Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
[ERROR: no reftable :]
Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 94 (Google Books).
[ERROR: no reftable :]
Humillima commendatio: Quo clarius Serenitas Vestra statum omnium rerum urbanarum, * [ERROR: no reftable :]*Il a obmis cognossas. mitto hiis annexas copias litterarum et Brevium Apostolicorum ex quibus omnia clare intelliget nec ego scirem quid ulterius scribere. Cardinales Sancti Crucis et de Sancto Severino qui alias per faelicis recordationis Julium fuerant privati omni dignitate et Beneficiis scripserunt et Pilis ad Caesarem quod, audito obitu Julii, navigaverunt ex Francia in Italiam, ut juxta statuta Concilii Constansiensis et Basiliensis uniretur Electio * [ERROR: no reftable :]*Les Cardinaux qui adheroient au Concile de Pise avoient dessein de faire un Pape de leur parti, mais ils furent prevenus par ceux qui estoient a Rome. et Duplex Concilium reduceretur in unum bonum, seque venisse Pisas et ibidem impeditos fuisse ne ulterius progrederentur, ibidemque ipsos esse sequestratos, proinde rogare Caesarem ut juste eorum cause adsistat: magna pars Cardinalium favet cause eorum. Pontifex scripsit Duci Mediolani vel dixit Oratoribus suis in Urbe quod ipse et status Florentinorum adjuvabunt intertentionem Hispanorum ut impediatur reditus Gallorum in Italiam, sed nec populus nec Helvetii contentantur de Hispanis et mora eorum in statu Mediolani, imo Dux scripsit ad Helvetios, ut sint contenti quod remaneant dicti Hispani et accipiet adhuc iiij. M. Helvetiorum cum eis tam ad obsistendum Gallis quam ad expugnandum arces quae sunt in manibus Gallorum si Helvetii Dux Ferrarie et Bentivoli habuerunt salvum conductum a Pontifice et vadunt Romam, similiter Dux Urbini et vadit ad Urbem. Scribuntur ex Verona, quod Veneti habent paucissimas immo quodam modo nullas gentes et si volent Hispani, actum esse de eis et cito terminaretur bellum, hoc scribit Caesari Tridentinus Episcopus[ERROR: no reftable :]*Il se nommoit George de Neydeck et est mort en 1514. locum tenens Veronae: Cum eisdem Venetis expirarunt indutie ultima preteriti, nisi sint prorogate per Comitem Carriati[ERROR: no reftable :]+Il estoit Ambassadeur du Roy d' Aragon à Venise. qui habuit mandatum a Caesare prorogandi eas per unum mensem vel per duos ad plus, vel novas faciendi ad biennium, sub certis tamen conditionibus: Que ulterius sequentur erit admonita Serenitas Vestra cujus benignitati me humillime commendo, et quam Omnipotens diu felicem et incolumem conservare dignetur:
Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.