Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris
praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii
summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus
enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in
omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset
quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse
miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse
succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre
decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab
interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc
quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte
seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui
dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare
uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno
restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii
fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut
432pro tanto beneficio, quam possent, gratiam
referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium
spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam
econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui
non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus
affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco
hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit
atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum
sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos
quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate
donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati
nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat
clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non
ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus
bonitate alienum foret.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|