Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
uitam incorruptibilem atque immortalem |
quam ad corruptibilem et mortalem.
Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo |
quam ipsa resurrectio Christi.
quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt.
Eorum perfidiam imitantur,
qui miracula ipsi cernere quęrunt |
et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant.
[ERROR: no link :] Matth. 16
phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi
qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt |
non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant.
Iure igitur et merito talibus exprobrauit Dominus dicens:
Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis.
Et, si non credideritis inquit, quia ego sum,
moriemini in peccato uestro.
mori autem in peccato (ut supra ostendimus) omni alia morte peius
est.
Qui dubitat, Christi aduersarius esse conuincitur | ipso dicente:
[ERROR: no link :] Io.4 / 8
Qui non est mecum, contra me est.
[ERROR: no link :] Matth. 12
firma petra, quę est Christus
fundamentum tui ędificii fuerit,
quicquid operis extructum erit corruet.
Vt autem operis tui labor non sit irritus,
crede Deo non hominibus,
Apostolis non philosophis,
ecclesię dei non diaboli synagogę.
cum dei filius dicat:
Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus
cęlestis eradicabitur.
hoc est omnis religio,
omne dogma,
quod alio pręterquam Deo autore inductum fuerit, diu stare non poterit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.