Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1514], Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica (, Lyon), verborum 1502, Ed. Rezar, Vladimir [genre: prosa - epistula dedicatoria] [word count] [benesadepistolaededic].
Previous paragraph

Next paragraph

Quorsum haec? Silium Italicum commendare tibi gestio. Sed longa repetitio: uerum, dum Platonis meminisse datur occasio, nulli amphractus displicent. Si quod in hac poetices facultate miraculum est, illud mihi Vergilius plane uidetur esse aliosque poetas censeri ut proxime ad illum accedunt. Hic Platonicae sententiae subit recordatio, qui furore diuino poetas rapi censet eisque, ut caeteros rapiant, uim mutuari, exemplo magnetis annulum ferreum trahentis infundentisque caeteris uim eandem trahendi. Non iniuria ergo Silium a Vergilio factum poetam putamus, cuius praecipuus imitator extitit. Nosti hunc, dum causas ageret, quem imitaretur Ciceronem sibi delegisse, postea ad poeticen cum sese referret, Vergilium omni dicendi laude conatum sequi, ut a quibusdam ideo iudicaretur maiori

-- aii --

studio quam ingenio uersus condere.

Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1514], Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica (, Lyon), verborum 1502, Ed. Rezar, Vladimir [genre: prosa - epistula dedicatoria] [word count] [benesadepistolaededic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.