Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Previous paragraph

Next paragraph

Illustrissimus Dominus Dux Mediolani die xxviiij. * [ERROR: no reftable :]* Il a été ditcy devant p. 25. qu'il y estoit entréle 28. mais il est seur qu'il n'y est entre que le 29. Decembre 1512. Decembris intravit faeliciter Mediolanum, quo ordine et qua pompa videbit Serenitas Vestra ex copia hiis annexa: in die Sancti Stephani habuit idem Dux arcem Navarre que est satis importans sperat cito se habiturum et illam Mediolani ac Tretii: immo relatum est, incerto tamen auctore, quod illa Tretii est redita, quod ego non ausim affirmare quum id non habeo per litteras alicujus fide digni: concordavit Dux cum Cardinali Sedunensi et Vice Rege et expedivit Oratores Helvetios, qui recesserunt ab eo valde contenti, et omnes Helvetii sunt valde bene satisfacti de eo: dederunt salvum conductum Oratoribus

-- 33 --

Gallorum, quem vendiderunt eis xxx. M. scutuorum. xx. M. fuerunt data pro litteris, et x. M. distributa inter aliquos qui faverunt eis pro habendo dicto salvo conductu, et apud Helvetios sunt Oratores Dominus de la Tremugla, Episcopus Masiliensis *[ERROR: no reftable :] *Il se nomoit Claude d' Aix ou d' Aest. et nonnulli alii, nondum tamen sunt auditi, nec volunt eos audire nisi prius consignent ad manus eorum duas arces Logarni et Lucarni quas tenent Galli in confinibus Helvetiorum. Aliqui ex Cantonibus prohibuerunt suis sub gravissimis poenis ne comedant, loquantur, vel practicent cum Gallis tanquam cum Hetruscis. Oratores Helvetiorum qui fuerunt cum Pontifice discesserunt (ut audio) ab eo male contenti, et sicuti relatum est, cum multa inhonesta peterent, nihil ab eo obtinuerunt: jam per Ducem, Dominum Gurcensem et Vice Regem incumbitur pro compositione et bona ordinatione illius status Mediolani.

Previous paragraph

Next paragraph


Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.