Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum
dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua
magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam
aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod
reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum
tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo
seipsum contempsit, ut gregis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo
repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes
nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris
sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius
perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem
insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire.
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|