Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV

Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque inuicti. Igitur sagittarii, qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis pabulum fuere. 422

Illi autem pusilli et pomilionibus pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura minores erant.

Haec parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum potentia demonum est. Sub ea superbi sedent, humiles pugnant. Diaboli iaculis homines arrogantia elati feriuntur, dum uitiorum offendicula non declinant. Coruorum cibus tunc fiunt, cum demonum morsibus carpuntur in inferno. Homines uero humilitate submissi diabolicis uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt. Quid multa? Deiecta de caelo superbia corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel superbire audet uel humiliari negligit? Profecto nihil est illo stultius, qui ex his duobus inter se contrariis, quid sibi eligat, nescit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.