Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Haec parabola
euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit
salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet
autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis
perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes
opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori
fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces
operario, qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis domino
reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum
est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui
huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra;
sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium
suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de
populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem:
Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum,
et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris,
non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua
impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem
autem eius de manu tua requiram.
429
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|