Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De ecclesia fide fundata. Caput VI

Per hanc ergo fidem diuinitus nobis reuelatam ędificata est Ecclesia supra firmissimam petram Christum, Dei Filium, Dominum nostrum. Si fideles simus ipsi sanctę Dei Ecclesię | cujus caput est Christus, membra corporis Christi sumus. Qui autem non credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum erroris | ac rursum per fidem iunxerit se Ecclesię mandata-que ejus perfecerit. Solo enim fidei glutino corporis huius membra ferruminantur, spe firmantur, charitate perficiuntur. Igitur quicquid catholicę apostolicę-que Ecclesię recepit autoritas, et te illud citra omnem cordis hęsitationem recipere oportet | et quicquid seruandum constituit, obseruare, si cum Christo uiuere mauis | quam cum infidelibus interire. [ERROR: no link :] Mar 6 Ecclesia nauis illa apostolorum est, quę fluctibus et procellis multarum heresum inquietabatur | sed dum fideles in remigando laborarent, hoc est in tuenda defendenda-que ueritate fatigarentur, ope adiuti diuina superiores euasere. Suscepto enim Iesu in naui cessauit uentus | et turbines errorum dissipati sunt. Sed obserua, quod ad laborantes uenit Saluator, non ad desides et pigros et a iustis operibus ociosos. Qui ergo quod per se facere potest non omittit, facile impetrabit, ut etiam illa quę per se facere nequit, efficiat. Porro primę ab initio Ecclesię illa in Euangelio parabola est: [ERROR: no link :] Luc. 20 Homo plantauit uineam, id est Deus Pater domum Israel . circumdedit illam sepe. custodia muniuit angelorum. posuit in ea lacum siue torcular. id est legem pręceptis uitę redundantem. ędificauit turrim, id est templum. Turris quippe arx est urbis, ita oratoria nobis

-- --

munimenta sunt, ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus, orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti. Sequitur: Et peregre profectus est. non discedendo sed permittendo, ut in utranque partem libera sit operandi facultas. Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos; misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed agricolę id est, Iudei proterui | et nullius bonę discipline patientes, nec Dei sui nunciis pepercerunt, alium afficiendo uerberibus ut Micheam, alium uulnerando ac perimendo ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: Reuerebuntur Filium meum. non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum. occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis | ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam, ipsa nominum

-- --

interpretatio declarat. Synagoga Gręce, Latine congregatio dicitur. ecclesia autem conuocatio interpretatur. hęc propria naturę rationalis, illa etiam ad pecudes pertinet. Itaque Ecclesię sicut magis singulare nomen, ita dignitas major et gratia plenior. Hęc ergo ciuitas illa in quam mittuntur apostoli ut Domino parent Pascha. hoc est cibum, de quo ipse ait: [ERROR: no link :] Mar. 14 Caro mea uere est cibus | et sanguis meus uere est potus. In ecclesia quippe carni et sanguini Domini communicamus | [ERROR: no link :] Luc19 accedentes ad coenaculum grande stratum id est ad altare | nomini eius consecratum, ut non nostro quod exiguum est sed Christi

-- --

merito uitam consequamur ęternam. In ecclesia Deo preces offerimus | dicente Domino: [ERROR: no link :] Io. 10 Domus mea domus orationis est. [ERROR: no link :] Luc. 10 In ecclesia per baptismum renouamur | et encęnia facimus, [ERROR: no link :] Io. 16 dum nouum hominem induimur, qui secundum Christum natus est. In ecclesia peccatorum nobis vincula relaxantur. Hęc est enim stabulum illud, in quod homo a latronibus in uia uulneratus | curandus infertur. In ecclesia laborantium | in cęlo requies est. quibus dicitur: Vos autem contristabimini, sed tristitia uestra vertetur in gaudium. Ecclesia est ergo mulier parturiens, quę (ut in Euangelio scriptum est) tristitiam habet, quia uenit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat | siue corporis | siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. Quia natus est homo in mundum. hoc est, quia filii Ecclesię iam immortalitatis natiuitate lętantur, translati de mundo isto corruptibili ad mundum incorruptionis | et de terreno habitaculo ad cęleste regnum. Cuius immensam et ineffabilem gloriam nunc in Ecclesia laboribus occupata constituti cogitatione comminiscimur, dum solemnia sacra celebramus, [ERROR: no link :] Luc. 10 Mariam imitando, quę sedens ad pedes Domini sermonum eius dulcedine pascebatur, ut cum ipsa postea dicere possimus Vidi Dominum et hęc dixit mihi.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.