Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D.

Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium | repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius

-- --

ista in lucem uenerint | quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito | Vale.

-- --

-- --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.