Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V

Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene defecissent, una anchora illi saluti fuit.

Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Si periculum aliquod imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.