Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII

Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori.

Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.