Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI

In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut 432pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret.

Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.