Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].

Next paragraph

Est specus quaedam monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi 434 more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius asperrimaeque rupes, loca horrida et tenebricosa, nisi quod crebri de cauernis promicent ignes et ueluti fornacibus exaestuent, horrorem incutientes cernentibus. Hinc densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt - multi enim illic ob delicta intrusi errant - et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt, quies ulla datur. Omnia quippe luridi complent serpentes, rabidi undique incursant canes, feroces irruunt belluae, sibillus, latratus, rugitus, grunnitus, gannitus uariique et horrendi diuersorum portentorum fremitus et hominum, qui mordentur dilaceranturque, eiulatus atque moeror simul audiuntur. Nullus loci secessus, nullus angulus aut metu aut poena uacat. Totum antrum illud, quam longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat?

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.