Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515], Epistolae III, versio electronica (), Verborum 975, versus 33, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist].
Hoc est in causa. Quum nescio quo turbine quave procella violenter actus per tot
discrimina rerum tandem inops consilii et auxilii huc appulerim tuaeque Dominationis
beneficio hunc locum nactus sim, ubi perbenigne a venerabili magistro Ioanne Kilmair
teneor, nullum tamen fructum ex meis laboribus capere potui; et quum fuisset mihi animus
interpretandi aut oratorias institutiones Quintiliani aut divinas Ciceronis orationes,
omnino sententiam mutavi. Namque me faciliores exponentem auctores suspicabantur quidam
(hi quales sint, quilibet coniicere potest), me aut Getice aut Caldee loqui, — opinor,
quum conspexerunt me cum monachis Caldeis in platea iocutum; in difficilioribus profecto
non modo atticissare, sed etiam punicissare me dicerent. Ceterum quod in amplissimis
curiis principum ab adolescentia non in ultima fortuna versatus sum, optimum esse reor, si
apud aliquem dominum possem habere locum. Sed circumspicienti mihi nullus hic talis
occurrit praeter reverendissimum dominum episcopum Viennensem, apud quem tua Dominatio et
pręstantissimus dominus Collimitius magnę estis aestimationis.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515], Epistolae III, versio electronica (), Verborum 975, versus 33, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist].
|