Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De quinto principatu, videlicet de scribanis conservatoribus librorum. Cap. VIIII.

Quintus maxime necessarius est, ut sint quidam conservatores librorum contractuum, juditiorum civilium et criminalium, decretorum Senatus et statutorum urbis ac rationum omnium introitorum et expensarum communitatis, in quibus gestorum memoria et potentia expensarum communium aperte cognosci possit. Hi communiter dicuntur scribani vel notarii, vel cancellarii et racionati vel rationales. Hic principatus in urbe Ragusina pluribus diversarum personarum officiis 73 est componitus et perfectus. Nam quatuor primum sunt librorum contractuum, juditiorum, statutorum et ellectionum diversorum principatuum scribani literati quidem docti grammaticam et alia, qui et conservatores illorum sunt. Istorum quatuor nullus est aut potest esse Ragusinus, quorum duo, vel quia legaliores, vel peritiores, aut digniores habentur, notariam exercent. Intersuntque secretis consiliis, provisionibus et decretis. Ambo vel eorum alter, Senatus consulta gravia notant vel litteris tradunt, hi duo tantum testamenta, cartas dotis, donationes, procuras publicas consulatus extra, et breviter omnia instrumenta publica autentice scribunt, et in publicam formam tradere auctoritate Senatus queunt, lucra eorum invicem pari portione dividunt. Alii duo cancellariam ministrant, curie civili et criminali simul servientes, citationes, terminos aptay de misericordia, pacta, conventiones, locationes, condemnationes, sententias, 74 proclamationes, et huius modi similia scribunt, nequeunt tamen, nec eis vel licet aut permittitur aliquod publicum instrumentum foris tradere quin immo nec sententias a se scriptas licet in publicam formam tradere vel autenticare. Partiuntur autem hi duo ratione pari utilitatem. Quae isti scribunt, possunt et priores, sed non e converso. Omnium quatuor tanta est auctoritas, ut sine testibus, quaecunque scripserint, firma sint et rata. Conservant contractus omnes libros et statuta. Alter extat quidam advena quem rationatum nominant. Hic introitus et expensas communitatis diligenti studio assentientibus hiis ad quos spectat scribit, libros sui oneris in loco debito conservans. Hi quinque Italici continuo fuerunt et sunt. Sed cum civitas ipsa vicinos dominos habeat Sclavos, qui Sclavis litteris scribunt contractus, privilegia, pacta et conventiones plurimas cum dominis Ragusinis, propterea peropus est, ut habeatur et 75 habetur quidam Ragusinus cancelarius seu scribanus literas Sclavas pariter et Latinas vulgares doctus, cuius offitium est, eos contractus, privilegia et pacta Sclave in libris communitatis scribere et copiare, illorum letteras legere et responsivas iuxta dominii mandatum diligenter notare. Scribitque is idem sententias, quae a domini rectoris vicario feruntur, et eius modi Sclavos et Latinos libros custodit. His itaque scribanorum diversis generibus Latinis et Sclavo et rationato completur quintus este magistratus, qui memorativus, seu gestorum contractuum, iuditiorum et expensarum et introitorum rationum conservativus appellandus iure constat.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.