Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Nunc ergo quam perniciosum sit |
ab euangelica ueritate dissentire,
ipsorum Euangeliorum testimoniis probare conabimur,
ut cum aduersariorum mens -- -- pertinacior nullis argumentis flecti queat,
saltem nostri ea secum consyderantes |
in proposito fidelis professionis -- --
intentius perseuerent
fortius-que stabiliantur.
[ERROR: no link :] Mar16
Qui non crediderit inquit, condemnabitur;
ne uidelicet bona consequatur fidelibus promissa,
sed poena infidelibus proposita puniatur.
Poenę autem uel maxima pars erit meminisse ęternę beatitudinis quam
amiserunt |
minas Domini contemnendo dicentis:
[ERROR: no link :] Luc9
Qui me erubuerit et meos sermones,
hunc Filius hominis erubescet,
cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
et iterum:
[ERROR: no link :] Luc12
Qui negauerit me inquit coram hominibus,
negabitur coram angelis Dei.
Hoc ipsum est, quod de illis qui inuitati uenire neglexerant dixit:
[ERROR: no link :] Luc14
Nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt coenam meam.
Et cum summi boni participes esse nullo modo possunt increduli,
additur dolori cumulus,
quod continuo post uitę huius finem summum malum subire cogantur.
[ERROR: no link :] Matth22
Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio,
qui non habens uestem nuptialem,
idest fidei lauacro carens
non solum propellitur e conuiuio,
sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores |
[ERROR: no link :] Luc17
veh etiam illi dicitur,
quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur,
et melius cum ipso actum iri,
si molari lapide ad collum alligato in mare proiiciatur.
Etenim remissior poena eum manet, qui per incredulitatem se solum
perdit |
et peruersa suasione alios non inquinat.
Quamuis autem leuius crucietur,
ęternę tamen morti,
sicut et illi, qui alienę subuersionis autores sunt, obnoxius est.
Si non credideritis inquit, quia ego sum, in
peccato uestro moriemini.
Quid sit ita mori, Ioannes in Apocalypsi ostendit dicens:
[ERROR: no link :] Apoc21
timidis et incredulis et execratis et homicidis et
fornicatoribus et ueneficis et idolatris et omnibus mendacibus |
pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors
secunda.
Qui ergo in peccato incredulitatis moriuntur,
inferni ardoribus traditi sunt.
Hoc ut magis manifestum faceret Dominus ait:
[ERROR: no link :] Io15
Siquis in me non manserit,
mittetur foras sicut palmes;
et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
Tritici pręterea et zizaniorum parabola -- -- distantiam fidelis et infidelis demonstrat.
dicente Domino:
[ERROR: no link :] Matth13
Colligite primum zizania |
et alligate in fasciculos ad comburendum.
triticum autem congregate in oreum meum.
Alteri ergo in ignem proiicientur,
alteri ad usum Domini in thesauris cęlestibus translati seruabuntur.
Quamobrem de nobis solicitus Saluator noster, ut
hereticorum doctrinam deuitemus hortatur et ait |
[ERROR: no link :] Matth16
cauete a fermento phariseorum et sadduceorum!
Parum enim fermenti (ut Apostolus inquit) totam massam corrumpit.
Idem rursum ait:
[ERROR: no link :] Mar13
Videte ne quis uos seducat.
Multi enim uenient in nomine meo |
dicentes quia ego sum, et multos seducent.
Cum hęreticis igitur et bonarum mentium
seductoribus perniciosa est conuersatio.
[ERROR: no link :] Mar14
Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris,
eos non Christianos esse existima, sed Antichristos,
non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem
eius uelare |
qui-que caput ipsius et spinis compungere |
et harundine ausi sunt uerberare.
Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est.
Rursum siquem circa humanitatem
eius errare senseris,
eum sic existima, quasi qui ipsum uestibus exuat et nudum extentum-que
affigere cruci non dubitet.
[ERROR: no link :]heretici.
Talis Manicheorum fuit impietas,
qui Christum non ex Virgine natum dicebant,
sed tantummodo in phantasmate uisum.
Horum profecto et his similium fugiendum est consortium.
Sunt enim in pellibus ouium lupi rapaces,
dum simulatione credulitatis fidelibus insidiantur.
Sunt abominatio desolationis stans in loco sancto.
Fingunt enim se cum Ecclesia Christi sentire, et tamen malignę
argumentationis -- -- machinis eam destruere
et euertere conantur | et sancta eius prophanare.
Male interpretantur Scripturas diuersi-que sensus dogmata conscribunt,
et se ueritatis assertores esse prędicant,
ut Iudam imitati osculo Christum prodant |
et spongiam fellis calamo impositam ori eius offerant,
illis ipsis qui olim hoc egerunt deteriores.
Siquid eos petieris, porrigent tibi
pro pane lapidem,
pro pisce serpentem,
pro ouo scorpionem.
pro bono uidelicet malum,
pro ueritate -- -- mendacium,
pro antidoto uenenum.
