Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De principatu decimo, videlicet de offitialibus cazamortę. Cap. XIIII.

Decimus sit velim vigilantium sospitati urbis et omnis regionis urbi subditae, ne infectione, seu contagione personarum morbus pestifer pululet, aut serpat. Nam ut prius est, si morbi contagio Ragusii furere ceperit, exterminans est non interficiens. Propterea arctissimis legibus et pęnis nexum et institutum est super hoc quoddam offitium, cui nomen cazamortae, in quo ex potioribus et mortis timidioribus quinque elliguntur nobiles, qui vigilantissime a venientibus inquirunt, quae urbes, quae opida et quae loca ac regiones morbo contagioso infecte sint. Veniens ergo ex urbe vel loco pestifero per mare, quicunque fuerit, ille ingredi Ragusium nequit, nec in terram alicubi Ragusinis subiectam permittitur, nec amicis et affinibus oscula dare, aut manum manui coniungere; per terram venientes sub 86 quadam casula, ubi stant sagitarii ludentes diebus festivis, ab omni consortio remoti biduo vel triduo dimittuntur, quo suos alloqui valeant. Deinde, hi, et illi ad insulas quasdam remotas ab urbe sex milibus passium vel circa, in quibus nemo habitat, per mensem proscribuntur. Vocantur ille insulae una sancti Petri, ubi duae domus hac pro re aedificatae, alia Bobara, alia Mercana, ubi nunc habitant plures, sed ad hanc nemo mittitur, nisi indulgente episcopo Tribunensi, qui eius est pastor, et cum illę omnes impeditae proscriptis existunt; aliqui mittuntur ad Epidaurum, quod Ragusium Vetus[ERROR: no reftable 1:] appellant. In fine mensi, si sospitate gaudeant, libere ingrediuntur, alioquin protrahitur proscriptio, nulli potest pro illos offitiales terminus unius mensis breviari, aut locus mutari, sed talia Maiori incumbunt consilio, sed ultra mensem, ut eis libuerit, possunt offitiales ipsi protrahere. Sed si quis Ragusio secedens locum morbiferum petierit, redeatque ibi peste durante, 87 duos menses proscribendus est, sed ei computantur dies itineris, qui non numerantur aliis stantibus per mensem seu uno mense. Omnes rectores locorum extrinsecorum litteris et mandatis offitium cazamortae plene obediunt in iis quae suum illud offitium cernunt. Et quoniam interdum navigantes infecti, tam sui, quam advenae, infectos solent alicubi in districtu Ragusino relinquere cum de hoc dubitatur, armantur barcae saltim due et interdum una quarum capitaneus neminem e loco infecto venientem territorio Ragusino permittit adherere. Tenentur etiam ipsorum rectores, cum senserint alicubi pestem esse, hoc illis cazamortae significare; nec ullo pacto intromittuntur vestes ex labefacto loco vectae, nisi saltim per mensem in quodam fundo turris steterint, quod et de mercantiis interdum servari vidi. Et si quo casu, vel Dei voluntate quis vel in urbe, vel extra urbem inficiatur, vel de peste suspectus a medicis urbis dicatur, quam primum vel extra urbem et hominum consortium 88 mittitur, aut in domo clauditur, immo saepius tota contrata omnibus aliis prohibetur, relicto tamen aliquo, qui infirmo serviat, qui si aegrotus perierit, una cum cadaver sepelientibus illico proscribitur in quodam loco, qui dicitur Le Danze; quibus et aliis huiusmodi provisionibus audivi aliquando urbem de morbo suspectam eo penitus mundari, et ut uno verbo plurima concludam, tanta fit ab eis et talis custodia adversum morbum contagiosum, ut multis annis epidimia urbem non infestet, quod plurimis Grętiae et Illyriae ac Italiae et aliarum provintiarum urbibus non contigit, eius principatus et talis ac tantae vigilantis custodiae carentia. Si tamen subtilius quis speculari voluerit, hanc esse spiritualem Dei gratiam et ex aeris bona dispositione provenire, recto iuditio rationis iudicabit. Humana siquidem consilia non concurrente Deo, nihil existunt. Bona enim scimus omnia ab ipso, et nullum ex nobis ortum et felicem exitum habere. Sed et voluntati divinę addere 89 non nunquam decet opus humanum. Si namque quisvis asserat se non esurum, quoniam si Deus voluerit, eo etiam non edente se victurum cognoscit aut arbitretur, num ne hic talis deficiente humido radicali carentia cibi non accepti morietur! Opus ergo humanum peropus est, ut ille volente Deo, vivat. Auxiliatris igitur est igitur ea custodia quae profecto summa commemoratione perdignissima dicenda est.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.