Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Baničević, Jakov (1466-1532) [1511], Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica. (, Tübingen), Verborum 336, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15110429].
Magnifice
[ERROR: no reftable :] solicitabam ego sicuti scribebat Dominatio Vestra, ut responderetur Serenissimae Dominae circa ea quae scripserat Caesareae Majestati de illis Officiis quae vacarunt per obitum bonae memoriae Domini de Vaudre: respondit mihi Caesarea Majestas quod jam pridem admonita est Serenissima Domina, nec indigere alia responsione. Ex Italia Reverendus Dominus Gurcensis est cum Pontifice Bononiae in tractatibus,
sed usque ad diem Pasce quum fuerunt date littere nihil actum fuerat, ob
aliqualem egritudinem Pontificis, laboravit podagra cum profluvio et aliquali
febricula, in die tamen Pasce prodiit ad benedicendum populo: Exercitus suus est
in Bondeno, et cum eo Veneti: Exercitus Gallorum est ei propinquus ad jactum
Bombardae qui intra munitiones Pontificis exercitus, accepit aliqua signa
militaria et complures ex Pontificiis interemit et cepit: ab aliquo latere Dux
Ferrariae locata artellaria ultra Padum, eundem exercitum Pontificium multum
vexat adeo quod arbitrantur quod prefatus exercitus Pontificius et Venetus vel
cogetur ad pugnam progredi, vel retrocedere. Construxerant etiam idem Pontificii
et Veneti unum Pontem supra Siclam fluvium prope Concordiam per quem
scribit Dominus Gurcencis quod erat clare perspecturus si erat futura Pax vel bellum: scribunt omnes Pontificem valde obstinatum in quibusdam suis fantasiis. Terremotus fecit notabile damnum Venetiis, et plus terruit eos quia id habuerunt pro prodigio, et licet Terremotus sit res naturalis, tamen certe non est sine prodigio, habuerunt etiam in Pado, sicuti credo me prioribus meis scripsisse, satis magnam cladem ab Duce Ferrariae hiis proximis diebus; quae omnia placebit declarare Serenissimae Dominae et me in suam bonam gratiam humillime commendare, similiter placebit Dominationi Vestrae me commendare Domino Joanni Marnix |
Previous section
|
Baničević, Jakov (1466-1532) [1511], Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica. (, Tübingen), Verborum 336, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15110429].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.