Quo autem facilius illos declines,
audi Dominum dicentem:
[ERROR: no link :] Matth 7
Ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Aut enim terrenarum rerum studiosi cęlestia contemnunt |
ociosi-que in foro negociantur,
et in uinea Domini operari nolunt.
[ERROR: no link :] Matth.
aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt |
porcis illis similes,
qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris
pręcipites iere.
Aut auaritię student |
cum Iuda uendentes Dominum |
et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem.
aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent.
quibus dicitur:
[ERROR: no link :] Mar4
Quare timidi estis? Necdum habetis fidem?
aut procaces sunt |
ut illi qui prętereuntes Christum in cruce pendentem blasphemabant.
aut iniqui et in omne scelus proni, Sathanę primogeniti,
quibus dicere possis:
Vos ex patre diabolo estis.
aut prorsus in errore ita obdurati,
ut nec ratione | nec autoritate | nec miraculis moueantur,
facti lapides, in quibus semen uerbi Dei arescit,
et spinę in quibus pręfocatur,
et uia in qua conculcatur.
quibus Dominus ait:
[ERROR: no link :] Io3
Quod scimus loquimur,
et quod uidimus testamur,
et testamentum nostrum non accipitis.
Hi sunt qui lapides cordis sui tollunt,
ut his obstinationis telis Christum repellant |
et ipse abscondit se, nequando ueritatem
agnoscant,
qui mendacio iam occalluerunt.
quibus si ipse sua uoce dixerit:
Ego sum,
retrorsum abibunt |
et in eodem corruent luto uitiorum, quo tam nequiter infecti sunt.
Et quoniam obcęcauit eos ipsa animi malignitas,
cum etiam ab aliquo fideli doctore quę uera sunt audierint,
non satis intelligunt,
et tenebris repleti lucis disciplinam suscipere nequeunt.
In tenebris ergo et in umbra mortis sedent |
et diligunt magis tenebras quam lucem.
quibus ait Dominus:
[ERROR: no link :] Io 13
quęritis me, et non
inuenietis.
Quęrentes quippe eum in Scripturis,
dum sanę intelligentię sensum peruertunt,
minime ipsum inueniunt |
terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt.
mundum-que magis quam mundi dominum diligentes |
non iam mundani, sed mundus appellantur .
Domino ita de illis ad Patrem dicente: -- --
Pater iuste mundus te non cognouit.
Huius mundi dominus diabolus est.
Apostolus enim cum de diabolo loqueretur, Princeps mundi huius inquit.
et ne incertum esset de quo mundo diceret, addidit:
[ERROR: no link :] Eph6
Mundi tenebrarum harum.
Ille itaque qui pertinaciter errat,
et mundus tenebrarum est | et diaboli seruus.
Dei creatura es, o homo,
Dei iuris es,
cur auerteris ab eo cuius es,
et illi te tradis cuius non es?
Dictum est: Date Deo quę Dei sunt.
Et tu quę Dei sunt, porrigis diabolo?
Quid tunc dicturus es,
cum ipsum, cuius doctrinam contemnis,
te iudicantem uideris?
tibi-que dicentem audieris:
[ERROR: no link :] Jo. 1
In propria ueni et mei me non receperunt.
Qua fronte, qua fiducia tunc rogabis,
ut ipse te recipiat,
quem omnino negare non poteris |
abs te receptum non fuisse?
Quid de illorum incredulitate dicam,
qui ne miraculis quidem mouentur.
quos tamen admonens Dominus ait:
[ERROR: no link :] Jo. 10
Si mihi non uultis credere, operibus credite.
quę si ab homine fieri nullo modo possunt,
cur non creditis in me aliquid esse supra hominem?
Cęci uident,
claudi ambulant,
leprosi mundantur,
mortui resurgunt,
et uos me hominem esse confitemini, Deum negatis.
Talia et ab hominibus -- -- facta sunt inquiunt.
sed qui hoc fatentur, nonne uerius dicerent |
non ab hominibus sed per homines facta fuisse,
si consyderare uellent,
in cuius nomine, quo inuocato facta sint.
Quod si hęc miracula, ut debent, facta esse a Deo credunt |
et per quos ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant,
dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit?
Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt?
cur eius uerbis fidem non pręstant?
cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas,
in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint.
Quibus certe si crederent,
et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent.
Porro cum nec operibus uolunt credere,
audiant inclamantem:
[ERROR: no link :] Matth 11
Veh tibi Corozain,
veh tibi Bethsaida |
quia si in Tyro et Sydone factę fuissent uirtutes, quę factę sunt in
uobis,
olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
veruntamen -- -- dico uobis |
Tyro et Sydoni remissius erit in die iudicii quam uobis.
Tyrus et Sydon ciuitates idolatrę erant |
uitiis-que deditę,
et tamen his acerbius punientur illi,
qui cum per inuocationem Christi non pauca prodigia facta uiderint,
Christum non ut Deum recipiunt |
et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|