die nec noctu conquiescunt. Monti huic subiacent effusi campi amplissimaque arua, et ea quidem arboribus, herbis floribusque consita, sed in quibus nullus certus fructuum prouentus appareat. Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum luxuria florumque decore capti malunt ibi inutiliter desidere quam ascendendi montis laborem subire. Contempto itaque bono illo, quo nullum malus, quod ab his, qui iam iuga tenent, feliciter possidetur, mansione uanitatis plena contenti sunt. Hi pecudum carnibus aluntur et, quae humi legunt, holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac 420 si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur, uoluptatibus indulgent nec ante eidem exitio se obnoxios animaduertunt, quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit.

Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum terrenarum rerum obruti curis ad contemplanda caelestia nunquam eriguntur. Porcos pascunt, qui turpis libidinis caeno inquinantur. Hircos sequuntur, qui infamis uitae foetorem exalant. Canibus lepores inuadunt, qui procacis linguae latratibus innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, teneri non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus mordentur. Leones quippe demones sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium hominum uentres carpunt. Vrsi, qui iracundos pedibus conculcant. Denique diuersis uitiis quondam obnoxios diuersi illic spiritus assidue cruciant. Dumque isti infelices inter tormenta miserabiliter lamentantur, illi, qui uirtutum colle superato iam summa attigere, beati exultant. Alteros breuis labor ad aeternam prouexit quietem, alteros breuis uoluptas inextinguibilis ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit.

421
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.