Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Haec parabola liquido ostendit eos, qui
caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus
expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit,
quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac
uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus
purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam
decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus
sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior
euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter
transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus,
ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias
aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus
per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium.
Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima
sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo
tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda
corporis ualitudine uri a medicis atque secari se
permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii
certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis cum animorum
salute conferenda.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|