Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus,
inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et
calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo
incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in
quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum
oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro
iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si
inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui
corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi
licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc
efficere non possumus, saltem ne deterius peccet.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|